|
Theophylactus. Sicut dominus proditori praenuntiaverat vae, sic
discipulis remanentibus e contrario bona praenuntiat, dicens vos autem
estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Beda. Non enim
inchoatio patientis, sed perseverantia, caelestis regni gloria
donatur: quia perseverantiam, quae constantia, seu fortitudo mentis
vocatur, dicimus esse cunctarum columnam virtutum. Filius ergo Dei
secum permanentes in tentationibus aeternum ducit ad regnum. Si enim
complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et
resurrectionis erimus; unde sequitur et ego dispono vobis, sicut
disposuit mihi pater meus regnum. Ambrosius. Regnum Dei non est de
hoc mundo. Non autem aequalitas ad dominum, sed similitudinis
aemulatio est: solus enim Christus plena imago Dei est, propter
expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus autem homo ad
imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis
similitudinem, mundum hunc Dei cognitione contemnat: unde et corpus
Christi edimus, ut vitae aeternae possimus esse participes; propter
quod sequitur ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non
enim victus et potus vobis praemii loco spondetur; sed communicatio
gratiae caelestis et vitae. Beda. Vel mensa proposita omnibus
sanctis ad fruendum, caelestis est gloria vitae; qua, qui esuriunt et
sitiunt iustitiam, saturabuntur, fruendo desiderato gaudio veri boni.
Theophylactus. Non autem hoc dixit quasi futuris illis corporalibus
escis, et quasi regno suo sensibili futuro: erit enim illic angelica
conversatio, sicut Sadducaeis praedixit. Sed et Paulus dicit non
esse regnum Dei escam et potum. Cyrillus. Sed ex his quae sunt apud
nos, spiritualia designat: nam praerogativa quadam funguntur apud
reges terrenos qui eis quasi convivae consident. Ex humano ergo
iudicio ostendit qui apud eum in primis honoribus statuentur. Beda.
Haec est enim immutatio dexterae excelsi, ut qui nunc humiles gaudent
ministrare conservis, tunc super domini mensam sublimes, vitae
perpetuae dapibus alantur; et qui hic in tentationibus iniuste
iudicati, cum domino permanent, illic cum eo super tentatores suos
iusti iudices veniant; unde sequitur et sedeatis super thronos
duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Theophylactus. Hoc
est, condemnantes ex duodecim tribus infideles. Ambrosius. Non
autem duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula
sessionis; sed quia secundum divinam similitudinem iudicat Christus
cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans,
impietatem condemnans; ita apostoli in iudicium spiritale formantur
remuneratione fidei, execratione perfidiae, virtute errorem
redarguentes, sacrilegos odio persequentes. Chrysostomus. Numquid
autem illic sedebit et Iudas? Sed considera, quod lex est data a
Deo per Ieremiam: si quid boni promisero, si censearis indignus,
mulctabo te. Et ideo loquens cum discipulis, non simpliciter
promisit, sed addidit qui permansistis mecum in tentationibus. Beda.
Ab eius ergo sublimitate promissi Iudas excipitur: nam et antequam
haec dominus diceret, exisse credendus est: excipiuntur et illi
quicumque, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt
retro.
|
|