|
Cyrillus. Postquam discipuli Pascha paraverant, agitur de Paschae
comestione; unde dicitur et cum facta esset hora, discubuit, et
duodecim apostoli cum eo. Beda. Hora manducandi Paschae designat
quartamdecimam diem primi mensis perductam ad vesperam, quintadecima
luna iam terris apparente. Theophylactus. Sed qualiter dominus
discumbere dicitur, cum Iudaei stantes Pascha manducarent? Dicunt
ergo, quod cum manducavissent legale Pascha, accubuerunt secundum
communem usum, manducantes quosdam alios cibos. Sequitur et ait
illis: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam
patiar. Cyrillus. Quod ideo dicit, quia discipulus avarus
proditionis tempus explorabat; sed ne traderet eum ante festum
Paschae, non explicaverat dominus domum, vel virum penes quem Pascha
perageret; cuius causam per haec verba ostendit. Theophylactus. Vel
dicit desiderio desideravi, quasi dicat: haec ultima mihi coena
vobiscum est, propter quod et amabilis est mihi; sicut et qui peregre
profecturi sunt, ultima verba suis dulcius proferunt. Chrysostomus.
Vel hoc dicit, quia post illud Pascha crux imminebat. Invenimus
autem pluries eum praedicantem suam passionem, et eam cupientem
evenire. Beda. Desiderat ergo primo typicum Pascha cum discipulis
manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare. Eusebius.
Vel aliter. Cum dominus novum Pascha celebraret, opportune dixit
desiderio desideravi hoc Pascha, idest, novum mysterium novi
testamenti, quod tradebat discipulis, quod plures ante eum prophetae
et iusti cupiverant; sed et ipse sitiens communem salutem, hoc
tradebat mysterium quod toti mundo competeret. Pascha vero Moysi
statutum erat in uno loco, scilicet in Ierusalem celebrari: unde non
congruebat omnibus gentibus; et ideo non erat desideratum. Epiphanius
contra Haeres. Ex hoc Ebionitarum dementia de carnis esu redargui
poterat, domino manducante Pascha Iudaeorum; unde signanter dixit
hoc Pascha, ne quis ad aliud invertere posset. Beda. Sic ergo
dominus legalis Paschae approbator extitit; et hoc ad suae
dispensationis figuram docendo pertinuisse, vetat ultra carnaliter
exhiberi; unde subdit dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud
donec impleatur in regno Dei; idest, nequaquam ultra Mosaicum
Pascha celebrabo, donec in Ecclesia spiritaliter intellectum
compleatur: ipsa enim est regnum Dei, secundum illud: regnum Dei
intra vos est. Ad vetus autem illud Pascha, cui finem desiderabat
imponere, pertinet etiam illud quod subditur et accepto calice,
gratias egit, et dixit: accipite, et dividite inter vos. Ob hoc
gratias egit, quia vetera transitura, et ventura fuerant omnia nova.
Chrysostomus. Memento ergo cum ad mensam sederis, quod post mensam
oportet te orare; atque ideo ventrem impleas sobrie, ne gravatus
nequeas genuflectere, ac supplicare Deo. Non igitur post escas ad
lectum, sed ad orationem vertamur: evidenter enim hoc Christus
significavit, quod post escas non somnus, non cubile, sed oratio, et
sacrarum lectio Scripturarum succedere debeat. Sequitur dico enim
vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.
Beda. Potest quidem hoc et simpliciter accipi, quod ab hac hora
coenae usque ad tempus resurrectionis, quo in regno Dei erat
venturus, vinum bibiturus non esset: postea namque cibum potumque
sumpsisse eum testatur Petrus dicens: qui manducavimus et bibimus cum
illo postquam resurrexit a mortuis. Theophylactus. Dicitur autem
resurrectio regnum Dei, quia mortem exterminavit: unde et David
ait: dominus regnavit, decorem indutus est, scilicet formosi
amictus, secundum Isaiam, exuta corporis corruptela. Resurrectione
autem adveniente, iterum cum discipulis bibit, ut probaret quod
resurrectio non erat phantastica. Beda. Sed multo consequentius
est, ut sicut supra typicum agni esum, sic et potum Paschae neget se
gustaturum, donec ostensa gloria regni Dei fides mundi adveniat; ut
per duo maxima legis edicta, escam scilicet et potum paschalem,
spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta ad spiritalem
observantiam fuisse transferenda.
|
|