|
Beda. Quid impletis nationum temporibus sequatur, ex ordine
manifestat, dicens erunt signa in sole et luna et stellis.
Ambrosius. Quae quidem signa secundum Matthaeum evidentius
exprimuntur: tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen
suum, et stellae cadent de caelo. Eusebius. Tunc enim cum vitae
corruptibilis consummatio agetur, et secundum apostolum species huius
mundi transibit, et novum succedet saeculum, in quo vice sensibilium
luminarium ipse Christus fulgebit quasi iubar et rex novi saeculi:
cuius erit tanta luminis virtus et gloria, ut sol, qui nunc radiat,
atque luna et cetera sidera, adventu maioris luminis occultentur.
Chrysostomus. Sicut enim in hoc saeculo luna et sidera mox
obfuscantur orto sole; sic in gloriosa Christi apparitione sol
obtenebrescet, et luna non dabit proprium iubar, et stellae cadent de
caelo, priore spoliatae amictu, ut potioris lucis amictu potiantur.
Eusebius. Quae autem evenient orbi post luminarium obtenebrationem,
ex quibus fiet angustia gentium, consequenter exprimit, dicens et in
terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: ubi
videtur docere principium transmutationis universi futurum ex defectu
substantiae humidae. Hac enim prima devorata, vel congelata, ut non
amplius audiatur sonitus maris, nec contingant arenam fluctus eius,
causa exuberantis siccitatis, ceterae mundi partes non amplius
obtinentes vaporem solitum, emissum ex substantia humida,
transmutationem patientur; et sic cum apparitio salvatoris confutare
debeat repugnantia Deo prodigia, exordium sument furoris prooemia ex
siccitatibus, ut nec tempestas, nec fremitus maris ulterius audiatur.
Quo facto subsequetur angustia superstitum hominum; unde sequitur
arescentibus, idest tabescentibus, hominibus prae timore et
expectatione, eorum scilicet quae supervenient universo orbi. Quae
autem tunc ingruant mundo, consequenter ostendit, subdens nam virtutes
caelorum movebuntur. Theophylactus. Vel aliter. Cum alterabitur
superior orbis, et elementa inferiora merito patientur iacturam; unde
sequitur et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et
fluctuum; quasi dicat: mare terribiliter fremet, et littus maris
agitabitur tempestate, ita ut sit populo terrae pressura, idest
communis miseria, et tabescant timore et expectatione malorum
irruentium mundo; unde sequitur arescentibus hominibus prae timore et
expectatione, quae supervenient universo orbi. Augustinus ad
Hesychium. Sed dices: confiteri vos poena vestra compellit adesse
iam fines, dum impletur quod praenuntiatum est. Nullam enim patriam,
nullum locum, nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est.
Sed si ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia
iam dominum esse venturum, quid est quod dicit apostolus: cum
dixerint: pax et securitas? Videamus ergo ne forte melius
intelligatur non eo modo impleri quae praedicta sunt his verbis; sed
tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi ut
ad Ecclesiam pertineat, quae universo orbe tribulabitur, non ad eos
qui tribulabunt eam: ipsi enim sunt dicturi: pax et securitas. Nunc
autem ista mala quae tamquam summa extremaque creduntur, utrique
regno, Christi scilicet et Diaboli, videmus esse communia: pariter
quippe his boni affliguntur et mali; interque tanta mala adhuc
usquequaque frequentantur luxuriosa convivia. Hoccine est arescere
prae timore, an potius inardescere prae libidine? Theophylactus.
Non solum autem mortales fluctuabunt cum alterabitur mundus, sed etiam
Angeli stupebunt in tam terribilibus mutationibus universi; unde
sequitur nam virtutes caelorum movebuntur. Gregorius in Evang. Quid
enim virtutes caelorum, nisi Angelos, dominationes, et principatus,
et potestates appellat? Quae in adventu districti iudicis, nostris
tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant
hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat. Eusebius.
Cum etiam Dei filius sit venturus in gloria, et confutaturus elatam
tyrannidem filii peccati, ministrantibus Angelis, caeli fores a
saeculo clausae patebunt, ut spectentur excelsa. Chrysostomus. Vel
virtutes caelicae movebuntur, quamvis sibi consciae non sint: videntes
enim infinitas multitudines condemnari, non intrepide stabunt illic.
