|
Gregorius in Evang. Perituri mundi praecurrentia mala denuntiat
dominus, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita:
minus enim iacula feriunt quae praevidentur; unde dicit cum autem
audieritis praelia et seditiones, nolite terreri. Bella ad hostes
pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet exterius
interiusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus
perpeti. Ambrosius. Verborum autem caelestium nulli magis quam nos
testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta praelia et quas
opiniones accepimus praeliorum? Gregorius. Sed his malis
praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungitur oportet
haec primum fieri; sed nondum statim finis. Ultima enim tribulatio
multis tribulationibus praevenitur: quia multa debent mala
praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare; unde sequitur tunc
dicebat illis: surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum:
quia necesse est ut alia ex caelo, alia ex terra, alia ab elementis,
alia ab hominibus patiamur. Hic ergo signatur perturbatio hominum;
sequitur enim et terraemotus magni erunt per loca: ecce respectus irae
desuper. Chrysostomus. Terraemotus enim quandoque irae signum est,
nam et quando crucifixus est dominus, mota est terra; quandoque vero
provisionis indicium, sicut orantibus apostolis commotus est locus in
quo erant congregati. Sequitur et pestilentiae. Gregorius. Ecce
inaequalitas corporum; et fames: ecce sterilitas terrae; terroresque
de caelo, et signa magna erunt: ecce inaequalitas aeris: quod ad eas
tempestates referendum est, quae nequaquam ordinem temporum servant:
quae enim ordinate veniunt, signum non sunt. Omnia enim quae ad usum
vitae accepimus, ad usum convertimus culpae; sed cuncta quae ad usum
pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis. Ambrosius.
Occasum ergo saeculi praecedent quaedam aegritudines mundi, scilicet
fames, pestilentia et persecutio. Theophylactus. Quidam autem haec
non solum in consummatione futura, sed et tempore captionis Ierusalem
fuisse impleta voluerunt. Auctore namque pacis perempto, merito in
eis seditiones et bella locum habuerunt. Ex bellis autem pestis et
fames consequitur: haec quidem aere cadaveribus infecto, illa incultis
manentibus agris. Sed et Iosephus intolerabiles aerumnas evenisse
recitat propter famem; et tempore Claudii Caesaris fames invaluit,
ut in actibus legitur: et plurima terribilia contigerunt captionem
Ierusalem indicantia, ut Iosephus narrat. Chrysostomus. Dicit
autem, quod non statim finis civitatis eveniet, ut scilicet
Hierosolyma capiatur, sed post praelia multa. Beda. Admonentur
etiam apostoli, ne terreantur his praecurrentibus, ne Hierosolymam
Iudaeamque deserant. Potest autem regnum contra regnum, et
pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi
verbi Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio,
etiam in haereticis intelligi, qui contra se invicem dimicantes,
Ecclesiae victoriam faciunt. Ambrosius. Sunt autem et alia bella,
quae vir sustinet Christianus; diversarum quoque praelia cupiditatum,
studiorumque conflictus. Multo etiam graviores sunt domestici hostes
quam extranei.
|
|