|
Cyrillus. Praedixerat autem dominus Petro quod eum esset negaturus,
tempore scilicet suae captionis; sed quia semel facta est mentio de
captione eius, consequenter nuntiat supervenientem contra Iudaeos
conflictum; unde dicitur et dixit eis: quando misi vos sine sacculo,
et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? Miserat enim
salvator sanctos apostolos praedicare civitatibus et oppidis regnum
caelorum, praecipiens ut euntes nullius corporalium curam gererent,
sed in eo totam spem vivendi reponerent. Chrysostomus. Sicut autem
qui docent natare, circa principium quidem manus suas supponentes,
attentius sustentant suos discipulos, postea vero plerumque manum
abstrahentes iubent ut sibi opitulentur, quinimmo et paululum emergi
permittunt; ita et Christus fecit discipulis. In exordiis quidem
praesto in cunctis eis aderat, parans eis uberrime affluentiam omnium;
unde sequitur at illi dixerunt: nihil. At ubi oportebat et proprias
vires ostendere, subtraxit eis aliquantulum gratiam, iubens eis ex se
nonnulla peragere; unde sequitur dixit ergo eis: sed nunc qui habet
sacculum, quo scilicet portatur pecunia, tollat similiter et peram,
qua scilicet portantur cibaria. Et quidem quando nec calceamenta, nec
zonam habebant, nec baculum, nec aes, nullius passi sunt penuriam;
ut autem marsupium concessit eis, et peram, esurire videntur, et
sitire, et nuditatem pati; ac si eis diceret: hactenus cuncta vobis
uberrime affluebant; nunc autem volo vos et inopiam experiri: ideoque
non addico necessitati pristinae legis, sed mando et loculum habere et
peram. Poterat autem et Deus usque in finem eos in tanta constituere
copia; sed noluit ob multas causas: primo quidem ut nihil sibi
tribuerent, sed recognoscerent totum emanasse divinitus; secundo ut
moderari sibi sciant; tertio ne maiora de se opinentur. Horum igitur
causa permittens eos incurrere multa inopinatorum, relaxavit prioris
legis rigorem, ne gravis et intolerabilis fieret eis vita. Beda.
Non enim eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore
discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne
quid tollerent in via, praecepit, ordinans scilicet ut qui Evangelium
nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota
illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori
regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria, donec,
sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat: ubi nobis
quoque dat exemplum, iusta nonnunquam causa instante, quaedam de
nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti. Augustinus contra
Faustum. Nulla ergo inconstantia praecipientis, sed ratione
dispensantis, pro temporum diversitate praecepta, vel consilia, vel
permissa mutantur. Ambrosius. Qui autem ferire prohibet, cur emere
gladium iubet, nisi forte ut sit parata defensio, non ultio
necessaria, et videatur potuisse vindicari, sed noluisse? Unde
sequitur et qui non habet, scilicet sacculum, vendat tunicam suam, et
emat gladium. Chrysostomus. Quid est hoc? Qui dixerat: si quis te
percusserit in dextera gena, vertas ei et aliam; nunc armat
discipulos, et solo gladio: nam si penitus armare decebat, non solum
oportebat gladium possidere, sed et scuta et galeas. Sed et si mille
huiusmodi possiderent arma, pro tot insultibus et insidiis populorum,
tyrannorum, urbium, nationum, qualiter undecim comparerent, et ex
solo aspectu agminum non contremiscerent, nutriti in stagnis et
fluviis? Non ergo putemus eum iussisse ut gladios possiderent; sed
per gladios innuit imminentes insidias Iudaeorum; unde sequitur dico
enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me:
et cum iniquis deputatus est. Theophylactus. Cum enim ipsi inter se
supra de praerogativis contenderint: non est, inquit, tempus
praerogativarum, immo periculorum et caedium: nam ego magister vester
ducor ad mortem non honorabilem, cum impiis deputandus; etenim ea quae
sunt de me, scilicet praedicta, finem habent, idest impletionem.
Volens ergo violentum insultum innuere, meminit gladii: nec prorsus
revelavit, ne tangerentur acedia; nec prorsus obticuit, ne repentinis
aggressibus fluctuarent; sed postea recolentes mirarentur quomodo se
ipsum pretium exhibuit passioni pro salute humana. Basilius. Vel
dominus non iubet portare marsupium et peram et emere gladium; sed
praedicit futurum, quod scilicet apostoli obliti temporis passionis,
donorum et legis domini, auderent sumere gladios: saepius enim
Scriptura utitur imperativa sermonis specie loco prophetiae. In
pluribus tamen libris non invenitur accipiat, tollat, vel emat; sed
tollet et emet. Theophylactus. Vel per hoc praenuntiat eis quod
incurrerent famem et sitim, quod innuit per peram; et adversitates
nonnullas, quod innuit per gladium. Vel aliter. Quod dominus dicit
qui habet sacculum, tollat similiter et peram, videtur sermo ad
discipulos fieri; sed revera respicit quamlibet Iudaei personam;
quasi dicat: si quis Iudaeorum abundat facultatibus, congestis
omnibus fugiat; si autem quis ultima oppressus penuria colit regionem,
hic etiam amictum vendat et gladium emat: invadet enim eos
intolerabilis impetus pugnae, ut nihil ad resistendum sufficiat.
Deinde pandit horum malorum causam: quia scilicet passus est poenam
profanis debitam, cum latronibus crucifixus. Et cum ad hoc perventum
fuerit, sumet finem verbum dispensationis; persecutoribus autem
accident quae a prophetis sunt praedicta. Haec igitur dominus
praedixit de futuris regioni Iudaeorum; sed discipuli non
intelligebant profunditatem dictorum, putantes ob futurum proditoris
insultum gladiis opus esse; unde sequitur at illi dixerunt: domine,
ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: satis est. Chrysostomus.
Et quidem si humano eos volebat uti auxilio, nec centum sufficerent
gladii; quod si nolebat eos uti humano subsidio, etiam duo supervacui
sunt. Theophylactus. Noluit ergo dominus eos reprehendere quasi non
intelligentes; sed dicens satis est, eos dimisit. Quidam autem
dicunt, dominum ironice dixisse satis est; quasi dicat: ex quo duo
sunt gladii, sufficiant nobis ad tantam multitudinem quanta nos debet
invadere. Beda. Vel duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte
passi salvatoris: unus qui et apostolis audaciam pro domino certandi et
domino virtutem medicandi doceret inesse; alter qui nequaquam vagina
exemptus, ostenderet eos nec totum quod potuere pro eius facere
defensione permissos. Ambrosius. Vel quia lex referire non vetat,
fortasse Petro duos gladios offerenti satis esse dicit, quasi licuerit
usque ad Evangelium; ut sit in lege aequitatis eruditio, in
Evangelio bonitatis perfectio. Est etiam gladius spiritalis ut vendas
patrimonium, et emas verbum quo mentis penetralia vestiuntur. Est
etiam gladius passionis ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis
ematur tibi sacra corona martyrii. Movet adhuc quod duos gladios
discipuli protulerunt: ne forte unum novi, unum veteris testamenti
sit, quibus adversus Diaboli armamur insidias. Deinde dicit dominus
satis est, quasi nil desit ei quem utriusque testamenti doctrina
munierit.
|
|