|
Augustinus de Cons. Evang. Cum tradidisset dominus discipulis
calicem, rursus de traditore suo locutus est, dicens verumtamen ecce
manus tradentis me, mecum est in mensa. Theophylactus. Quod dixit,
non solum ut ostendat se scire futura, sed etiam ut ostendat nobis
propriam bonitatem, secundum quam non praetermisit quin prosequeretur
ea quae spectabant ad Deum: dat enim nobis exemplum ut usque ad finem
satagamus lucrari peccatores: et ut ostendat proditoris nequitiam, qui
et conviva fieri non erubuit. Chrysostomus. Et particeps existens
mysteriorum, conversus non est: fit enim scelus eius utique immanius,
tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria, tum quia adiens melior
factus non fuit nec metu, nec beneficio, nec honore. Beda. Et
tamen non designat specialiter, manifestius correptus impudentior
fieret. Mittit autem crimen in numero, ut agat conscius
poenitentiam. Praedicit autem et poenam, ut quem pudor non vicerat,
corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur et quidem filius
hominis, secundum quod definitum est, vadit. Chrysostomus. Sed
quia Iudas ea quae sunt scripta, prava intentione agebat, ne quis
putet eum innoxium tamquam dispensationis ministrum, subdit verumtamen
vae homini illi per quem tradetur. Beda. Sed et vae homini illi qui
ad mensam domini indignus accedens in exemplum Iudae filium hominis
tradit, non quidem Iudaeis, sed peccatoribus membris suis. Et
quamvis scirent undecim apostoli quod nihil contra dominum cogitarent;
quia tamen plus credunt magistro quam sibi timentes fragilitatem suam,
quaerunt de peccato, cuius conscientiam non habebant; sequitur enim et
ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus
esset. Basilius. Sicut enim in corporalibus passionibus sunt multae
quas non sentiunt patientes, porro magis adhibent fidem coniecturae
medicorum quam propriam insensibilitatem attendant; sic et in animae
passionibus si quis in se peccatum non sentiat, credere tamen debet his
qui plus possunt cognoscere sua peccata.
|
|