|
Glossa. Postquam dominus redarguit Scribarum avaritiam qui domos
viduarum devorabant, commendat viduae eleemosynam; unde dicitur
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium
divites. Beda. Quia sermone Graeco phylattin, servare dicitur, et
gaza lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari
solet quo divitiae servantur. Erat autem arca foramen habens desuper
posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum domini, in quam
mittebant sacerdotes, qui custodiebant hostias, omnem pecuniam quae
deferebatur ad templum domini. Dominus autem, sicut operantes in domo
sua discutit, ita et dona ferentes respicit; et quem dignum viderit,
laudat; quem reprobum, damnat; unde sequitur vidit autem et quamdam
viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. Cyrillus. Duos obolos
offerebat, quos cum sudoribus ad diurnum victum acquisierat; vel quae
quotidie per aliena poscit suffragia, Deo donat, ostendens ei suam
paupertatem fructiferam. Vincit igitur alios, et iusta censura
coronatur a Deo; unde sequitur et ait illis: vere dico vobis, quia
vidua haec pauper plusquam omnes misit. Beda. Acceptabile enim est
Deo quicquid bono animo obtulerimus, qui cor, et non substantiam
pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto
proferatur; unde sequitur nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in
munera Dei; haec autem ex eo quod illi deest, omnem victum quem
habuit misit. Chrysostomus. Non enim paucitatem oblati, sed copiam
affectus intuitus est Deus. Non est eleemosyna ex pluribus pauca
impendere; sed illud viduae, quae totam sibi evacuavit substantiam.
Quod si nequis tantum offerre sicut et vidua, offer saltem totum
superfluum. Beda. Mystice autem divites qui in gazophylacium munera
mittebant, significant Iudaeos de iustitia legis elatos; vidua pauper
Ecclesiae simplicitatem; quae paupercula vocatur, quia vel superbiae
spiritum, vel peccata tamquam mundi divitias abiecit; vidua vero,
quia vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo aera
minuta mittit, quia in conspectu Dei, apud quem nostri operis
oblationes conservantur, munera sua defert, sive dilectionem Dei et
proximi, sive fidei et orationis: quae cunctis superborum Iudaeorum
operibus praestant: ex abundanti enim in munera Dei immittunt
Iudaei, qui de iustitia sua praesumunt: Ecclesia autem omnem victum
suum mittit, quia omne quod vivit, Dei esse muneris intelligit.
Theophylactus. Vel vidua potest intelligi quaelibet anima, orbata,
quasi primo viro, pristina lege, et non digna copula verbi Dei; quae
loco arrhae offert Deo fidem et conscientiam bonam; et ideo plus
videtur offerre divitibus in sermone, et superfluentibus moralibus
gentilium virtutibus.
|
|