|
Ambrosius. Non intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt
tam clementem pietatis affectum, quo etiam hostes suos non passus est
vulnerari; dicitur enim comprehendentes autem eum duxerunt ad domum
principis sacerdotum. Cum legimus teneri Iesum, caveamus ne putemus
eum teneri secundum divinitatem et invitum quasi infirmum; tenetur enim
et ligatur secundum corporis veritatem. Beda. Princeps autem
sacerdotum Caipham significat, qui, secundum Ioannem, erat pontifex
anni illius. Augustinus de Cons. Evang. Sed primo ad Annam
ductus est socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit, quam ad Caipham,
ut Matthaeus dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt
pontificis. Chrysostomus. Ideo autem ducitur ad domum pontificis,
ut de consensu principis sacerdotum singula quaeque facerent: illuc
enim omnes convenerant Christum praestolantes. Magnus autem fervor
Petri ostenditur, qui non aufugit, cum alios fugientes vidisset;
sequitur enim Petrus vero sequebatur eum a longe. Ambrosius. Bene a
longe sequebatur iam proximus negator: neque enim negare potuisset, si
Christo proximus adhaesisset. Sed in hoc fit reverendus, quod
dominum non reliquit etiam cum timeret: metus naturae est, cura
pietatis. Beda. Quod autem ad passionem euntem dominum a longe
sequitur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, idest
imitaturam passionem domini; sed longe differenter: Ecclesia enim pro
se patitur, at ille pro Ecclesia. Ambrosius. Iam autem in domo
principis sacerdotum ignis ardebat; unde sequitur accenso autem igne in
medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
Accessit Petrus ut calefaceret se, quia clauso domino, calor mentis
iam in eo refriguerat. Chrysostomus. Traditae enim erant Petro
claves regni caelorum: credenda erat ei populorum innumera multitudo,
quae esset involuta peccatis. Erat autem Petrus paulo durior, sicut
truncata servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam
durus tamque severus, si donum non peccandi fuisset adeptus, quae
venia commissis populis donaretur? Quem divina providentia permisit,
quod primo ipse laberetur in peccatum, quo erga peccantes duriorem
sententiam proprii casus intuitu temperaret. Et cum se calefacere
vellet ad prunas, accessit ad eum puella, de qua sequitur quem cum
vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita,
dixit: et hic cum illo erat. Ambrosius. Quid sibi vult quod primo
eum prodit ancilla, cum viri utique magis potuerint eum recognoscere,
nisi ut iste sexus peccare in nece domini videretur, ut et iste sexus
redimeretur per domini passionem? Petrus autem proditus negat: malo
enim negasse Petrum quam dominum fefellisse; unde sequitur at ille
negavit, dicens: mulier, non novi illum. Chrysostomus. Quid ais,
o Petre? Vox tua repente mutata est: os enim plenum fidei et amoris
in odium perfidiamque conversum est: non tibi flagella, nondum sunt
admota tormenta; qui te interrogat, nullus est eorum qui auctoritate
sua possit formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce
interrogat, et forte nec proditura confessum; nec tamen mulier, sed
puella ostiaria, vile mancipium. Ambrosius. Sed ideo negavit
Petrus, quia promisit incaute: non negat in monte, non in templo,
non in sua domo, sed in praetorio Iudaeorum: ibi negat ubi Iesus
ligatus est, ubi veritas non est. Negans autem dicit non novi illum:
temerarium quippe erat ut diceret quia noverat eum quem mens humana non
potest comprehendere: nemo enim novit filium nisi pater. Rursum
secunda vice negat Christum; sequitur enim et post pusillum alius
videns eum dixit: et tu de illis es. Augustinus de Cons. Evang.