Beda. Unde et in Iob dicitur: columnae caeli contremiscunt, et
pavent ad nutum eius. Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt
columnae? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi
concutitur? Eusebius. Vel virtutes caelorum sunt quae praesunt
sensibilibus partibus universi: quae quidem tunc movebuntur, ut
potiorem statum attingant. Absolventur enim in saeculo novo a
ministerio, quo Deo serviunt circa sensibilia corpora secundum
corruptionis statum. Augustinus. Sed ne dominus, propinquante
secundo adventu suo, ea pro magno praedixisse videatur quae huic mundo
etiam ante primum eius adventum fieri consueverant, et rideamur ab eis
qui plura in historia gentium et maiora legerunt, haec quae dicta
sunt, melius in Ecclesia existimo intelligi. Ecclesia enim est sol,
et luna, et stellae, cui dictum est: pulchra ut luna, electa ut
sol; quae tunc non apparebit, persecutoribus ultra modum
saevientibus. Ambrosius. Plurimis etiam a religione deficientibus,
clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia sol caelestis in ea,
fide minuitur vel augetur; et sicut menstruis, idest mensium,
defectibus, luna vel terrae oppositu, cum fuerit ex regione solis,
vanescit; sic et sancta Ecclesia, cum lumini caelesti vitia carnis
obsistunt, fulgorem divini luminis de Christi radiis non potest
mutuari: nam in persecutionibus lucem divini solis plerumque amor vitae
huius excludit. Cadunt etiam stellae, idest gloria micantes viri, si
persecutionis acerbitas convalescat, quae oportet fieri donec
Ecclesiae multitudo cumuletur: sic enim probantur boni, sic produntur
infirmi. Augustinus. Quod autem dictum est et in terris pressura
gentium, gentes voluit intelligi, non quae in semine Abrahae
benedicentur, sed quae ad sinistram stabunt. Ambrosius. Ergo varii
animorum aestus ita graves erunt ut delictorum multitudine male consciis
futuri iudicii metu, sacri nobis ros fontis arescant. Quemadmodum
autem domini expectatur adventus, ut eius praesentia in toto fiat vel
hominis orbe vel mundi, quae fit in singulis, cum omnibus affectibus
receperint Christum; sic virtutes caelorum in adventu domini augmentum
gratiae consequentur, et plenitudine divinitatis propius se infundente
movebuntur. Sunt etiam virtutes caelorum, quae enarrant gloriam
Dei, quae pleniore Christi infusione movebuntur, ut videant
Christum. Augustinus. Vel virtutes caelorum movebuntur, quia
impiis persequentibus, quidam fideles fortissimi turbabuntur.
Sequitur et tunc videbunt filium hominis. Theophylactus. Tam
fideles quam infideles: radiabit enim amplius sole tam ipse quam crux
eius: unde ab omnibus cognoscetur. Augustinus ad Hesychium. Quod
autem dicit venientem in nube, duobus modis accipi potest: sive in
Ecclesia sua tamquam in nube venientem, sicut nunc venire non cessat;
sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior maiestas et
potestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne
tanta persecutione vincantur; sive in corpore suo, in quo sedet ad
dexteram patris, merito credendus est non solum in eodem corpore,
verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit; nubes
autem suscepit eum ab oculis eorum. Chrysostomus. Semper enim Deus
in nube apparet, secundum illud: nubes et caligo in circuitu eius:
unde et filius hominis in nubibus veniet, ut Deus et dominus, non
latenter, sed in gloria digna Deo; et ideo subdit cum potestate magna
et maiestate. Cyrillus. Intelligendum est similiter magna. Primam
enim apparitionem prosecutus est cum infirmitate et humilitate nostra;
sed secundam celebrabit cum propria potestate et magna maiestate.
Gregorius in Evang. In potestate enim et maiestate visuri sunt quem
in humilitate positum audire noluerunt; ut virtutem eius tanto tunc
districtius sentiant, quanto cervicem cordis ad eius patientiam non
inclinant.
|
|