|
Titus. Ut nobis dominus caeleste Pascha dimitteret, typicum
manducavit, figuram removens, ut veritas locum obtineret; unde
dicitur venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Beda. Dies azymorum Paschae quartamdecimam primi mensis appellat,
quando, fermento abiecto, Pascha, idest agnus, occidi ad vesperam
consueverat. Eusebius. Si quis autem dicat: si prima die azymorum
discipuli salvatori parant Pascha, ergo et eadem die oportet nos
Pascha celebrare: dicemus, hoc non fuisse monitionem, sed historiam
facti quod accidit tempore salutiferae passionis. Aliud autem est
narrare gesta vetera, et aliud sancire, ac posteris statuta
relinquere. Quin etiam salvator non egit Pascha cum Iudaeis, quando
agnum immolabant: nam illi quidem hoc egerunt in parasceve, quando
passus est dominus; unde non introierunt in atrium Pilati, ut
manducarent Pascha: ex quo enim veritati insidiati sunt, verbum
veritatis a se expulerunt, non primo die azymorum, quo die debebat
immolari Pascha, manducantes solitum sibi Pascha (erant enim erga
aliud attenti), sed die sequenti post illam, quae erat azymorum
secunda. Dominus vero prima die azymorum, hoc est quinta feria
sabbati, Pascha cum discipulis peregit. Theophylactus. Eadem autem
quinta feria mittit duos ex discipulis suis ad parandum Pascha,
Petrum scilicet et Ioannem, alterum scilicet ut diligentem, alterum
ut dilectum; unde sequitur et misit Petrum et Ioannem, dicens:
euntes parate nobis Pascha, ut manducemus: per omnia manifestans quod
usque ad extremum vitae non est adversatus legi. Mittit autem eos ad
alienam domum: nam nulla domus erat ei, neque discipulis suis;
alioquin apud aliquem eorum Pascha celebrasset; et ideo subditur at
illi dixerunt: ubi vis paremus? Beda. Quasi dicant: non habemus
domicilium, non habemus tabernaculum. Audiant quibus aedificandarum
domorum cura est: cognoscant Christum omnium dominum, locum ubi caput
reclinaret non habuisse. Chrysostomus. Cum autem ignorarent ad quem
mitterentur, signum dedit eis, sicut et Samuel Sauli; unde subditur
et dixit ad eos: ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis
homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum in quam intrat.
Ambrosius. Primum maiestatem divinitatis adverte: cum discipulis
loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum; deinde dignationem eius
intuere: quia non persona divitis aut potentis eligitur, sed pauper
ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus
antefertur. Sciebat autem dominus nomen eius, cuius sciebat mysterium
et occursum; sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis
aestimetur. Theophylactus. Vel ideo mittit eos ad hominem ignotum,
ut ostendat quod passionem voluntarie subiit. Qui enim mentem huius
ignoti viri subegit ut eos susciperet, poterat quodcumque voluisset cum
Iudaeis tractare. Dicunt autem quidam quod ideo non dixit nomen
hominis, ne proditor cognito nomine domum panderet Pharisaeis, qui
venientes cepissent eum priusquam coena fieret, et spiritualia mysteria
discipulis traderet: sed quibusdam indiciis in quamdam domum dirigit
eos; unde sequitur et dicetis patrifamilias domus: dicit tibi
magister: ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis
manducem? Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum; et ibi
parate. Glossa. Quibus signis inventis, discipuli sollicite quae
mandata eis fuerant, impleverunt; unde sequitur euntes autem
invenerunt sicut praedixit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Beda. Hoc Pascha exponens apostolus ait: Pascha nostrum immolatus
est Christus; quod quidem Pascha tunc necesse erat occidi, quasi
paterno consilio ac definitione sancitum, qui licet die sequenti, hoc
est decimaquinta luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus
immolabatur a Iudaeis, tentus ac ligatus, immolationis, hoc est
passionis suae, sacravit exordium. Theophylactus. Intelligamus
autem diem quidem azymorum totam conversationem quae est in luce
spiritali, nullam redolentem vetustatem primae praevaricationis Adae,
in qua viventes non decet delectari in Christi mysteriis. Haec autem
mysteria Petrus et Ioannes parant, idest actio et contemplatio,
fervor zeli et mansuetudo pacifica. His autem paratoribus occurrit
homo: quia per praedicta reperimus statum hominis qui creatus est ad
imaginem Dei: qui portat amphoram aquae, quae significat gratiam
spiritus sancti: amphora autem est humilitas cordis: humilibus enim
dat gratiam, qui se cognoscunt esse terram et pulverem. Ambrosius.
Vel amphora est mensura perfectior; aqua autem est quae sacramentum
Christi esse meruit; quae lavare meruit, non lavari. Beda. Parant
autem Pascha ubi aquae infertur amphora; quia tempus adest quo veri
Paschae cultoribus typicus de limine auferatur cruor; et ad tollenda
crimina vivifici fontis Baptisma consecratur. Origenes super Matth.
Ego autem puto quod homo qui ingredientibus discipulis in civitatem
occurrit amphoram aquae portans, erat quidam minister patrisfamilias,
portans mundatoriam aut potabilem aquam in vase fictili; quem puto esse
Moysen, spiritalem doctrinam portantem in corporalibus historiis.
Qui autem non consequuntur spiritualiter eum, non celebrant Pascha
cum Iesu. Ascendamus ergo, ipso domino constituto nobiscum, ad
superiorem locum in quo est diversorium, quod demonstratur ab
intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis
Christi. Haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat Iesum
verbum Dei, quod non capitur, nisi a magnis sensu. Et sit domus
haec a patrefamilias, idest intellectu, praeparata filio Dei, et sit
mundata, nullo modo habens malitiae sordes. Sit etiam domus illius
princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: unde mystice dicit
secundum Matthaeum: ite ad quemdam. Ambrosius. In superioribus
autem magnum habet stratum, ut magnum meritum eius advertas, in quo
dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione
requiesceret. Origenes super Matth. Scire autem debemus quoniam qui
in epulationibus et sollicitudinibus saecularibus sunt, non ascendunt
in domum illam superiorem, et propterea non celebrant cum Iesu
Pascha. Post sermones enim discipulorum quibus catechizaverunt
patremfamilias, idest intellectum, venit et divinitas coepulans
discipulis in domo praedicta.
|
|