|
Glossa. Praemissa oratione Christi, subicitur de eius proditione,
qua a discipulo proditur; dicitur enim adhuc eo loquente, ecce turba,
et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos.
Cyrillus. Dicit autem qui vocabatur Iudas, quasi nomen eius habens
exosum; addit autem unus de duodecim, ad significantiam nequitiae
proditoris: nam qui honoratus fuerat aeque apostolis, factus est
occisionis causa in Christum. Chrysostomus. Sicut enim insanabilia
vulnera nec austeris medicamentis obediunt nec demulcentibus, sic
anima, ubi semel est captivata, et seipsam dederit cuicumque peccato,
nullum emolumentum ex admonitionibus consequetur; quod et Iudae
accidit a proditione non cessanti, quamvis omni modo doctrinae esset a
Christo cohibitus; unde sequitur et appropinquavit Iesu, ut
oscularetur eum. Cyrillus. Immemor enim gloriae Christi, putavit
forsitan posse latenter agere, ausus praecipuum dilectionis signum
organum efficere doli. Chrysostomus. Non autem discedendum est a
fratrum admonitione, quamquam nihil propter nostra verba eveniat: nam
et rivuli, etsi nullus hauriat, fluunt; et si forsan non persuaseris
hodie, poteris forsan cras. Piscator enim per totam diem vacua
trahens retia, circa sero piscem capit; unde dominus, etsi sciret
Iudam non convertendum, non destitit facere quae sua intererat;
sequitur enim Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo filium hominis
tradis? Ambrosius. Per interrogationem pronuntiandum puto, quasi
amantis affectu corripiat proditorem. Chrysostomus. Proprium autem
nomen ponit, quod magis dolentis erat et revocantis, quam provocati ad
iram. Ambrosius. Dicit autem osculo tradis? Hoc est, amoris
pignore vulnus infligis, et pacis instrumento mortem irrogas? Servus
dominum, discipulus prodit magistrum, electus auctorem.
Chrysostomus. Non autem dicit: tradis magistrum tuum, dominum
tuum, benefactorem tuum, sed filium hominis; hoc est, mansuetum et
mitem; qui si non esset magister et dominus, quia tamen tam suaviter
erga te gessit, non esset a te prodendus. Ambrosius. Magna, o
domine, significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et
consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur.
Ostendit quem proderet, dum occulta manifestat; ostendit quem
traderet, dum dicit filium hominis, quia caro, non divinitas
comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit
qui, cum esset Dei filius, propter nos filius hominis esse
voluisset; quasi dicat: propter te suscepi, ingrate, quod tradis,
hypocrita. Augustinus de Cons. Evang. Hoc ergo dominus, cum
traderetur, primo dixit quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis
tradis? Deinde quod Matthaeus: amice, ad quid venisti? Deinde id
quod Ioannes commemorat: quem quaeritis? Ambrosius. Osculatus est
autem eum dominus, non quo simulare nos doceat, sed ut neque
proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui
amoris officia non negaret. Theophylactus. Zelantur autem
discipuli, et gladios evaginant; unde sequitur videntes autem hi qui
circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt ei: domine, si
percutimus in gladio? Sed qualiter habent gladios? Quia mactaverant
agnum, et a mensa discesserant. Alii autem discipuli quaerunt an
percuterent; sed Petrus ubique fervens pro domino, persuasionem non
expectat, sed percutit servum pontificis; unde sequitur et percussit
unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius
dexteram. Augustinus. Qui percussit, secundum Ioannem Petrus
erat; quem autem percussit, Malchus vocabatur. Ambrosius.
Eruditus enim in lege Petrus promptus affectu, qui sciret Phinees
reputatum ad iustitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis
servum. Augustinus. Deinde Lucas dicit respondens autem Iesus
ait: sinite usque huc. Et hoc est quod Matthaeus commemorat:
converte gladium tuum in locum suum. Nec moveat quasi contrarium sit
quod Lucas hic dicit dominum respondisse sinite usque huc; quasi post
istam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum,
sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit,
intelligatur potius, totum factum quo usus est gladio Petrus, domino
displicuisse. Illud enim verum est quod cum interrogassent dicentes
domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit sinite usque huc;
idest, non vos moveat quod futurum est: permittendi sunt hucusque
progredi, hoc est ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta
sunt. Non enim diceret respondens autem Iesus, nisi ad
interrogationem eorum responderet, non facto Petri. Sed inter moras
verborum interrogantium dominum, et illius respondentis, Petrus
aviditate defensionis percussit. Sed non potuerunt simul dici quae
simul fieri potuerunt. Tunc, sicut dicit Lucas, sanavit eum qui
percussus erat; sequitur enim et cum tetigisset auriculam eius,
sanavit eum. Beda. Numquam enim pietatis suae dominus obliviscitur.
Illi iusto mortem inferunt, iste persequentium vulnera sanat.
Ambrosius. Sed cum dominus vulnere cruentum detersit, mysteria
divina subiecit, ut servos principis mundi, non naturae conditione,
sed culpae, auris vulnus exciperet, qui non audisset verba
sapientiae. Aut si Petrus volens percussit aurem, docuit quod aurem
in specie habere non deberet, quam in mysterio non haberet. Sed quare
Petrus? Quia ipse ligandi et solvendi adeptus est potestatem; et
ideo tollit gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis. Sed
dominus ipse refundit auditum, demonstrans, et ipsos, si
convertantur, posse sanari qui in passione domini vulnerati sunt: eo
quod omne peccatum, fidei mysteriis abluatur. Beda. Vel servus iste
populus est Iudaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus
officio: qui in passione domini dexteram auriculam, idest spiritualem
legis intelligentiam, perdidit; quae scilicet auris, Petri gladio
deciditur; non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed
divino ablatum iudicio negligentibus pandat. Verum eadem dextera auris
in his qui in eodem populo crediderunt, divina dignatione pristino est
restituta officio. Sequitur dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad
se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: quasi ad
latronem existis cum gladiis et fustibus. Chrysostomus. Accesserunt
enim nocte, timentes multitudinis impetum; et ideo dicit: quid vobis
opus erat his armis in eum qui vobiscum est semper? Et hoc est quod
sequitur: cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis
manus in me. Cyrillus. Ubi non inculpat dominus praesides
Iudaeorum, quod non sibi mature paraverant insidias mortis, sed
arguit eos qui temere opinabantur eum se invasisse ipso invito; ac si
dicat: tunc non cepistis me, quia nolebam; et nec nunc possetis,
nisi me sponte vestris subicerem manibus; unde sequitur sed haec est
hora vestra; idest, parvum tempus concessum est vobis exercendae in me
vestrae saevitiae, patre votis meis favente. Dicit etiam quod haec
potestas est tenebris data, idest Diabolo et Iudaeis, insurgendi in
Christum, et hoc est quod subditur et potestas tenebrarum. Beda.
Quasi dicat: ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas
vestra, qua sic contra lucem mundi armamini, in tenebris est.
Quaeritur autem quomodo Iesus principes sacerdotum, magistratus
templi et seniores qui ad se venerunt, alloqui dicatur, cum apud alios
Evangelistas non ipsos venisse, verum in atrio Caiphae expectantes,
ministros misisse perhibeantur. Sed huic contrarietati respondetur,
quod illi non per seipsos, sed per eos quos miserunt ad apprehendendum
Christum in suae iussionis potestate venerunt.
|
|