|
Gregorius in Evang. Quia praemissa contra reprobos dicta sunt, mox
ad electorum consolationem verba vertuntur; nam subditur his autem
fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam
appropinquat redemptio vestra; ac si dicat: cum plagae mundi
crebrescunt, levate capita, idest exhilarate corda: quia dum finitur
mundus, cuius amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis.
In Scriptura enim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut
capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Capita
itaque levare, est mentes nostras ad gaudia patriae caelestis erigere.
Eusebius. Vel aliter. Transactis corporalibus aderunt
intelligibilia et caelestia, scilicet regnum saeculi non amplius
transituri; et tunc dignis salubria promissa tribuentur; unde dicitur
his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra,
quoniam appropinquat redemptio vestra. Acceptis enim Dei promissis
quae speramus, erigemur qui ante curvi fueramus, et elevabimus capita
nostra, humiliati quondam, eo quod redemptio nostra quam sperabamus,
aderit, illa scilicet quam tota creatura expectat. Theophylactus.
Idest, perfecta libertas corporis et animae. Sicut enim primus
adventus domini fuit ad reformationem animarum nostrarum, sic secundus
ad reformationem corporum celebrabitur. Eusebius. Dicit autem haec
ad discipulos suos, non tamquam ad eos qui durare deberent in vita ista
usque ad terminum mundi; sed quasi uno corpore existente ipsis, et
nobis, et posteris usque ad consummationem mundi credituris in
Christum. Gregorius. Quod autem calcari mundus atque despici
debeat, provida comparatione manifestat cum subdit videte ficulneam,
et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis quoniam prope
est aestas: ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam
prope est regnum Dei: quasi dicat: sicut ex fructu arboris vicina
aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope cognoscitur esse regnum
Dei. Et ex hoc ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim
germinat, ut quaecumque germine aluit, cladibus consumat. Bene autem
regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nebulae
transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.
Ambrosius. Matthaeus autem de sola dixit ficulnea, hic de arboribus
omnibus. Duplicem autem habet figuram ficulnea; vel cum dura
mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Sive ergo cum fructus in
omnibus virescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret; idest cum
omnis lingua confitetur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum,
sperare domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis
resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque
iactantiam, tamquam folia synagogae, homo iniquitatis induerit,
conicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem dominus
et delinquendi finem afferre festinat. Augustinus ad Hesychium. Cum
autem dicit cum videritis haec fieri, quae intelligere poterimus nisi
ea quae supra memorata sunt? In his autem est quod ait et tunc
videbunt filium hominis venientem. Proinde cum hoc visum fuerit, non
iam erit regnum Dei, sed prope erit. An dicendum est, non omnia
quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait cum videritis
haec fieri, sed aliqua eorum, hoc scilicet excepto quod dictum est,
et tunc videbunt filium hominis? Sed Matthaeus aperuit, nullis
exceptis esse accipiendum, dicens: ita et vos cum videritis haec
omnia: inter quae est quod videbitur filius hominis veniens, ut
intelligatur de adventu quo nunc venit in membris suis tamquam in
nubibus, vel in Ecclesia tamquam in nube magna. Titus. Vel
aliter. Dicit prope est regnum Dei, quia dum haec fient, nondum
ultimus finis rerum eveniet, sed iam in finem tendent: nam et ipse
adventus domini eliminans omnium principatum et potestatem praeparat
regno Dei. Eusebius. Sicut enim in hac vita sol hieme recedente,
ac succedente vere, radium calidum mittens fovet ac vivificat humi
condita semina, exuentia priscam figuram, pullulant autem nova varium
virorem habentia; sic et gloriosus unigeniti Dei adventus
vivificativis radiis illustrans novum saeculum, dudum condita per totum
mundum semina, scilicet dormientes in pulvere terrae, potioribus
corporibus quam prius producet in lucem, ac confutata morte regnabit
deinceps vita saeculi novi. Gregorius. Omnia autem praedicta sub
magna certitudine confirmantur, cum subditur amen dico vobis, quia non
praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Beda. Multum commendat
quod ita praenuntiat. Et, si dicere fas est, iuratio eius est quod
dicit amen dico vobis: amen quippe interpretatur verum. Igitur
veritas dicit: verum dico vobis: quod si non diceret, mentiri omnino
non posset. Generationem autem, aut omne genus humanum dicit, aut
specialiter Iudaeorum. Eusebius. Vel generationem dicit novam
generationem Ecclesiae sanctae suae, ostendens duraturum populum
fidelium usque ad id tempus quo visurus sit omnia et eventus verborum
salvatoris oculis apprehendet. Theophylactus. Quia enim turbationes
et bella et alterationes tam elementorum quam ceterarum rerum futurum
esse praedixerat; ne quis suspicaretur quod et ipsa Christianitas
peritura foret, subiungit caelum et terra transibunt, verba autem mea
non transibunt; quasi dicat: etsi cuncta commoveantur, fides tamen
mea non deficiet: ex quo innuit Ecclesiam praeferri toti creaturae:
siquidem creatura patietur alterationem; fidelium vero Ecclesia et
sermones Evangelii permanebunt. Gregorius. Vel aliter caelum et
terra transibunt etc., quasi dicat: omne quod apud nos durabile est,
sine mutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me
transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur: quia sine
mutabilitate manentes sententias exprimit sermo meus, qui transit.
Beda. Caelum autem quod transibit, non aethereum, sive sidereum,
sive aereum, a quo aves caeli nominantur, intelligere debemus. Si
autem terra transibit, quomodo Ecclesiastes dicit: terra in aeternum
stat? Sed aperta ratione caelum et terra per eam quam nunc habent,
imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt.
|
|