|
Eusebius. Congregatis in unum principibus populi Iudaeorum in ipso
templo, ea quae contra ipsum facturi erant, et superventurum eis
exterminium figurate per parabolam protulit; dicitur enim coepit autem
dicere ad plebem parabolam hanc. Homo plantavit vineam. Augustinus
de Cons. Evang. Tacuit Matthaeus brevitatis causa quod Lucas non
tacet, parabolam istam non ad solos principes dictam, qui de potestate
interrogaverunt, sed etiam ad plebem. Ambrosius. Plerique autem
varie significationes de vineae appellatione derivant; sed evidenter
Isaias vineam domini Sabaoth domum Israel esse memorat. Hanc vineam
quis alius nisi Deus condidit? Beda. Homo ergo qui plantavit vineam
ipse est, qui iuxta aliam parabolam conduxit operarios in vineam suam.
Eusebius. Sed parabola quam Isaias dicit, vineam reprehendit;
salvatoris vero parabola non est contra vineam dicta, sed de cultoribus
vineae, de quibus subditur et locavit eam colonis, idest senioribus
populi, et principibus sacerdotum, et doctoribus, et optimatibus
cunctis. Theophylactus. Vel quilibet de populo est vinea, idem est
etiam cultor: quilibet enim nostrum seipsum colit. Hac igitur vinea
commissa cultoribus, abiit: idest, dimisit illos progredi suo
arbitrio; unde sequitur et ipse peregre fuit multis temporibus.
Ambrosius. Non quia ex loco ad locum profectus est dominus, qui
ubique semper praesens est; sed quia praesentior est diligentibus,
negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit, ne praepropera
videretur exactio: nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior
pervicacia. Cyrillus. Vel Deus absentavit se a vinea plurium
annorum curriculis: quia postquam visus est in specie ignis descendisse
in montem Sina, non amplius visibiliter praebuit eis suam
praesentiam. Nulla tamen interpolatio contigit qua non mitteret Deus
prophetas et iustos commonentes; unde sequitur et in tempore
vindemiae, ille misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent
illi. Theophylactus. Dicit autem de fructu vineae, quia non totum
fructum, sed aliquid de fructu volebat accipere. Nam quid lucratur
Deus a nobis nisi suam notitiam, quae etiam est nostra utilitas?
Beda. Bene autem fructum posuit, non proventum: nullus enim huius
vineae proventus inventus est. Servus ergo primus missus est Moyses,
qui per quadraginta annos fructum aliquem legis quam dederat, a
cultoribus requirebat; sed vexatus est propter eos, quia
exacerbaverunt spiritum eius; unde sequitur qui caesum dimiserunt eum
inanem. Ambrosius. Factum est autem ut plures alios destinaret,
quos Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt
proficere, dimiserunt; unde sequitur et addidit alterum servum
mittere. Beda. Servus alter David significatur, qui missus est,
ut post edicta legalia cultores vineae psalmodiae modulamine ad
exercitium boni operis excitaret; sed et contra hunc dixerunt: quae
nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? Unde
sequitur illi autem hunc caedentes et afficientes contumelia,
dimiserunt inanem. Sed nec sic destitit; sequitur enim et addidit
tertium mittere: per quem prophetarum chorum intellige, qui continuis
attestationibus populum convenerunt. Sed quem prophetarum non sunt
persecuti? Unde sequitur qui et illum vulnerantes eiecerunt. His
autem tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse
comprehendi, dominus alibi manifestat, dicens: quoniam necesse est
impleri omnia quae sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me.
Theophylactus. Prophetis igitur talia mala passis, filius
destinatur; sequitur enim dixit autem dominus vineae: quid faciam?
