|
Augustinus de Cons. Evang. De Petri tentatione, quae inter
domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam
illas primo commemorat Matthaeus et Marcus, deinde Petri
tentationem: Lucas vero explicavit prius tentationem Petri, deinde
domini contumelias, dicens et viri qui tenebant eum, illudebant ei,
caedentes. Chrysostomus. Caeli et terrae dominus caesus sustinet,
et patitur impiorum ridicula, formam nobis patientiae praebens.
Theophylactus. Nec non dominus prophetarum, ut pseudopropheta
deluditur. Sequitur et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius;
et interrogaverunt eum, dicentes: prophetiza nobis: quis est qui te
percussit? Beda. Haec quasi in contumeliam faciebant eius qui se a
populis prophetam voluit haberi. Sed qui tunc caesus est colaphis
Iudaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum.
Velaverunt autem eum, non ut eorum illa scelera non videat, sed ut a
seipsis faciem eius abscondant. Haeretici autem et Iudaei et mali
Catholici eum reprobis actibus exacerbantes, quasi illudentes, dicunt
quis est qui te percussit? Dum ab illo suas cogitationes et opera
tenebrarum cognosci non aestimant. Augustinus. Haec autem
intelligitur passus dominus usque mane in domo principis sacerdotum,
quo prius adductus est; unde sequitur et ut factus est dies,
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et Scribae, et
duxerunt illum in Concilium suum, dicentes: si tu es Christus, dic
nobis. Beda. Non veritatem desiderabant, sed calumniam
praeparabant. Siquidem Christum hominem tantummodo de stirpe David
venturum sperantes, hoc ab eo quaerebant, ut si diceret: ego sum
Christus, calumniarentur, quod sibi arrogaret regiam potestatem.
Theophylactus. Ipse vero sciebat eorum praecordia, quod qui non
crediderant operibus, multo minus sermonibus crederent; unde sequitur
et ait illis: si vobis dixero, non credetis mihi. Beda. Saepe enim
dixerat se Christum esse: puta cum dicebat: ego et pater unum sumus:
et cetera talia. Si autem interrogavero, non respondebitis mihi,
neque dimittetis. Interrogaverat enim eos, quomodo dicerent Christum
filium esse David, cum David in spiritu dominum num suum illum
vocaverit; verum illi neque dicenti credere, neque interroganti
respondere voluerunt. Quia autem semen David calumniari quaerebant,
plus est quod audiunt. Sequitur ex hoc autem erit filius hominis
sedens a dextris virtutis Dei. Theophylactus. Quasi dicat: non est
vobis de cetero tempus sermonum et doctrinae: sed deinceps iudicii
tempus erit, cum videbitis me filium hominis sedentem a dextris
virtutis Dei. Cyrillus. Cum autem de Deo sessio dicitur, atque
thronus, regia et universis principans dignitas designatur. Non enim
putamus tribunal quoddam positum esse, cui credamus inniti dominum
omnium; sed nec omnino dextrum, vel sinistrum esse penes divinam
naturam: proprium enim est corporum figura, et locus et sessio.
Qualiter autem paris honoris, paris quoque consessus filius videbitur
esse, si non est secundum naturam filius, naturalem in se proprietatem
habens patris? Theophylactus. Hoc igitur audientes timere debebant;
sed illi post haec verba magis insaniunt; unde sequitur dixerunt autem
omnes: tu ergo es filius Dei? Beda. Quod se filium Dei dixerat,
acceperunt in eo quod ait erit filius hominis sedens a dextris virtutis
Dei. Ambrosius. Dominus autem maluit se regem probare, quam
diceret, ut condemnandi causam habere non possint qui quod obiciunt,
hoc fatentur. Sequitur qui ait: vos dicitis quia ego sum.
Cyrillus. Hoc autem dicente Christo, succensuit Pharisaeorum
cohors, usurpans ignominiae vocem; unde sequitur at illi dixerunt:
quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius.
Theophylactus. Ex quo patet quod inobedientes nulla commoda ferunt,
revelatis sibi secretioribus; sed maiorem poenam acquirunt, propter
quod talia oportet eis esse occulta.
|
|