|
Beda. Hactenus ea quae per quadraginta annos, necdum fine
adveniente, futura erant, dicta sunt; hic ipse finis desolationis
quae a Romano exercitu facta est, domini verbis exponitur, cum
dicitur cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc
scitote quia appropinquavit desolatio eius. Eusebius. Desolationem
Ierusalem vocat non amplius eam a suis, nec secundum ritum legalem
constitui, ita quod nullus expectet post futuram obsidionem aliam
innovationem fieri, sicut accidit tempore regis Persarum, et
illustris Antiochi, et iterum tempore Pompeii. Augustinus ad
Hesychium. Haec autem domini verba ideo Lucas hoc loco
commemoravit, ut ostendat tunc factam fuisse abominationem desolationis
quae a Daniele praedicta est, de qua Matthaeus et Marcus locuti
sunt, quando expugnata est Ierusalem. Ambrosius. Iudaei enim
putaverunt abominationem desolationis tunc factam, eo quod caput porci
in templo iecerunt illudentes Romani Iudaicae ritum observantiae.
Eusebius. Dominus autem futuram in civitate praevidens famem,
monebat discipulos ne in futura obsidione in civitatem confugerent
tamquam ad locum tutum et a Deo protectum; sed magis inde
discederent, et ad montes confugerent; unde sequitur tunc qui in
Iudaea sunt, fugiant in montes. Beda. Ecclesiastica narrat
historia, cunctos qui in Iudaea erant Christianos, imminente
Hierosolymorum excidio, commonitos a domino, loco discessisse, et
trans Iordanem habitasse in civitate quadam Pella nomine, donec
desolatio Iudaeae compleretur. Augustinus ad Hesychium. Pro hoc
autem Matthaeus et Marcus dixerunt: et qui supra tectum est, non
descendat in domum; addit autem: nec introeat ut tollat aliquid de
domo; pro quo Lucas subdit et qui in medio eius sunt discedant.
Beda. Sed quomodo ab exercitu civitate iam circumdata, qui in medio
eius sunt discedent? Nisi forte quod promisit tunc, non ad ipsum
tempus obsidionis referatur, sed ad proximum ante obsidionem tempus,
cum se primum miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepit
diffundere. Augustinus ad Hesychium. Pro eo autem quod Matthaeus
et Marcus posuerunt: et qui in agro erit, non revertatur retro
tollere vestimentum suum, apertius iste subdit et qui in regionibus,
non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia
quae scripta sunt. Beda. Dies autem ultionis hi sunt, dies
videlicet dominici sanguinis ultionem petentes. Augustinus. Deinde
similiter Lucas prosequitur, sicut et alii duo vae autem praegnantibus
et nutrientibus in illis diebus. Et sic ergo Lucas patefecit quod
poterat esse incertum, scilicet id quod dictum est de abominatione
desolationis, non ad saeculi finem, sed ad expugnationem Ierusalem
pertinere. Beda. Dicit ergo vae praegnantibus, praesente
captivitate, et nutrientibus sive mammantibus, ut quidam
interpretantur, quarum vel uteri, vel manus filiorum sarcina
praegravatae fugae necessitatem non minimum impediunt. Theophylactus.
Quidam vero dicunt, dominum per hoc significare filiorum esum, quem
et Iosephus narrat. Chrysostomus. Deinde praedictorum assignat
causam, dicens erit enim pressura magna super terram, et ira populo
huic. Talia enim mala eos occupaverunt ut nulla deinceps aerumna
possit eorum calamitatibus adaequari, ut Iosephus narravit.
Eusebius. Qualiter scilicet advenientibus Romanis, et urbem
capientibus, multae catervae Iudaici populi in ore gladii periere;
unde sequitur et cadent in ore gladii. Sed et plures necati sunt
fame. Haec vero accidebant primo quidem sub Tito et Vespasiano,
post hos autem tempore Hadriani principis Romanorum, quando natale
solum Iudaeis inaccessibile est factum; unde sequitur et captivi
ducentur in omnes gentes. Totum enim orbem Iudaei repleverunt, et
usque ad fines terrae pervenerunt; et cum eorum terra ab alienigenis
inhabitetur, solis ipsis est inaccessibilis facta; unde sequitur et
Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Beda. Quae scilicet apostolus commemorat dicens: caecitas ex parte
facta est in Israel (...) et sic omnis Israel salvus fiet; qui
cum promissa salute fuerit potitus, ad patrium solum rediturus non
temere speratur. Ambrosius. Mystice autem abominatio desolationis,
adventus Antichristi est: eo quod sacrilegiis infaustis mentium
interiora contaminet, sedens iuxta historiam in templo, ut sibi
vindicet divinae solium potestatis. Iuxta interpretationem autem
spiritualem pulchre inducitur, eo quod in affectibus singulorum
vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans
se esse Christum. Tunc appropinquabit desolatio, quoniam a vera
religione plerique lapsi desistent; tunc erit domini dies, quoniam
sicut primus adventus domini fuit propter redimenda peccata, ita et
secundus erit propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore
labantur. Est et alius Antichristus, idest Diabolus, qui
Ierusalem, idest animam pacificam, obsidere nitatur suae legis
exercitu. Ergo quando in medio templi est Diabolus, desolatio
abominationis est. Cum autem unicuique laboranti, Christi praesentia
spiritualis illuxerit, tollitur iniquus ex medio, et incipit regnare
iustitia. Est etiam tertius Antichristus, ut Arius et Sabellius et
omnes qui nos prava intentione seducunt. Hae autem sunt praegnantes
quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus
intimorum gressus pigrescat animorum, et effetae virtutum, fetaeque
vitiorum. Sed nec illae praegnantes condemnationis expertes sunt,
quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti
operis dedere processus. Sunt quae Dei timore concipiunt, sed non
omnes pariunt: sunt enim quae abortivum excludunt verbum antequam
pariant. Sunt etiam quae in utero Christum habeant, sed nondum
formaverunt. Ergo quae parit iustitiam, Christum parit. Nos etiam
parvulos nostros ablactare properemus, ne nos quasi imperfectorum
parentes, aut iudicii dies aut mortis inveniat. Quod ita fiet, si
omnia dicta iustitiae in corde custodias, nec senectutis tempus
expectes; sed in prima aetate sapientiam sine corruptela corporis tui
cito concipias, cito nutrias. In fine autem Iudaea omnis a
nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est
sermo bis acutus.
|
|