|
Beda. Duae erant haereses in Iudaeis: una Pharisaeorum, qui
traditionum et observationum iustitiam praeferebant: unde et divisi
vocabantur a populo; altera Sadducaeorum, qui interpretantur iusti,
vindicantes sibi quod non erant. Illis ergo abeuntibus, hi ad
tentandum accedunt; unde dicitur accesserunt autem quidam Sadducaeorum
qui negant esse resurrectionem. Origenes. Sadducaeorum haeresis non
solum resurrectionem mortuorum negat, sed etiam putat animam interire
cum corpore. Hi ergo verbis salvatoris insidiantes, eo tempore
quaestionem proposuerunt quo eum viderunt de resurrectione docere
discipulos; unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes:
magister, scripsit nobis Moyses, si frater alicuius mortuus fuerit
habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius
in uxorem, et suscitet semen fratri suo. Ambrosius. Secundum legis
litteram, nubere cogitur etiam invita, ut defuncti semen excitet
frater; spiritus autem magister est castitatis. Theophylactus.
Sadducaei autem fragile fundamentum substituentes, non credebant
resurrectionis sermonem. Opinantes enim carnalem esse futuram vitam,
in resurrectione merito fallebantur; et ideo tamquam impossibile
calumniantes dogma resurrectionis, fingunt hanc narrationem, dicentes
septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est
sine filiis; et sequens accepit illam, et mortuus est sine filio; et
tertius accepit illam; et similiter omnes septem, et non reliquerunt
semen, et mortui sunt. Novissime autem omnium mortua est et mulier.
Beda. Hanc fabulam confingunt, quae deliramenti arguat eos qui
resurrectionem asserunt mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae
opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem; unde subditur in
resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem habuerunt septem
eam uxorem. Ambrosius. Mystice haec mulier synagoga est, quae
septem viros habuit, sicut dicitur Samaritanae: quinque viros
habuisti, quia Samaritana tantum quinque libros Moysi, synagoga
septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam
hereditariae posteritatis semen accepit; et ideo partem cum viris suis
in resurrectione habere non potuit, quia spirituale praeceptum secundum
sensum carnis invertit: non enim frater carnalis aliquis denuntiatus
est, qui semen fratris suscitaret defuncti, sed ille qui de mortuo
populo Iudaeorum, sapientiam sibi divini cultus ascisceret in uxorem,
atque ex ea semen in apostolis suscitaret, qui quasi defunctorum
reliquiae Iudaeorum, informes adhuc in synagogae utero derelicti,
secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione
meruerunt. Beda. Sive septem hi fratres reprobis congruunt, qui per
totam huius saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis
operibus steriles existunt: quibus viritim morte praereptis, ad
ultimum et ipsa mundana conversatio quasi uxor infecunda transibit.
Theophylactus. Dominus autem ostendens in resurrectione non esse
futuram conversationem carnalem, eorum dogma evulsit simul cum fragili
fundamento; unde sequitur et ait illis Iesus: filii huius saeculi
nubunt et traduntur ad nuptias. Augustinus de quaest. Evang. Quia
connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter
mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia; unde sequitur illi
vero qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis,
neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt.
Beda. Quod non ita intelligendum est quasi soli digni vel
resurrecturi, vel sine nuptiis futuri sint; sed omnes etiam peccatores
resurrecturi, et absque nuptiis sunt in saeculo illo mansuri. Dominus
autem ut ad resurrectionis gloriam inquirendam animos incitaret, de
electis tantum voluit facere sermonem. Augustinus de quaest. Evang.
Sicut autem nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis
peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est,
decedendo et succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius
saeculi, qui temporali rerum pulchritudine contexitur. In illa autem
vita, quoniam verbum Dei, quo fruemur, nulla decessione atque
successione syllabarum completur, sed omnia quae habet, semper
manendo, simul habet; ita participes eius, quibus ipsum solum erit
vita, neque moriendo decedent, neque nascendo succedent; sicut nunc
est in Angelis; unde sequitur aequales enim Angelis sunt.
Cyrillus. Sicut enim multitudo Angelorum plurima quidem est, non
autem propagata per generationem, sed ex creatione consistens; ita et
his qui resurgunt non est opus ulterius nuptiis; unde sequitur et filii
Dei sunt, cum sint filii resurrectionis. Theophylactus. Quasi
dicat: quia Deus est qui operatur in resurrectione, merito dicuntur
Dei filii qui per resurrectionem regenerantur: non enim aliquid
carnale in resurgentium generatione conspicitur, non coitus, non
matrix, non partus. Beda. Vel aequales Angelis, et filii sunt
Dei: quia gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu,
sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua
Dei visione fruuntur. Origenes. Sed quia dominus in Matthaeo dicit
quod hic praetermittitur: erratis nescientes Scripturas, propono
Scripturam, ubi scriptum sit: neque nubent, neque nubentur.
Quantum enim ego aestimo, neque in veteri, neque in novo testamento
quicquam tale reperitur. Sed omnis eorum error de Scripturae
lectione, quam non intelligunt, subrepsit; dicitur enim in Isaia:
electi mei bibent; et putant haec et similia futura esse in
resurrectione. Paulus autem omnes has benedictiones spiritaliter
interpretans, et sciens non esse carnales dicit: benedixisti nos in
omni benedictione spirituali. Theophylactus. Vel dominus rationi
suprapositae Scripturae testimonium addit, subdens quia vero resurgant
mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit dominum Deum
Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob; quasi dicat: si semel
redierunt in nihilum patriarchae, ne viverent apud Deum, in spe
resurrectionis non dixisset: ego sum, sed: fueram; consuevimus enim
de rebus corruptis et praeteritis dicere: eram dominus illius rei.
Nunc vero quoniam dixit: ego sum, ostendit quod viventium est Deus
et dominus; et hoc est quod subditur Deus autem non est mortuorum,
sed vivorum: omnes enim vivunt ei: quamvis enim exanimes sunt, vivunt
tamen apud Deum in spe resurgendi. Beda. Vel hoc dicit, ut cum
probaverit animas permanere post mortem, quod Sadducaei negabant,
consequens introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus
bona malave gesserunt. Est autem vera vita qua iusti Deo vivunt,
etiam quando corpore moriuntur. Ad comprobandam autem resurrectionis
veritatem, multo manifestioribus exemplis ex prophetis uti valuit, sed
Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum
vaticinia respuentes. Chrysostomus. Sicut autem sancti communem
orbis dominum sibi appropriant, non derogantes eius dominio, sed
proprium affectum pandentes, secundum morem amantium, qui non
patiuntur cum multis diligere, sed volunt praecipuam et specialem
quamdam dilectionem exprimere; sic et Deus specialiter se horum Deum
dicebat, non coarctando suum dominium, sed ampliando. Non enim sic
multitudo subditorum sicut virtus famulantium pandit eius dominium;
unde non sic gaudet dici Deus caeli et terrae, sicut cum dicitur Deus
Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Et apud mortales quidem a
dominis denominantur famuli; dicimus enim: villicus talis ducis; e
contrario autem Deus dicitur Abrahae. Theophylactus. Confutatis
autem Sadducaeis, favent Iesu Scribae tamquam Sadducaeorum
oppositi; unde sequitur respondentes autem quidam Scribarum dixerunt:
magister, bene dixisti. Beda. Et quia in sermonibus confutati
sunt, ultra non interrogant; unde sequitur et amplius non audebant eum
quidquam interrogare: sed comprehensum Romanae tradunt potestati; ex
quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile
conquiescere.
|
|