|
Eusebius. Quod spectanda forent quae pertinebant ad templi
structuram, manifestant historiae; et hucusque quaedam conservantur
reliquiae, quibus percipiuntur quae dudum erant fabricarum vestigia.
Sed dominus mirantibus templi fabricas, promulgavit quod in eo lapis
super lapidem non maneret; dicitur enim et quibusdam dicentibus de
templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit: haec
quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super
lapidem qui non destruatur. Decebat enim locum illum, propter
cultorum audaciam, omnimodam desolationem pati. Beda. Divina etiam
dispensatio procuravit ut civitas ipsa et templum subverteretur, ne
quis forte adhuc parvulus in fide, videns illa constare, dum
sacrificiorum ritum attonitus stuperet, raperetur intuitu.
Ambrosius. Verum igitur dictum est de templo manufacto, quod esset
subvertendum: nihil enim est manufactum quod non aut vetustas
conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat. Tamen est et aliud
templum, scilicet synagoga, cuius structura vetus, Ecclesia
surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod
deficiente fide labitur, et maxime si quis falso Christi nomen
obtendat, quo interiorem expugnet affectum. Cyrillus. Nequaquam
autem discipuli adverterant vim dictorum; sed arbitrabantur de
consummatione saeculi dictum esse; et ideo quaerebant quo tempore
deberent accidere; unde sequitur interrogaverunt autem illum,
dicentes: praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri
incipient? Ambrosius. Matthaeus tertiam interrogationem addidit, ut
et templi tempora destruendi, et signum adventus et consummatio saeculi
a discipulis quaereretur. Interrogatus autem dominus quando templi
futura esset destructio, et quod signum esset eius adventus, de signis
docet, de tempore non curat intimandum; sequitur enim qui dixit:
videte ne seducamini. Athanasius. Cum enim sint nobis a Deo
charismata et dogmata quae sunt super hominem, tradita, scilicet
caelestis conversationis forma, virtus contra Daemones, et adoptio,
et notitia patris, et verbi et spiritus sancti donum; adversarius
noster Diabolus circuit, quaerens nobis surripere insita semina
verbi; dominus autem tamquam sua pretiosa dona in nobis sua documenta
concludens, monet ne seducamur. Magnum autem quoddam donum tribuit
nobis Dei verbum, ut non solum ex apparentibus non decipiamur, sed
etiam si qua latentia sint, diiudicemus per spiritus gratiam. Cum
enim sit odiosus Diabolus inventor malitiae, hoc quod ipse est
occultat, nomen vero cunctis cupitum simulat callide: puta, si quis
subicere sibi volens filios alienos, parentibus absentibus fingat eorum
vultus, et filios desiderantes seducat. Ergo in unaquaque haeresum
Diabolus figuratus dicit: ego sum Christus, et apud me veritas est;
unde sequitur multi enim venient in nomine meo, dicentes: quia ego
sum; et tempus appropinquabit. Cyrillus. Ante suum enim descensum
de caelo, provenient aliqui, quibus acquiescere non oportet: voluit
enim unigenitum verbum Dei, cum venit ut mundum salvaret, latere, ut
crucem sustineret pro nobis; sed secundus eius adventus non erit
clanculo, ut ante, sed terribilis et manifestus: descendet enim in
gloria Dei patris, ministrantibus Angelis, ut mundum in iustitia
iudicet; unde concludit nolite ergo ire post illos. Titus. Vel
forsitan non dicit pseudochristos ante consummationem venientes, sed
eos qui fuere tempore apostolorum. Beda. Multi enim imminente
Hierosolymorum excidio principes extitere qui se dicerent esse
christos, tempusque libertatis appropinquare. Multi etiam in
Ecclesia haeresiarchae diem domini instare praedicaverunt; quos
apostolus ad Thessalonicenses damnat. Multi etiam in nomine Christi
venere Antichristi; quorum primus est Simon magus, cui dicebant:
hic est virtus Dei, quae vocatur magna.
|
|