|
Theophylactus. Cum inter se quaererent quis esset dominum
traditurus, consequens erat ad invicem sibi dicere: tu proditurus es;
et ex hoc coacti sunt dicere: ego potior, ego maior, et similia;
unde dicitur: facta est autem et contentio inter eos, quis eorum
videretur esse maior. Graecus. Vel haec contentio videtur habuisse
motivum, quod cum dominus ab hominibus transmigraret, oportebat
aliquem eorum fieri aliorum principem, quasi domini vicem gerentem.
Beda. Sicut autem boni in Scripturis exempla patrum, quibus
proficiant et humilientur, requirunt; sic reprobi, si quid forte in
electis reprehensibile repererint, quasi suas ex eo nequitias
obtecturi, libenter solent amplecti. Ideo multi ardentius legunt quod
facta est contentio inter discipulos Christi. Ambrosius. Si enim
contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni
proponitur. Caveamus ergo ne in perditionem aliqua inter nos de
praelatione possit esse contentio. Beda. Potius autem videamus, non
quid carnales adhuc discipuli gesserint, sed quid iusserit spiritalis
magister; sequitur enim dixit autem eis: reges gentium dominantur
eorum. Chrysostomus. Gentilium meminit, ut ex hoc rem vituperandam
ostendat: gentilium enim est ambire primatum. Cyrillus. Sed et
blandi sermones eis offeruntur a subditis; unde sequitur et qui
potestatem habent super eos, benefici vocantur. Sed illi quidem quasi
extorres a sacris legibus, huiusmodi subiacent morbis; vestrum autem
culmen est in humilitate; unde sequitur vos autem non sic; sed qui
maior est in vobis, fiat sicut minor. Basilius. Non ergo extollat
praesidentem dignitas, ne ab humilitatis beatitudine corruat. Illud
autem noverit quod humilitas vera ministerium plurium est. Sicut enim
qui pluribus ministrat vulneratis, et abstergit cuiuslibet vulneris
saniem, non sumit ministerium in causam elationis; sic multo magis cui
commissae sunt curae fraternorum languorum, ut omnium minister
redditurus pro omnibus rationem, cogitare debet, et esse sollicitus;
et sic qui maior est, fiat sicut minor. Decet autem et corporale
obsequium ab his qui praesident offerri, exemplo domini lavantis pedes
discipulorum; unde sequitur et qui praecessor est, sicut ministrator.
Non est autem timendum ne in subdito solvatur humilitatis propositum
dum ei a maiori servitur, sed imitatione panditur humilitas.
Ambrosius. Contuendum est autem, quia non omnis honorificentiae
studio humilitas definitur: potes enim deferre alicui propter saeculi
gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum: tua aedificatio
quaeritur, non alterius honor; et ideo una datur omnibus forma
sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed de humilitate
contentio. Beda. In hac tamen forma a domino tradita maiores non
minima discretione opus habent; ne scilicet, ad instar regum gentium,
dominari subiectis, seque ab eis gaudeant laudibus attolli: et tamen
contra delinquentium vitia per zelum iustitiae sint erecti. Ad verba
autem exhortationis, suimet adiungit exemplum; unde sequitur nam quis
maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego
autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Chrysostomus.
Quasi dicat: non putes discipulum tui egere, te vero non illius: ego
enim, qui nullo egeo, quo universa egent caelestia et terrestria, ad
ministerialem gradum condescendi. Theophylactus. Ostendit autem se
ministrantem eis, cum panem et calicem distribuit, cuius ministerii
mentionem facit, rememorans eos quod si de eodem pane comederunt et de
eodem calice biberunt, si ipse Christus omnibus ministravit, unum
debent omnes sentire. Beda. Vel loquitur de ministerio quo secundum
Ioannem eorum pedes lavit dominus et magister: quamvis etiam verbo
ministrandi possint omnia quae in carne gessit intelligi; sed et suum
sanguinem se pro nobis effundere ministrando significat.
|
|