|
Beda. Finitis Paschae veteris solemniis, transiit ad novum, quod
in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare desiderat, pro
carne agni et sanguine, suae carnis sanguinisque sacramentum in panis
ac vini figura substituens, sacerdos in aeternum factus secundum
ordinem Melchisedech; unde dicitur et accepto pane, gratias egit;
sicut et de veteribus terminandis gratias egerat, nobis exemplum
tribuens in omni boni operis inchoatione et perfectione Deum esse
glorificandum. Sequitur et fregit. Frangit ipse panem quem
porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte
futuram. Et dedit eis dicens: hoc est corpus meum, quod pro vobis
tradetur. Gregorius Nyssenus. Panis enim ante consecrationem
communis panis est; sed ubi consecratur mysterio, fit et dicitur
corpus Christi. Cyrillus. Nec dubites an hoc verum sit, eo
manifeste dicente hoc est corpus meum; sed potius suscipe verba
salvatoris in fide. Cum enim sit veritas, non mentitur. Insaniunt
igitur dicentes mysticam benedictionem a sanctificatione cessare, si
quae reliquiae remanserint eius in diem subsequentem: non enim
mutabitur sacrosanctum corpus Christi; sed virtus benedictionis, et
vivificativa gratia iugis in eo est. Virtus enim vivificativa Dei
patris unigenitum verbum est, quod caro factum est, non desinens esse
verbum, sed efficiens carnem vivificativam. Si enim in aliquo liquore
modicum panis immiseris, reperies hunc imbibitum qualitate illius.
Igitur vivificativum Dei verbum uniens seipsum propriae carni, fecit
eam vivificativam. Numquid ergo et quoniam in nobis vita Dei est,
Dei verbo existente in nobis, vivificativum erit nostrum corpus? Sed
aliud est secundum participationis habitudinem nos habere in nobis Dei
filium; aliud ipsum fuisse factum carnem, idest corpus sumptum ex alma
virgine proprium corpus effecisse. Decebat ergo eum nostris quodammodo
uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae
accipimus in benedictionem vivificativam in pane et vino. Ne enim
horreremus carnem et sanguinem apposita sacris altaribus, condescendens
Deus nostris fragilitatibus, influit oblatis vim vitae convertens ea
in veritatem propriae carnis, ut corpus vitae quasi quoddam semen
vivificativum inveniatur in nobis; unde subditur hoc facite in meam
commemorationem. Chrysostomus super Ioannem. Hoc fecit Christus
ducens nos ad maius amicitiae foedus, suamque caritatem declarans erga
nos, praestans se non solum videri desiderantibus, sed et palpare, et
comedere, et amplecti, et totum affectum explere. Igitur ut leones
flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles facti
Diabolo. Basilius. Disce autem quo pacto decet edere corpus
Christi, in memoriam scilicet obedientiae Christi usque ad mortem;
ut qui vivunt, non amplius in se vivant, sed in eo qui pro eis mortuus
est et resurrexit. Theophylactus. Duos autem calices Lucas
commemorat; de altero quidem supra dixit: accipite et dividite inter
vos; quem dicet aliquis esse typum veteris testamenti: alterum vero
post panis fractionem et distributionem ipse partitur discipulis; unde
subditur similiter et calicem postquam coenavit. Beda. Subauditur
dedit eis, ut sit plena constructio. Augustinus de Cons. Evang.
Vel quod Lucas bis de calice commemoravit, prius antequam panem
daret, inde postquam panem dedit: illud quod superius dixit
praeoccupavit, ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non
commemoraverat superius. Utrumque autem coniunctum eamdem sententiam
facit quae illorum est, scilicet Matthaei et Marci. Theophylactus.
Nominat autem dominus hunc calicem novi testamenti; unde sequitur
dicens: hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis
fundetur: significans novum testamentum in suo sanguine exordium
sumere: nam in veteri testamento sanguis animalium affuit cum data fuit
lex; nunc vero sanguis verbi Dei significat nobis novum testamentum.
Cum autem dicit pro vobis, non significat pro solis apostolis corpus
Christi datum et sanguinem effusum fuisse; sed causa totius humanae
naturae. Et vetus quidem Pascha ad removendam servitutem Aegypti
fiebat, sanguis autem agni ad primogenitorum custodiam: novum vero
Pascha ad peccatorum remissionem, sanguis autem Christi ad
conservationem eorum qui dedicati sunt Deo. Chrysostomus. Hic enim
sanguis operatur in nobis imaginem regiam, nobilitatem animae non
permittit marcescere, protinus irrigans animam, magnamque inspirans
virtutem. Hic sanguis fugat Daemones, advocat Angelos et dominum
Angelorum. Hic sanguis effusus lavit orbem, et adibile fecit
caelum. Huius participes sanguinis, sunt supernis virtutibus amicti,
regio pallio, magis autem ipso rege induti. Et sicut si mundus
accesseris, salubriter accessisti; sic si imbutus conscientia prava,
damnose accedis in poenam et supplicia. Nam si qui imperatoriam
coinquinant purpuram, pari poena plectuntur cum eis qui divellunt;
absurdum non est si et qui obscoena mente corpus Christi recipiunt,
pari poena plectuntur cum his qui illud clavis transfoderunt. Beda.
Quia vero panis confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne;
hoc ad corpus Christi, illud refertur ad sanguinem. Verum, quia et
nos in Christo et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici
calicis aqua miscetur; teste enim Ioanne: aquae multae populi sunt.
Theophylactus. Primo autem datur panis, secundario calix: prior
enim est in spiritualibus laboriosus actus velut panis, non solum quia
in vultus sudore laboratur, sed etiam quia dum comeditur, non est
facilis ad glutiendum; deinde post labores sequitur exultatio divinae
gratiae, quae est calix. Beda. Ideo autem tunc coenati
communicarunt apostoli, quia necesse erat Pascha typicum ante
consummari, et sic ad veri Paschae sacramenta transiri; nunc autem in
honorem tanti sacramenti placuit magistris Ecclesiae, prius nos
spiritualibus epulis refici, ac deinde terrenis. Graecus. Totum
autem corpus et sanguinem domini suscipit communicans, etiam si
mysteriorum partem accipiat. Sicut enim unum sigillum diversis totam
suam figuram impartitur, et integrum manet post distributionem, et
sicut una vox penetrat ad multorum auditus; sic nulli dubium sit,
corpus et sanguinem domini totum in omnibus reperiri. Fractio autem
panis venerandi passionem significat.
|
|