Beda. Quod dominus vineae dubitative loquitur, non de ignorantia
venit: quid enim nesciat Deus pater? Sed ambigere dicitur, ut
libera voluntas hominis servetur. Cyrillus. Deliberat etiam secum
dominus vineae quid agat, non quasi carens ministris, sed quia
pertentato quolibet ingenio salutis humanae, populo vero nequaquam
adiuto, aliud maius adiungit; unde consequenter dicit mittam filium
meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur.
Theophylactus. Dixit autem hoc, non tamquam ignorans quod peius eum
essent tractaturi quam prophetas: sed quia oportebat filium eis fieri
reverendum. Quod si contumaces fuerint occidendo, hoc cumulat eorum
crimen. Ne ergo dicerent aliqui divinam praescientiam necessario
fuisse inobedientiae causam, ideo sic figurat sermonem. Ambrosius.
Filium igitur unigenitum sibi missum perfidi Iudaei, quasi heredem
removere cupientes, occiderunt crucifigendo, et eiecerunt negando;
unde sequitur quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se
dicentes: hic est heres: occidamus eum, ut nostra fiat hereditas.
Heres Christus est, idemque testator; heres, quia morti propriae
supervivit, et testamentorum quae ipse contulit tamquam hereditaria in
nostris profectibus emolumenta consequitur. Beda. Manifestissime
autem dominus probat, Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed
per invidentiam crucifixisse filium Dei. Intellexerunt enim hunc esse
cui dictum est: dabo tibi gentes haereditatem tuam; sequitur enim et
eiectum extra vineam occiderunt; quia Iesus, ut sanctificaret per
suum sanguinem populum, extra portam passus est. Theophylactus. Sed
quia superius populum, non Ierusalem, loco vineae sumpsimus; forsan
magis proprie dici potest, quod occidit quidem eum populus extra
vineam; idest, extra populi manus passus est dominus, quia scilicet
populus ei non propriis manibus necem intulit, sed tradens hunc Pilato
et gentibus. Quidam autem per vineam Scripturam intellexerunt, cui
non credentes, dominum necaverunt: unde extra vineam, idest extra
Scripturam, dicitur dominus passus. Beda. Sive eiectus extra
vineam et occisus est, quia prius est ab infidelium corde repulsus, ac
deinde cruci addictus est. Chrysostomus. Dispensationis autem, non
negligentiae est post prophetas Christum venisse: non enim Deus omnia
repente prosequitur, sed condescendit propter sui pietatem: quia si
post servos venientem filium contempserunt, multo magis nec antea eum
audirent: qui enim non audiebant minora praecepta, quomodo audivissent
maiora? Ambrosius. Pulchre autem interrogat, ut sua se ipsi damnent
sententia; sequitur enim quid ergo faciet illis dominus vineae?
Basilius. Hoc autem fit, quasi his qui damnantur nihil habentibus
opponere evidentiae iuris. Proprium autem est divinae miserationis non
infligere poenas silentio, sed praedicere minis, revocando eos ad
poenitentiam; unde et hic sequitur veniet, et perdet colonos istos,
et dabit vineam aliis. Ambrosius. Venturum dominum dicit vineae,
quod in filio adsit etiam paterna maiestas; vel quod ultimis temporibus
praesentior humanis aspiret affectibus. Cyrillus. Exclusi sunt
igitur Iudaeorum primates, quasi dominicae voluntati repugnantes, et
sterilem reddentes vineam sibi commissam; est autem datus cultus vineae
sacerdotibus novi testamenti. Cum autem virtutem aenigmatis
senserunt, recusant illud pati; unde sequitur quo audito, dixerunt
illi: absit. Nec tamen evaserunt ob sui pertinaciam et inobedientiam
erga fidem Christi. Theophylactus. Aliter autem videtur Matthaeus
dicere, dominum scilicet quaesivisse: quid faciet illis cultoribus
dominus vineae? Iudaeos vero respondisse: malos male perdet. Non
est autem repugnantia: nam utrumque factum est: primo enim ipsi
promulgaverunt illam sententiam; postea sentientes quo tendebat
parabola, dixerunt absit, ut Lucas hic narrat. Augustinus de
Cons. Evang. Vel aliter. In illa de qua loquimur turba erant qui
dolose dominum interrogaverant, in qua potestate faceret; erant etiam
