|
Gregorius in Evang. Quia cuncta quae praedicta sunt, non de
iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta
pravorum hominum praenuntiantur, cum dicitur sed ante haec omnia
inicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et
custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum; ac si
dicat: prius corda hominum, post elementa turbabuntur, ut, cum rerum
ordo confunditur, ex qua tribulatione veniat demonstretur. Nam
quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen
quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit.
Cyrillus. Vel hoc dicit, quia priusquam a Romanis Ierusalem
caperetur, passi persecutiones a Iudaeis discipuli incarcerati sunt,
et praesentati principatibus. Missus est Paulus Romam ad Caesarem,
astititque Festo et Agrippae. Sequitur continget autem vobis in
testimonium. Graecus. In martyrium, idest, in martyrii gloriam.
Gregorius. Vel in testimonium, videlicet eorum: quia vos
persequendo, mortes inferunt, aut videndo non imitantur: ut inde
perversi sine excusatione pereant unde electi exemplum capiunt ut
vivant. Sed auditis tot terroribus, turbari poterant auditorum
corda; unde ad eorum consolationem subdit ponite ergo in cordibus
vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Theophylactus.
Quia enim idiotae erant et imperiti, hoc eis dominus dicit, ne
conturbarentur reddituri sapientibus rationem; et causam subdit ego
enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et
contradicere omnes adversarii vestri; quasi dicat: statim a me
sortiemini facundiam et sapientiam, ut nec omnes adversarii vestri si
in unum conveniant, resistere valeant vobis, nec in sapientia, idest
speculationum vi, nec in eloquentia et sermonis lepore. Saepe enim
multi sapientiam quidem habent in mente; sed cum sint provocabiles ad
turbationem, totum confundunt, cum tempus fuerit proponendi. Non
autem tales fuerunt apostoli; sed utrinque gratiosi fuerunt.
Gregorius. Ac si dominus suis dicat: nolite terreri: vos ad
certamen acceditis, ego praelior: vos verba editis, sed ego sum qui
loquor. Ambrosius. Alibi autem Christus in discipulis, alibi
pater, alibi spiritus loquitur patris. Non discordant ista, sed
congruunt: quod unus loquitur, tres loquuntur, quia vox est una
Trinitatis. Theophylactus. His autem dictis, et propulso
imperitiae timore, subdit et aliud quiddam necessarium, quod eorum
animos poterat commovere, ne subito irruens eos turbaret; sequitur
enim trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis, et morte
afficient ex vobis. Gregorius. Plus in nobis ea tormenta saeviunt
quae ab illis patimur de quorum moribus praesumebamus: quia cum damno
corporis mala nos cruciant amissae caritatis. Gregorius Nyssenus.
Consideremus autem statum qui tunc temporis erat. Omnibus suspectis,
ad invicem dividebantur cognationes, invicem disgregatae per cultus;
et filius gentilis proditor fiebat parentum fidelium; et in filium qui
crediderat, pater in infidelitate obstinatus accusator fiebat. Omnis
aetas erat exposita persequentibus fidem, nec mulieribus succurrebat
naturalis sexus fragilitas. Theophylactus. His autem dictis, et de
odio subiungit quod ab omnibus patientur; sequitur enim et eritis odio
omnibus hominibus propter nomen meum. Gregorius. Sed quia dura sunt
quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur
de gaudio resurrectionis, cum dicitur et capillus de capite vestro non
peribit; quasi dicat martyribus suis: cur timetis ne pereat quod
incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum
non dolet? Beda. Vel aliter. Capillus de capite discipulorum
domini non peribit: quia non solum fortia facta vel dicta sanctorum,
sed et tenuissima cogitatio digna mercede donabitur. Gregorius
Moralium. Qui autem patientiam in adversis tenet, inde contra
adversa omnia fortis efficitur: unde sibi et seipsum vincendo
dominatur; unde sequitur in patientia vestra possidebitis animas
vestras. Quid enim est animas possidere nisi perfecte in omnibus
vivere, cunctisque mentis motibus quasi ex arce virtutis dominari?
Gregorius. Per patientiam igitur animas nostras possidemus; quia dum
nobismetipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod
sumus. Idcirco autem possessio animae in virtute patientiae ponitur,
quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Patientia vero est
aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum quoque qui mala irrogat
nullo dolore morderi.
|
|