|
Beda. Quae verbis praeceperat dominus, suis confirmat exemplis: nam
qui nos ante iudicis adventum, et incertum singulorum exitum, ad
vigilandum hortatus est, et orandum, et ipse, imminente tempore
passionis suae, doctrinae, vigiliis et precibus instat; unde dicitur
erat autem diebus docens in templo: in quo suo exemplo insinuat hoc
esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis viam veritatis
ostendere. Cyrillus. Quae autem erant quae docebat nisi
transcendentia cultum legis? Instabat enim tempus quo debebat umbra in
veritatem transformari. Theophylactus. Tacuerunt autem Evangelistae
pleraque documentorum Christi, qui, cum per triennium fere
praedicaverit, documenta eius quae conscripserunt, dicet aliquis vix
ad unius diei sermonem sufficere. Ex pluribus ergo pauca
describentes, dederunt nobis quemdam gustum dulcedinis doctrinae
ipsius. Ostendit autem nobis dominus quod oporteat noctu et quiete
alloqui Deum, et in die prodesse hominibus; et colligere quidem in
nocte, distribuere vero collecta in die; unde subditur noctibus vero
exiens morabatur in monte qui vocatur oliveti; non quasi opus habens
oratione, sed ad exemplum dandum hoc egit. Cyrillus. Quia vero
eloquium eius in potestate erat, et potestative transferebat in
spiritualem cultum quae per Moysen et prophetas tradita fuerant in
figuris, populus eum avidius audiebat; unde sequitur et omnis populus
manicabat, idest mane venire accelerabat, ad eum in templo, audire
eum. Populo autem ante Lucanum venienti ad eum, congruum erat
dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Beda. Mystice
autem et nos, cum inter prospera sobrie et pie et iuste conversamur,
diebus in templo docemus, quia formam boni operis fidelibus praebemus;
noctibus vero in monte oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum
spiritali consolatione respiramus: et ad nos quoque populus manicat,
cum vel discussis operibus tenebrarum vel cunctis nebulis pressurarum
nos imitatur.
|
|