|
Graecus. Fuerat quandoque Ioseph occultus Christi discipulus:
denique vinculum timoris rumpens, ferventior factus, dominicum corpus
turpiter pendens a ligno deposuit, comparans pretiosam margaritam
verborum modestia; unde dicitur et ecce vir nomine Ioseph, qui erat
decurio. Beda. Decurio vocatur, quod sit de ordine curiae, et
officia curiae administret, qui etiam curialis a procurando munera
civilia solet appellari. Magnae ergo Ioseph dignitatis apud
saeculum, sed maioris apud Deum meriti fuisse laudatur; unde sequitur
vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum) ab
Arimathaea civitate Iudaeae. Arimathaea ipsa est Ramatha civitas
Helcanae et Samuelis. Augustinus de Cons. Evang. Dicit autem
Ioannes quod erat discipulus Iesu; unde et hic subditur qui
expectabat et ipse regnum Dei. Merito autem movet cur ille qui
propter timorem occultus erat discipulus, ausus sit petere corpus
eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet; sequitur
enim hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Sed
intelligendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus
poterat familiariter intrare ad Pilatum. In extremo autem illo
officio funeris exhibendo minus videtur curasse de Iudaeis, quamvis
soleret in domino audiendo eorum inimicitias devitare. Beda. Sic
igitur pro iustitia meritorum sepeliendo corpori dominico aptus, dignus
fuit per nobilitatem potentiae saecularis illud impetrare; unde
sequitur et depositum involvit in sindone. Ex simplici sepultura
domini ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possint
carere divitiis. Athanasius. Enormiter etiam agunt qui condiunt
corpora mortuorum, et ea non sepeliunt, etiamsi sancta sint: quid
enim sanctius aut maius domini corpore? Quod tamen in monumento
positum est; donec die tertia resurrexit; sequitur enim et posuit eum
in monumento exciso. Beda. Scilicet de petra; ne si ex multis
lapidibus aedificatum esset, post resurrectionem suffossis tumuli
fundamentis, ablatus furto diceretur. In novo etiam ponitur
monumento; nam sequitur in quo nondum quisquam positus fuerat: ne post
resurrectionem ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius
suspicaretur. Quia vero sexta die homo factus est, recte dominus
sexta die crucifixus humanae reparationis implevit arcanum; unde
sequitur et erat dies parasceves, quod praeparatio interpretatur; quo
nomine sextam feriam appellabant, quia ea die, quae in sabbatum forent
necessaria, praeparabant. Quia vero septimo die requievit conditor ab
opere suo, sabbato dominus in sepulcro requievit; unde sequitur et
sabbatum illucescebat. Supra autem legimus, quia stabant omnes noti
eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis
Iesu post depositum eius cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres,
quae arctius amabant, funus subsecutae, quo loco poneretur inspicere
cupiebant; sequitur enim subsecutae autem mulieres, quae cum ipso
venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum
erat corpus eius: ut scilicet ei tempore congruo munus possent suae
devotionis offerre. Theophylactus. Neque tamen fidem debitam adhuc
habebant, sed quasi puro homini aromata et unguenta parabant more
Iudaeorum, qui talia exhibebant defunctis; unde sequitur et
revertentes paraverunt aromata et unguenta. Beda. Sepulto enim
domino, quamdiu licebat operari, idest usque ad solis occasum,
unguentis praeparandis erant occupatae. Mandatum autem erat ut sabbati
silentium, idest quies, a vespera usque ad vesperam servaretur;
sequitur enim et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Ambrosius. Mystice autem iustus Christi corpus sepelit: talis enim
est Christi sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat.
Merito autem Matthaeus hunc divitem dixit: suscipiendo enim divitem
nescivit fidei paupertatem. Iustus corpus Christi operit sindone;
vesti et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus; et si
mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae; sed et
vestitur Ecclesia innocentiae gratia. Beda. Ille etiam in sindone
munda involvit Iesum qui pura eum mente susceperit. Ambrosius. Non
otiose alius Evangelista monumentum novum dixit, alius monumentum
Ioseph: etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; victor
mortis tumulum suum non habet. Quae enim communicatio tumulo et Deo?
Solus etiam tumulo includitur, quia mors Christi, etsi sit communis
secundum naturam, specialis est secundum virtutem. Bene autem
Christus in monumento conditur iusti ut iustitiae habitatione
requiescat: monumentum enim hoc in duritiae gentilis petra iustus
excidit penetrali verbi, ut praetenderet in nationibus virtus
Christi. Cui pulcherrime admotus est lapis. Quicumque in se bene
humaverit Christum, diligenter custodiat, ne eum perdat, neve
perfidiae sit ingressus. Beda. Quod autem dominus sexta die
crucifigitur, septima in sepulcro quiescit, significat quod in sexta
mundi aetate nos pro domino pati et velut mundo crucifigi necesse est;
in septima vero, idest post mortem, corpora quidem in tumulis, animae
vero cum domino requiescunt. Usque huc et mulieres sanctae, idest
animae humiles dilectione ferventes, passioni Christi diligenter
obsequuntur: et si forte valeant imitari, sedula curiositate, quo
ordine sit eadem passio completa, perpendunt: qua lecta, audita,
recordata, mox ad paranda se opera virtutum, quibus Christus
delectetur, convertunt, ut finita praesentis vitae parasceve, in
requie beata tempore resurrectionis occurrere Christo valeant cum
aromatibus spiritualium actionum.
|
|