|
Augustinus de Cons. Evang. Postquam complevit Lucas narrando
Petri negationem, recapitulavit quae cum domino gesta sunt circa
mane, commemorans quaedam quae alii tacuerunt; atque ita contexuit
narrationem, similia aliis narrans, cum dicit et surgens multitudo
eorum duxerunt illum ad Pilatum. Beda. Ut impleretur sermo Iesu
quem de sua morte praedixit: tradetur gentibus, scilicet Romanis:
nam Pilatus Romanus erat, eumque Romani in Iudaeam praesidem
miserant. Augustinus de Cons. Evang. Deinde apud Pilatum gesta
sic narrat: coeperunt autem eum accusare, dicentes: hunc invenimus
subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et
dicentem se Christum regem esse. Hoc Matthaeus et Marcus non
dixerunt, cum tamen dicerent quod eum accusabant; sed iste etiam ipsa
crimina quae falso obiecerunt, aperuit. Theophylactus. Evidenter
autem adversantur veritati: non enim dominus prohibuit dare censum,
sed magis dare iussit. Qualiter autem populum subvertebat, an ut
regnum aggrederetur? Sed hoc est incredibile cunctis: quia volente
multitudine tota eum in regem eligere, sciens fugit. Beda. Duobus
autem domino obiectis, scilicet quod et tributa Caesari dari
prohibuerit, et se Christum regem diceret, potuit fieri ut illud quod
dominus ait: reddite quae sunt Caesaris Caesari, etiam Pilatum
audisse contigerit. Ideoque causam hanc quasi apertum Iudaeorum
mendacium parvipendens, solum quod nesciebat, de regni verbo
interrogandum putavit. Sequitur Pilatus autem interrogavit eum,
dicens: tu es rex Iudaeorum? Theophylactus. Mihi videtur quod hoc
a Christo quaesierit contemptum obiecti criminis subsannando; quasi
dicat: tu pauper, humilis, nudus, cui nullus adiutor, accusaris de
regni ambitione, ad quod opus est multorum adiutorium et sumptus.
Beda. Eodem autem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum
respondet, ut propria sententia condemnetur; sequitur enim at ille
respondens ait: tu dicis. Theophylactus. Illi autem, cum nihil
aliud faveret eorum calumniae, recurrunt ad clamorum subsidia;
sequitur enim at illi invalescebant, dicentes: commovet populum,
docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc; quasi
dicant: pervertit populum, nec in una parte tantum, sed a Galilaea
incepit, et hucusque pervenit, transiens per Iudaeam. Puto autem
eos non absque causa meminisse Galilaeae; sed volentes incutere
timorem Pilato. Galilaei enim schismatici fuerunt, et nova
tentantes, qualis fuit Iudas Galilaeus, cuius in actibus apostolorum
fit mentio. Beda. His autem verbis non illum, sed se accusant.
Docuisse enim populum et a pristini temporis ignavia docendo
commovisse, talique actu totam terram promissionis pertransisse, non
criminis, sed indicium est virtutis. Ambrosius. Accusatur autem
dominus, et tacet, quia defensione non indiget: ambiant defendi qui
timent vinci. Non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit,
non refellendo. Quid ergo timeret qui non ambit salutem? Salus
omnium suam prodit, ut acquirat omnium.
|
|