|
Cyrillus. Decebat quidem principes Iudaeorum, intelligentes quod de
ipsis parabola diceretur, a malo sic discedere, quasi de futuris
instructos; sed hoc non considerantes, occasionem suorum colligunt
criminum; unde dicitur et quaerebant principes sacerdotum et Scribae
mittere in illum manus in illa hora. Nec refrenavit eos legis
praeceptum, quod dicit: innocentem et iustum non occides; sed
compescuit eorum nefandum propositum plebis timor; sequitur enim et
timuerunt populum. Praeferunt enim divinae reverentiae humanum
timorem. Quae autem huius propositi fuerit occasio, subditur
cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. Beda. Et
ita quaerendo ipsum occidere, docebant vera esse quae in parabola
dixerat. Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebant esse
vindicandam; illi nequam coloni, qui Dei filium quaerebant occidere.
Hoc etiam quotidie geritur in Ecclesia, cum quilibet solo nomine
frater, eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem,
propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare. Et
quia principes quaerebant dominum comprehendere, quod per se non
poterant, praesidis manibus efficere tentabant; unde sequitur et
observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent.
Cyrillus. Videbantur enim esse leves; erant autem graves, obliti
Dei dicentis: quis hic qui mihi abscondit consilium? Adeunt enim
Christum omnium salvatorem quasi hominem communem; unde sequitur ut
caperent eum in sermone, et traderent eum principatui, et potestati
praesidis. Theophylactus. Paraverunt autem domino laqueos;
illaqueati sunt tamen in eis pedes eorum. Audi namque astutiam. Et
interrogaverunt illum dicentes: magister, scimus quia recte dicis et
doces. Beda. Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat
respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat; sequitur enim et non
accipis personam hominis, sed in veritate viam Dei doces. Et hoc
dicunt ad hoc ut dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes
ministri praesidis, qui, iuxta alios Evangelistas, affuisse
leguntur, seditionis eum contra Romanos auctorem teneant; unde
consequenter quaerunt: licet nobis dare tributum Caesari, an non?
Erat enim in populo magna seditio, dicentibus aliis, pro securitate,
qua Romani pro omnibus militabant, debere tributa persolvi;
Pharisaeis contra dicentibus non debere populum Dei, qui decimas et
primitias daret, humanis legibus subiacere. Theophylactus.
Intendebant ergo, quod si diceret oportere dari censum Caesari,
criminaretur a populo quasi servituti subiciens gentem; si vero
prohiberet censum reddere, eum repraesentarent ut schismaticum
praesidi. Ipse vero laqueos eorum effugit; sequitur enim considerans
autem dolum eorum, dixit ad eos: quid me tentatis? Ostendite mihi
denarium. Cuius habet imaginem et superscriptionem? Ambrosius.
Docet hoc loco dominus circumspectos nos in respondendo adversus
haereticos vel Iudaeos esse debere; sicut alibi dixit: estote astuti
sicut serpentes. Beda. Qui autem putant interrogationem salvatoris
ignorantiam esse, discant ex praesenti loco, quod potuerit scire
Iesus cuius imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem
eorum competenter respondeat; sequitur enim respondentes dixerunt:
Caesaris. Non putemus Caesarem Augustum, sed Tiberium
significari. Omnes enim Romani reges a primo Caio Caesare,
Caesares appellati sunt. Ex eorum autem responsione convenienter
dominus quaestionem solvit; sequitur enim et ait illis: reddite ergo
quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Titus. Quasi
dicat: verbis tentatis, operibus obedite: subiistis Caesaris
servitutem, suscepistis quae eius sunt: date ergo illi censum, Deo
timorem: non enim exigit Deus denarium, sed fidem. Beda. Reddite
etiam Deo quae Dei sunt, decimas scilicet, primitias, oblationes et
victimas. Theophylactus. Et attende quod non dixit: date, sed
reddite; debitum enim est: tuetur enim te princeps tuus ab hostibus,
vitam tuam reddit tranquillam; pro his ergo teneris ei in censu. Sed
et hoc ipsum quod offers, numisma scilicet, ab eo habes. Reddes ergo
numisma regium regi. Deus etiam tibi tradidit intellectum et
rationem: restituas hoc ei non comparatus bestiis, sed in omnibus
rationabiliter procedens. Ambrosius. Tu ergo si vis non esse
obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt. Et bene prius quae
Caesaris sunt reddenda decernit: neque enim potest quis esse domini,
nisi prius renuntiaverit mundo. Quam gravia vincula promittere Deo et
non solvere. Maior est contractus fidei quam pecuniae. Origenes.
Habet autem locus iste aliquid mystici. Duae enim sunt imagines in
homine: una quam accepit a Deo, altera inimici. Sicut enim denarius
habet imaginem imperatorum mundi: sic qui facit opera tenebrarum,
portat imaginem eius cuius habet opera. Dicit ergo reddite quae sunt
Caesaris Caesari, hoc est, abicite terrenam imaginem, ut possitis,
vobis imaginem caelestem imponentes, reddere quae Dei sunt Deo, ut
scilicet Deum diligamus, etc. quae, ut Moyses dicit, Deus
requirit a nobis. Postulat autem a nobis Deus, non quia necessarium
habet ut ei aliquid tribuamus; sed ut postquam ei dederimus, hoc ipsum
nobis tribuat in salutem. Beda. Qui autem credere debuerant, ad
tantam sapientiam mirati sunt, quod calliditas eorum insidiandi non
invenisset locum; unde sequitur et non potuerunt verbum eius
reprehendere coram plebe, et mirati in responso eius tacuerunt.
Theophylactus. Hoc enim erat quod praecipue intendebant, increpare
eum coram populo; quod obtinere nequiverunt propter sapientissimam eius
responsionem.
|
|