|
Theophylactus. Quia dictum est quod principes sacerdotum quaerebant
modum quo interficientes Iesum, nullum incurrerent periculum,
consequenter modus qui eis occurrit, narratur cum dicitur intravit
autem Satanas in Iudam. Titus. In Iudam Satanas intravit, non
impellens, sed patulum inveniens ostium: nam oblitus omnium quae
viderat, ad solam avaritiam dirigebat intuitum. Chrysostomus. Ponit
autem eius cognomen, subdens qui cognominabatur Iscariotes: erat enim
alius Iudas. Titus. Subdit autem unum de duodecim: nam numerum
adimplebat, non autem vere fungebatur apostolica dignitate.
Chrysostomus. Vel hoc addit Evangelista velut absonum quidem, ac si
diceret: erat de primo choro diligentius electorum. Beda. Non est
autem huic contrarium quod Ioannes dicit, post bucellam intrasse in
eum Satanam: quia nunc intravit ut quasi alienum tentaret, tunc autem
quasi proprium ad quaecumque vellet agenda attraheret. Chrysostomus.
Attende autem magnam Iudae nequitiam, tum quia per se proficiscitur,
tum quia pro pretio hoc facit; sequitur enim et abiit, et locutus est
cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet
eis. Et gavisi sunt. Theophylactus. Magistratus hic appellantur
praepositi constructionum templi, vel etiam illi quos Romani populo
praefecerant ne proruerent in tumultus, erant enim seditiosi.
Chrysostomus. Propter avaritiam autem Iudas factus est talis;
sequitur enim et pacti sunt pecuniam illi dare. Tales enim avaritia
generat passiones: reddit impios, et Deum ignorare compellit; et si
millies benefactum sit eis, ad nocendum impellit; unde et hic sequitur
et spopondit. Theophylactus. Idest, pepigit et promisit. Et
quaerebat opportunitatem ut eum traderet sine turbis; idest, quaerebat
eum tradere quando videret eum seorsum existentem sine turbis. Beda.
Multi autem Iudae scelus exhorrent, nec tamen cavent: qui enim
caritatis et veritatis iura spernit, Christum, qui est veritas et
caritas, prodit; maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccet,
sed ad similitudinem Iudae quaerat opportunitatem, ut arbitris
absentibus veritatem mendacio, virtutem crimine immutet.
|
|