|
Beda. Ne gloriarentur undecim apostoli, et suis viribus tribuerent
quod soli pene inter tot millia Iudaeorum dicerentur in tentationibus
permansisse cum domino, ostendit, eos si non iuvantis se domini essent
opitulatione protecti, eadem procella cum ceteris potuisse conteri;
unde sequitur ait autem dominus Simoni: Simon, ecce Satanas
expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; idest, expetivit vos
tentare, et, velut qui triticum purgat, ventilando concutere: in quo
docet nullius fidem a Diabolo, nisi Deo permittente tentari.
Theophylactus. Hoc autem Petro dixit, eo quod fortior aliis erat,
et superbire poterat in his quae promissa erant a Christo. Cyrillus.
Vel ut ostendat quod homines nihil existentes, quantum pertinet ad
humanam naturam et lubricum mentis nostrae, non decet ut praeesse
ceteris velint; et ideo omissis ceteris, venit ad Petrum ceteris
praelatum; unde sequitur ego autem rogavi pro te, ut non deficiat
fides tua. Chrysostomus. Non autem dixit ego permisi, sed oravi:
humiliter enim loquitur tendens ad passionem, ut humilitatem
demonstret; nam qui non deprecatione, sed imperio dixerat: super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam; et: tibi dabo claves regni
caelorum; quomodo opus habebat oratione, ut concitatam unius hominis
animam coerceret? Non autem dixit: rogavi, ut non neges, sed ne
deseras fidem. Theophylactus. Nam et si paululum agitandus sis,
habes tamen reconditum semen fidei: quamvis deiecerit folia spiritus
tentatoris, viget tamen radix. Petit ergo Satanas te laedere tamquam
invidens tibi de mea dilectione; sed quamvis egomet pro te sim
deprecatus, tu tamen delinques; unde sequitur et tu aliquando
conversus confirma fratres tuos; quasi dicat: postquam me negato
ploraveris, ac poenitueris, corrobora ceteros; cum te principem
apostolorum deputaverim: hoc enim decet te qui mecum robur es et petra
Ecclesiae. Hoc autem intelligendum est non solum de apostolis qui
tunc erant, ut roborarentur a Petro; sed et de omnibus qui usque ad
finem mundi futuri sunt fidelibus: ne scilicet aliquis credentium
diffidat, videns eum qui, cum esset apostolus, denegavit, ac iterum
per poenitentiam obtinuit praerogativam, ut esset antistes mundi.
Admirare igitur exuberantiam divinae patientiae: ne diffidere
discipulum faceret, nondum patrato crimine largitus est veniam, ac
iterum ipsum in apostolico gradu restituit, dicens confirma fratres
tuos. Beda. Quasi dicat: sicut ego tuam fidem ne deficiat orando
protexi, ita tu infirmiores fratres, ne de venia desperent,
confortare memento. Ambrosius. Cave ergo iactantiam, cave
saeculum. Ille iubetur confirmare fratres suos qui dixit: omnia
reliquimus, et secuti sumus te. Beda. Quia vero se dominus dixerat
pro fide Petri rogasse, conscius ille praesentis affectus, fideique
ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo
posse deficere; unde sequitur qui dixit ei: domine, tecum paratus sum
et in carcerem et in mortem ire. Theophylactus. Prae nimia quidem
dilectione flammescit et impossibilia sibi pollicetur. Decebat autem,
audito semel a veritate quod tentandus esset, non amplius contendere.
Sed dominus videns eum praesumptuose loquentem, promit tentationis
speciem, scilicet quod negaturus esset; unde sequitur et ille dixit:
dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse
me. Ambrosius. Petrus quidem, etsi spiritu promptus, corporis
tamen adhuc infirmus affectu, denuntiatur dominum negaturus: neque
enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio domini
aemulos habet, pares non habet. Theophylactus. Hinc autem magnam
doctrinam haurimus: quod non sufficit humanum propositum absque divino
subsidio. Petrus enim, quamvis fervens esset, derelictus tamen a
Deo, supplantatus fuit ab hoste. Beda. Sciendum autem, quod Deo
permittente, timorati lapsum patiuntur quandoque ad fastus praecedentis
remedium. Sed quamvis idem videatur esse delictum timorati et
aliorum, refert non modicum: nam timoratus ex quibusdam insidiis et
pene prout noluit, peccavit; alii vero nullam gerendo curam neque
sui, neque Dei, peccant, non distinguentes inter peccare et agere
virtuose. Unde reor et iussionis modum in eis debere fore diversum:
nam timoratus quodam iuvamine indigens, circa eamdem rem erga quam
peccavit, iussa debet perferre; alii vero cum totum bonum animae
destruxerint, affligi et moneri, et praeceptis subici debent,
quousque ratum sit illis Deum iustum iudicem esse, et contremiscant.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quod hic dicitur de Petri
negatione praedicta, omnes quidem Evangelistae commemorant; sed non
omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt:
nam Matthaeus et Marcus eam subnectunt postea quam dominus egressus
est ex illa domo ubi manducaverant Pascha; Lucas vero et Ioannes
antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intelligere aut
illos duos ea recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi
magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias
domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem
praeferret, vel pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant
intelligi, ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis
sermonis Christi, et ter illi a domino responsum, quod eum ante galli
cantum ter esset negaturus.
|
|