|
Beda. Tradendus a discipulo dominus consueti secessus locum, quo
facillime reperiri possit, adit; unde sequitur et egressus ibat
secundum consuetudinem in montem oliveti. Cyrillus. De die namque
conversabatur Hierosolymis, obscura vero nocte succedente in montem
olivarum cum suis conversabatur discipulis; unde subditur secuti sunt
autem illum et discipuli. Beda. Pulchre autem sui corporis mysteriis
imbutos in montem olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua
baptizatos sancti spiritus charismate confirmandos esse designet.
Theophylactus. Post coenam autem nequaquam inertia, et iocus, et
somnus occupant dominum; sed oratio et doctrina; unde sequitur et cum
pervenisset ad locum, dixit illis: orate ne intretis in tentationem.
Beda. Impossibile quidem est humanam animam non tentari; unde non
ait: orate ne tentemini; sed orate ne intretis in tentationem; hoc
est ne tentatio vos superet ultima. Cyrillus. Sed ne solis verbis
eis prodesset, procedens paululum orabat; unde sequitur et ipse
avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Ubique invenies eum
semotum orantem, ut discas quod animo attento et corde quieto
colloquendum est cum Deo sublimi. Non autem quasi egens alieni
suffragii precibus insistebat qui est omnipotentissima virtus patris;
sed ut discamus non esse in tentationibus dormitandum, sed magis
orationibus insistendum. Beda. Solus etiam orat pro omnibus qui
solus erat passurus pro omnibus, significans tantum orationem suam
quantum et passionem a nostra distare. Augustinus de quaest. Evang.
Avulsus est autem ab eis quantum iactus est lapidis, tamquam typice
admonuerit ut in eum dirigerent lapidem: idest, usque ad ipsum
perducerent intentionem legis, quae scripta erat in lapide. Gregorius
Nyssenus. Quid autem sibi vult flexus genuum, de quo dicitur et
positis genibus orabat? Humanus quidem usus est pronos terrae
supplicare maioribus, facto ostendentes fortiores esse qui rogantur.
Palam est autem humanam naturam nihil habere Deo condignum: et ideo
honorifica signa quae invicem exhibemus, fatentes nos humiliores esse
respectu excellentiae proximi, transumpsimus ad obsequia incomparabilis
naturae: unde ille qui nostros languores portavit, ac pro nobis
intercessit, per hominem quem sumpsit genuflectit orando, sanciens non
esse superbiendum orationis tempore, sed per omnia humilitati
conformandum: quia Deus superbis resistit, dat autem humilibus
gratiam. Chrysostomus. Quaelibet autem ars verbis et operibus
ostenditur ab eo qui docet. Quia ergo dominus venerat docturus nos
quamlibet virtutem, ob hoc eadem dicit et facit: unde, quia iusserat
verbis orare ne intrarent in tentationem, hoc etiam opere docet;
sequitur enim dicens: pater, si vis, transfer calicem istum a me.
Non dicit si vis, quasi ignorans an patri placeret: neque enim magis
ardua cognitio est cognitione paternae substantiae, quam ipse solus
perspicaciter novit, secundum illud: sicut novit me pater, et ego
novi patrem; neque hoc dicit quasi respuens passionem: qui enim
comminatus est discipulo volenti eius passionem impedire, ut Satanam
eum vocaret post multa praeconia, qualiter crucifigi nolebat? Cur
igitur ita dictum est, consideres. Quantum erat audire quod Deus
ineffabilis, qui quemlibet intellectum transcendit, voluit uterum
subire virgineum, lac sugere, et humana quaeque pati. Quoniam ergo
fere incredibile erat quod erat futurum, primo quidem misit prophetas
hoc nuntiantes, postea ipse indutus carne veniens, ut non phantasma
putaretur, permittit carnem ferre naturales defectus, esurire, sitire
et dormire, laborare, affici et anxiari; ob hoc et recusat mortem,
veram humanitatem demonstrans. Ambrosius. Dicit ergo si vis,
transfer a me calicem istum; quasi homo mortem recusans, quasi Deus
sententiam suam servans. Beda. Vel transferri a se calicem
postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris
populi, ne ab illo bibat calicem propinatum; unde et signanter non
dicit transfer a me calicem, sed calicem istum, hoc est populi
Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, qui me
quotidie vaticinatur. Dionysius Alexandrinus. Vel quod dicit
transfer calicem istum a me, non est hoc: non adveniat mihi; nisi
enim advenerit, transferri non potest. Igitur ut sensit iam
praesentem, coepit affici et tristari, et quasi iam propinquante eo
dicit transfer calicem hunc. Sicut enim quod praeterit, nec intactum
est, nec permanens; sic et salvator leviter invadentem tentationem
flagitat pelli; et hoc est non intrare in tentationem, quod consulit
esse orandum. Perfectissimus autem modus tentationes evitandi
manifestatur cum dicitur verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Deus enim inexpertus est malorum. Vult autem nobis bona largiri supra
id quod petimus vel intelligimus. Ergo perfectam voluntatem patris,
quam ipse noverat, petit sortiri effectum, quae eadem est et sua
secundum deitatem. Renuit autem impleri humanam voluntatem, quam
dicit suam, paterna voluntate minorem. Athanasius. Geminum enim hic
velle ostendit: alterum quidem humanum, quod est carnis; alterum vero
divinum: humanitas enim ob carnis fragilitatem recusat passionem: sed
divinus eius affectus affectanter eam subiit, eo quod non esset
possibile eum detineri a morte. Gregorius Nyssenus. Apollinaris
autem asserit quod Christus non habuit secundum terrenam naturam
propriam voluntatem; sed solum in Christo est voluntas Dei, qui de
caelo descendit. Dicat ergo: quam voluntatem vult dominus nequaquam
evenire? Neque enim deitas aufert propriam voluntatem. Beda.
Appropinquans etiam passioni salvator, infirmantium in se vocem
sumpsit, ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem
petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas
conditoris nostri, etiam contra nostram voluntatem, fiat.
|
|