qui non dolose, sed fideliter acclamaverunt: benedictus qui venit in
nomine domini, ac per hoc erant qui dicerent perdet illos, et vineam
suam dabit aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse
intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum
suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent
absit: quia intelligebant in seipsos hanc parabolam dictam; sequitur
enim ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo quod scriptum est:
lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput
anguli? Beda. Quasi dicat: quomodo implebitur haec prophetia, nisi
quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus
praedicandus, ut quasi lapis angularis ex utroque populo unum sibi
templum aedificet? Eusebius. Lapis autem dicitur Christus propter
terrestre corpus, abscissus sine manibus: secundum visionem Danielis
propter ortum ex virgine. Lapis autem non argenteus aut aureus, quia
non rex aliquis gloriosus, sed homo humilis et abiectus; propter quod
aedificantes eum reprobaverunt. Theophylactus. Reprobaverunt enim
eum principes populi, cum dixerunt: hic a Deo non est. Ille vero
tam utilis fuit, tam electus, ut in capite anguli poneretur.
Cyrillus. Angulo vero comparat sacra Scriptura concursum utriusque
populi, Israelitici scilicet et gentilis, in unam fidem: compegit
enim salvator utrumque populum in unum novum hominem, concilians eos in
uno corpore patri. Salubris ergo est lapis angulo facto ab eo;
detrimentum autem infert Iudaeis impugnantibus hunc spiritualem
concursum. Theophylactus. Duas autem condemnationes commemorat:
unam quidem animarum suarum, quam passi sunt scandalizati in Christo;
et hoc tangit cum dicit omnis qui ceciderit super illum lapidem,
conquassabitur; aliam vero captivitatis et exterminii, quam intulit
eis lapis ab ipsis contemptus; et hoc tangit cum subdit supra quem
autem ipse ceciderit, comminuet illum, vel ventilabit eum: sic enim
ventilati sunt Iudaei a Iudaea per universum orbem, ut ab area
paleae. Et attende ordinem: nam praeambulum est scelus in eum
commissum, sequitur autem iusta Dei vindicta. Beda. Vel aliter.
Qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et
conquassatur, reservatur enim per poenitentiam ad salutem; supra quem
vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, quia ipsum
negavit, comminuet eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua
hauriatur aquae pusillum. Sive de his dicit quod cadunt super eum,
qui illum modo contemnunt; ideo nondum penitus intereunt, sed
conquassantur, ut non recti ambulent: super quos autem cadit, veniet
illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo comminuet eos, ut
sint tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. Ambrosius.
Vinea etiam typus noster est: agricola quippe omnipotens pater, vitis
Christus; at vero nos palmites. Recte vinea Christi populus
nominatur: vel quod crucis in fronte praetexat indicium; vel quod
fructus ex postrema anni legatur aetate; vel quod omnibus, ut
ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, servis et dominis
in Ecclesia aequa dimensio, nulla discretio sit; et ut vitis
maritatur arboribus, ita corpus animae. Hanc vineam diligens agricola
fodere et tondere consuevit, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque
infructuosa iactantia maturitatem indolis naturalis impediat. Decet
totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea. Beda.
Vel morali intellectu cuique fidelium vinea quam excolat locatur, dum
mysterium Baptismi quod exerceat sibi committitur. Mittitur servus
unus, alter, tertius, cum lex, psalmodia et prophetia legitur. Sed
missus servus contumeliis affectus vel caesus dicitur, cum sermo
auditus contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est
occidit qui filium Dei peccando conculcat. Perdito malo cultore,
vinea datur alteri, cum dono gratiae, quod superbus sprevit, humilis
ditatur.
|
|