|
Theophylactus. Posuit supra dominus terribilia et sensibilia malorum
indicia quae occupabunt peccatores, sed contra haec mala remedium est
cautela et oratio; unde dicitur attendite autem vobis, ne forte
graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Basilius. Singulum
animalium a conditore omnium Deo habet intrinsecus causas facientes ad
tutelam consistentiae propriae: propter quod et Christus nobis dedit
hanc monitionem, ut quae illis a natura, haec nobis auxilio rationis
et cautela contingant: fugientibus quidem peccatum, ut irrationabilia
fugiunt mortifera pabula, inquirentibus vero iustitiam, sicut illa
herbas nutritivas requirunt; et ideo dicit attendite vobis, ut
scilicet discernere possitis a salubri nocivum. Sed quoniam dupliciter
contingit attendere, hinc quidem corporis oculis, illinc vero per
intellectivam virtutem, oculus corporis virtutem non attingit: restat
igitur dictum esse de opere intellectus, attendite; hoc est, undique
circumspicite vos, pervigil habentes ad vestram custodiam animae
lumen. Neque autem dixit attendite vestris, aut eis quae circa vos
sunt, sed vobis: vos enim estis intellectus et anima; vestrum autem
corpus est sensus; circa vos autem opes, artes et reliqua vitae
supellex; quibus non monet attendendum, sed animae, cuius praecipua
cura habenda. Eadem vero admonitio aegrotantes sanat, et sanos
perficit; servatores praesentium, et provisores futurorum; non
alienorum censores, sed suorum scrutatores; non dimittentes
intellectum servum fieri passionum, sed irrationale animae subicientes
rationali. Cur autem sit attendendum, subiungit dicens ne forte
graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae.
Titus. Quasi dicat: cavete ne lumina mentis vestrae graventur: cura
namque praesentis vitae, et crapula, et ebrietas fugant prudentiam,
quassant fidem, operantur naufragia. Basilius. Est autem ebrietas
nimius usus vini; crapula vero anxietas et nausea quae est in
ebrietate, a motione capitis Graeco vocabulo dicta. Sicut igitur
cibis ne esuriamus, sic et potibus ne sitim patiamur, utendum est,
vitando diligentius lapsum. Fallax enim est vini ingestio. Anima
autem vino libera prudentissima erit et optima; sed humectata vini
vaporibus quasi quadam nube velatur. Curiositas autem huius vitae
quamvis nihil inhibitorum continere videatur, si tamen ad cultum
divinum non coadiuvet, vitanda est; et quare hoc dixerit, ostendit
subdens et superveniat in vos repentina dies illa. Theophylactus.
Non enim cum deliberatione veniet dies illa, sed ex improviso et
furtim capiens tamquam laqueus non caventes; unde sequitur tamquam
laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
Quod diligentius discuti potest. Capiet enim dies illa sedentes in
superficie terrae quasi impraemeditatos et inertes. Quotquot vero sunt
solertes et agiles ad bonum, non sedentes, et otiantes in terrenis;
sed surgentes ab eis, sibi dicentes: surge, vade, quoniam non est
hic tibi requies; talibus non est illa dies, ut laqueus, in
discrimen, sed ut dies festivus. Eusebius. Praedicta igitur docuit
esse attendenda ad cavendam gravedinem inde provenientem; unde sequitur
vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista
omnia quae futura sunt. Theophylactus. Scilicet famem, pestem, et
cetera huiusmodi, quae temporaliter electis et aliis imminent, et ea
quae postmodum accidunt reis perenniter: illa enim aliter cavere non
possumus, nisi per vigilias et orationes. Augustinus de Cons.
Evang. Haec intelligitur illa fuga quam Matthaeus commemorat, quae
non debet fieri in hieme vel sabbato. Ad hiemem pertinent curae huius
vitae, quae tristes sunt velut hiems: ad sabbatum vero crapula et
ebrietas, quae carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit;
quod malum sabbati nomine significatur, quia illo die Iudaei deliciis
affluunt, dum spirituale sabbatum ignorant. Theophylactus. Et quia
Christianum decet non solum fugere mala, sed etiam niti ad gloriam
assequendam, subdit et stare ante filium hominis: haec est enim
angelica gloria stare ante filium hominis Deum nostrum, et faciem eius
iugiter cernere. Beda. Et certe si quis sapiens medicus praeciperet
attendere a succo alicuius herbae, ne repentinus interitus
superveniat, magno studio medici mandata servaremus: nunc autem
salvatore admonente ebrietatem, et crapulam, et curas saeculi esse
cavendas, his sauciari et consumi non timent: quia fidem quam medici
dictis praebent, domini verbis praebere contemnunt.
|
|