|
Chrysostomus. Nihil autem est fortius quam ex prophetis disputare:
hoc enim est et ipsis rebus validius: nam Christo faciente miracula
contradicebant multoties; cum vero allegavit prophetiam, tacuerunt,
quia non habebant quid dicerent. Eis autem tacentibus, contra eos
invehitur; unde dicitur audiente autem omni populo, dixit discipulis
suis. Theophylactus. Quia enim eos orbis doctores mittebat, merito
monet non esse eis imitandam Pharisaeorum ambitionem; unde sequitur
attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis. Beda. Idest,
cultioribus vestimentis induti ad publicum procedere; in quo inter
cetera dives peccasse describitur. Cyrillus. Passiones autem erant
Scribarum, amor gloriae inanis et lucri. Ut igitur tam pessima
crimina evitarent discipuli, commonet eos subdens et amant salutationes
in foro. Theophylactus. Quod est blandientium, et venantium
opinionem famae; vel agunt hoc causa congregandae pecuniae; sequitur
enim et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in
conviviis. Beda. Non primos sedere, vel discumbere vetat eos quibus
hoc officii ordine competit, sed eos qui hoc indebite amant, docet
esse cavendos, animum, non gradum redarguens; quamvis et hoc culpa
non careat, si iidem in foro litibus velint interesse qui in synagoga
magistri desiderant appellari. Duplici autem ratione a vanae gloriae
cupidis attendere iubemur: ne vel eorum simulatione ducamur,
aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur,
frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant. Non solum autem
laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt; sequitur enim qui
devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Iustos enim et
magni meriti apud Deum se simulantes, ab infirmis et peccatorum suorum
conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri,
pecunias accipere non dubitant. Chrysostomus. Ingurgitantes etiam se
viduarum bonis, paupertatem atterunt, non qualitercumque comedentes,
sed devorantes, et ad pravitatem oratione utentes; quod graviori
poenae facit eos obnoxios; unde sequitur hi accipient maiorem
damnationem. Theophylactus. Quia non solum mala faciunt, sed
orationes praetendunt, et virtutem faciunt pravitatis excusationem.
Viduas etiam depauperant, quarum oportebat misereri, dum ob sui
praesentiam eas cogunt exponere. Beda. Vel quia laudes ab hominibus
et pecunias quaerunt, maiori damnatione plectuntur.
|
|