|
Beda. Pilatus de praemissa accusatione non interrogandum dominum
ratus, se ipsum magis nacta occasione cupit ab eo iudicando liberum
reddere; unde dicitur Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit
si homo Galilaeus esset. Et ne contra eum quem insontem et propter
invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, Herodi eum
misit audiendum, ut ipse potius eum, qui eius patriae tetrarcha
existebat, vel absolveret vel puniret. Sequitur et ut cognovit quod
de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse
Hierosolymis erat illis diebus. Theophylactus. In hoc sequitur
legem Romanam, quae iubebat quemlibet a principe suae iurisdictionis
condemnari. Gregorius Moralium. Christi autem famam Herodes
explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit. Sequitur
Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex
multo tempore videre illum. Theophylactus. Non tamquam lucraturus
quidquam utilitatis ex eius aspectu; sed patiens novorum cupidinem,
credebat videre quemdam extraneum hominem; de quo audierat quod sapiens
et mirificus esset; unde sequitur eo quod audierat multa de illo et
sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Volebat etiam audire ab eo
quid diceret; et ideo interrogat eum quasi derisorie se habens ad
ipsum, et eum subsannans. Sequitur interrogabat autem illum multis
sermonibus. Iesus, qui cuncta ratione peregit, et qui, teste
David, suos sermones in iudicio disponit, pium esse iudicavit in
talibus habere silentium: sermo enim prolatus ei cui nihil proficit,
condemnationis fit causa; unde sequitur et ipse nihil ei respondebat.
Ambrosius. Tacuit et nihil fecit: quia nec illius credulitas
merebatur videre divina; et dominus iactantiam declinabat; et forte
typice in Herode omnes impii significantur, qui si legi non
crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio videre
non possunt. Gregorius Moralium. Hoc etiam audientes nos oportet
addiscere ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudando
cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus; ne si
ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum quae erat culpa
esse non desinat, et nostra quae non erat, fiat. Multa autem sunt
quae audientis animum produnt; maxime si auditores nostri et semper
laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur. Gregorius
Moralium. Inquisitus ergo redemptor tacuit, expectatus miracula
adhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos
exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens
aperte a superbientibus despici quam a non credentibus vacua voce
laudari; unde sequitur stabant autem principes sacerdotum et Scribae
constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu
suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Ambrosius. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode,
immaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus Dei sine macula cum
gloria mundi peccata susciperet. Theophylactus. Tu autem considera,
quod per ea quae facit Diabolus, impeditur: congerit derisiones et
opprobria in Christum, ex quibus declaratur quod dominus seditiosus
non sit; alioquin non derideretur plebe reddita suspecta, et
novitatibus gaudente. Missio autem Christi a Pilato ad Herodem fit
amicitiae communis exordium, quasi Pilato non usurpante sibi subditos
ditioni Herodis; unde subditur et facti sunt amici Herodes et
Pilatus in ipso die: nam antea inimici erant ad invicem. Attende
Diabolum ubique coniungentem disiuncta, ut Christi peragat necem.
Erubescamus ergo nos, si causa nostrae salutis nec amicos in proprio
foedere conservemus. Ambrosius. In typo etiam Herodis atque Pilati
qui amici ex inimicis per Iesum Christum facti sunt, et plebis
Israelis et populi gentilis figura servatur, quod per domini passionem
utriusque sit futura concordia; ita tamen ut prius populus nationum
capiat Dei verbum, et ad populum Iudaeorum fidei suae devotionem
transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant
Christi quod ante despexerant. Beda. Vel hoc Herodis et Pilati
foedus significat, quod gentiles et Iudaei genere et religione et
mente dissidentes, in Christianis persequendis consentiunt.
|
|