|
Theophylactus. Ut nobis innotesceret orationis virtus, quatenus eam
in adversis praeponamus, orans dominus ab Angelo confortatur; unde
dicitur apparuit autem illi Angelus de caelo confortans eum. Beda.
Alibi legimus quia Angeli accesserunt et ministrabant ei. In
documento ergo utriusque naturae, Angeli et ei ministrasse, et eum
confortasse dicuntur. Creator enim creaturae suae non eguit
praesidio; sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita
propter nos confortatur. Theophylactus. Quidam autem dicunt quoniam
apparuit ei Angelus glorificans eum, et dicens: domine, tua est
virtus: tu namque potes contra mortem et Infernum genus humanum
liberare. Chrysostomus. Et quia non phantastice, sed vere nostram
carnem suscepit; ut approbet dispensationis veritatem, et oppilet
haereticorum ora, quaeque humana sustinet; sequitur enim et factus in
agonia prolixius orabat. Ambrosius. Horrent plerique hoc loco, qui
tristitiam salvatoris ad argumentum inolitae potius a principio quam
susceptae ad tempus infirmitatis inclinant. Ego autem non solum
excusandum non puto, sed nusquam magis pietatem eius maiestatemque
demiror: minus enim contulerat mihi, nisi meum suscepisset affectum:
suscepit enim tristitiam meam ut mihi suam laetitiam largiretur.
Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Debuit ergo
dolorem suscipere, ut vinceret. Neque enim habent fortitudinis laudem
qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem. Nos ergo voluit
erudire, quemadmodum mortem, et quod est amplius, futurae mortis
moestitiam vinceremus. Doles ergo, domine, non mea, sed tua
vulnera. Infirmatus est enim propter delicta nostra: et fortasse
tristis est ideo quia post Adae lapsum, tali transitu nobis erat ex
hoc saeculo recedendum ut mori esset necesse. Nec illud distat a
vero; sed tristis erat pro persecutoribus suis quos sciebat immanis
sacrilegii poenas daturos. Gregorius Moralium. Appropinquante etiam
morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam
terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno
iudicio propinquamus; nec immerito, quoniam anima post pusillum hoc
invenit quod in aeternum mutare non possit. Theophylactus. Quod
autem humanae naturae foret praemissa oratio, non autem divinae, ut
dicunt Ariani, patet etiam ex eo quod subdit; sequitur enim et factus
est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Beda.
Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia contra naturam est sudare
sanguinem; sed potius intelligat, per hoc nobis declaratum quod
effectum iam suae precis obtineret, ut scilicet fidem discipulorum,
quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret.
Prosper in libro sententiarum Augustini. Orans etiam cum sudore
sanguineo dominus significabat de corpore suo toto, quod est
Ecclesia, manatura martyria. Theophylactus. Vel hoc proverbialiter
dicitur de eo qui vehementer sudavit, quod sudavit sanguinem. Volens
igitur Evangelista innuere, quod grossis sudorum guttis madebat,
sumit guttas sanguinis ad exemplum. Post hoc autem inveniens
discipulos dormientes prae tristitia, improperat eis, simul admonens
ut orarent; sequitur enim et cum surrexisset ab oratione, et venisset
ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
Chrysostomus. Erat enim intempestum noctis, et discipulorum oculi
prae angustia premebantur, et erat somnus non torporis, sed moeroris.
Augustinus de Cons. Evang. Non autem expressit hic Lucas quota
oratione dominus ad discipulos venerit; nihil tamen hoc Matthaeo et
Marco repugnant. Beda. Demonstrat autem dominus consequenter quia
pro discipulis oraverit, quos monet orationum suarum vigilando et
orando existere participes; sequitur enim et ait illis: quid
dormitis? Surgite et orate, ne intretis in tentationem.
Theophylactus. Hoc est, ne a tentatione superentur: hoc enim est
non induci in tentationem, non demergi ab ea. Vel simpliciter nos
iubet orare, ut tranquilla sit nostra vita, nec immergamur in aliquod
molestorum. Diabolicum enim est et superbum, quemquam se in
tentationem praecipitare; unde et Iacobus non dixit: inicite vos in
tentationes, sed: cum incideritis, omne gaudium aestimate, de invito
voluntarium facientes.
|
|