Intelligitur autem quod in hac secunda negatione a duobus est
compellatus; ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et
Marcus, et ab alio quem commemorat Lucas. Hoc ergo quod hic Lucas
dicit et post pusillum, iam egressus erat ianuam Petrus, et primum
gallus cantaverat, ut Marcus dicit; iam redierat, ut, quemadmodum
dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret; de qua negatione
sequitur Petrus vero ait: o homo, non sum. Ambrosius. Maluit enim
se negare quam Christum; aut quia videbatur negare Christi
societatem, utique se negavit. Beda. In hac autem negatione Petri
dicimus, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse
Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse
Christianum. Ambrosius. Tertio quoque interrogatur; sequitur enim
et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens:
vere et hic cum illo erat. Augustinus. Quod Matthaeus et Marcus
dicunt: post pusillum, quantum esset hoc temporis manifestat hic
Lucas dicendo et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem
intervallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non
singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant;
cum Lucas et Ioannes unum dicant: facile est intelligere, aut
pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et
Marcum, aut quod unus maxime, tamquam qui eum viderat, affirmabat;
ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant. Iam vero illud
quod Matthaeus ipsi Petro dictum asseverat: nonne te vidi in horto?
Marcus autem et Lucas inter se illos de Petro locutos: aut
sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt Petrum:
tantum enim valet quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illis
diceretur; aut utroque modo dictum, et alios hunc, alios illum modum
commemorasse. Beda. Subdit autem nam et Galilaeus es: non quia
alia lingua Galilaei atque alia loquerentur Hierosolymitae, qui
utrique fuerunt Hebraei; sed quod una quaeque provincia et regio suas
habendo proprietates usitatum loquendi sonum vitare non possit.
Sequitur et ait Petrus: o homo, nescio quid dicis. Ambrosius.
Hoc est, sacrilegia vestra nescio. Sed nos excusamus, ipse non
excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Iesum,
sed aperta confessio: et ideo Petrus non de industria respondisse sic
inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit. Beda.
Solet autem sacra Scriptura saepe meritum causarum per meritum
designare temporum; unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli
cantum poenituit; sequitur enim et continuo, illo adhuc loquente,
gallus cantavit. Quia quod in tenebris oblivionis erravit, verae
lucis rememoratione correxit. Augustinus de Cons. Evang. Galli
autem cantum post trinam negationem Petri intelligimus, sicut Marcus
expressit. Beda. Hunc gallum mystice opinor aliquem doctorum
intelligendum, qui iacentes et somnolentos increpat, dicens:
evigilate, iusti, et nolite peccare. Chrysostomus. Admirare autem
curam magistri, quia cum vinctus esset, multa utebatur provisione erga
discipulum, quem nutu erigens ad lacrymas provocavit; sequitur enim et
conversus dominus respexit Petrum. Augustinus. Quod quomodo
accipiendum sit, diligentius considerandum est. Dicit enim
Matthaeus: Petrus enim sedebat foris in atrio; quod non diceret,
nisi illa cum domino intus agerentur. Similiter et in eo quod dixit
Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in
interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo
ergo respicit dominus Petrum facie corporali? Quapropter mihi videtur
illa respectio divinitus facta: et sicut dictum est: respice, et
exaudi me; et: convertere, domine, libera animam meam, ita dictum
arbitror conversus dominus respexit Petrum. Beda. Respicere namque
eius, misereri est: quia non solum cum agitur poenitentia, verum
etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ambrosius.
Denique quos Iesus respicit, plorant delictum; unde sequitur et
recordatus est Petrus verbi domini quod dixerat: quia prius quam
gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras Petrus flevit
amare. Quare flevit? Quia erravit ut homo: lacrymas eius lego,
satisfactionem non lego. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor
est confiteri. Negavit primo et secundo, et non flevit, quia adhuc
non respexerat dominus; negavit tertio, respexit eum Iesus, et
amarissime flevit. Et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam
tuam. Chrysostomus. Non autem audebat Petrus palam flere, ne a
lacrymis deprehenderetur; sed foras exiens lacrymabatur. Flebat autem
non propter poenam; sed quia dilectum negaverat, quod molestius erat
ei quolibet supplicio.
|
|