|
Theophylactus. Quamvis dominus ad passionem erat iturus in brevi,
praedicat propriam deitatem: nec hoc tamen incaute aut arroganter; sed
modeste quaerit; unde dicitur dixit autem ad illos: quomodo dicunt
Christum filium David esse? Ambrosius in Lucam. Non
reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, quia caecus
ille, David filium confitendo, meruit sanitatem; et pueri dicentes:
hosanna filio David, praecelsae praedicationis gloriam Deo
deferebant; sed reprehenduntur, quia non credunt filium Dei; unde
subditur et ipse David dicit in libro Psalmorum: dixit dominus domino
meo. Et pater dominus, et filius dominus; sed non duo domini, sed
unus est dominus: quia pater in filio, et filius in patre: ipse ad
dexteram patris sedet, quia patri consors, nulli secundus est;
sequitur enim sede a dextris meis. Nec praefertur qui ad dexteram
sedet, nec iniuriam patitur qui admittitur: gradus non quaeritur
dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis. Augustinus de symbolo.
Sessione autem ista non accipiamus humanis membris positum, tamquam
pater sedeat in sinistra et filius sedeat ad dexteram; sed ipsam
dexteram intelligamus potestatem quam accepit ille homo susceptus a
Deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus. Cyrillus.
Vel quod sedet ad dexteram patris, supernam eius gloriam probat: nam
quorum est thronus aequalis, et maiestas. Sessio vero in Deo
significat regnum, et omnium potestatem. Sedet ergo a dextris Dei
patris, quia verbum ex paterna substantia prodiens, factum caro,
divinam non exuit dignitatem. Theophylactus. Manifestat ergo quod
adversarius patris non est, sed secum concordat; cum pater repugnet
adversariis eius; sequitur enim donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum. Ambrosius. Ergo et Deum Christum, et hominem esse
credamus; cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem
potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter
operatur: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat
super terram. Theophylactus. Quaerit ergo ipse, et mota dubitatione
sinit illos colligere quid sequatur; unde subdit David ergo dominum
illum vocat, et quomodo filius eius est? Chrysostomus. David quidem
pater Christi et servus; hoc quidem secundum carnem, illud secundum
spiritum. Cyrillus. Et nos ergo novis Pharisaeis, qui nec verum
Dei filium, neque Deum esse fatentur natum ex sacra virgine, sed
dividunt unum filium in duos, talem obicimus quaestionem: quo pacto
filius David dominus eius est, et non humano dominio, sed divino?
|
|