|
Augustinus de Cons. Evang. Rediens Lucas ad ea quae apud
praesidem gerebantur, unde digressus erat ut narraret quod apud
Herodem actum est, ita dicit: Pilatus autem convocatis principibus
sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad eos: obtulistis mihi
hunc hominem quasi avertentem populum; et ecce ego coram vobis
interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum
accusatis. Hic intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a domino
quaesierit quid accusatoribus responderet. Ambrosius. Hic Pilatus
Christum absolvit iudicio, crucifigit ministerio. Ad Herodem
mittitur, ad Pilatum remittitur; unde sequitur sed neque Herodes:
nam remisi vos ad illum; et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Etsi uterque reum non pronuntiat, ob metum tamen, alienae crudelitati
studiis Pilatus obsequitur. Theophylactus. Duorum ergo virorum
testimonio Iesus insons ostenditur; Iudaei vero, qui accusabant,
nullum testem obtulerunt, cui credere oporteret. Vide ergo quomodo
superet veritas. Iesus tacet, et testantur inimici: proclamant
Iudaei, et nullus eorum attestatur clamoribus. Beda. Pereant ergo
scripta quae post tanto tempore contra Christum composita, non illum
apud Pilatum magicae artis accusatum, sed componentes, apud dominum
perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant. Theophylactus.
Lentus ergo Pilatus, nec satis pro veritate severus, quia timebat
accusationes, subiungit emendatum ergo illum dimittam. Beda. Quasi
dicat: flagris illum et ludibriis quantum iubetis afficiam, dummodo
innoxium sanguinem non sitiatis. Sequitur necesse autem habebat
dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat non imperialis
legis sanctione, sed annua gentis consuetudine devictus, cui per talia
gaudebat placere. Theophylactus. Romani enim Iudaeis concesserant
secundum leges et ritus proprios conversari. Mos autem patrius erat
Iudaeis petere damnatos a principe, sicut a Saule Ionatham
petiverunt; unde et de eorum petitione nunc subditur exclamavit autem
simul universa turba, dicens: tolle hunc, et dimitte nobis
Barabbam. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et
homicidium, missus in carcerem. Ambrosius. Non immerito homicidae
absolutionem petunt qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges
habet iniquitas, ut quod oderit innocentia, scelus diligat. In quo
tamen nominis interpretatio speciem dat figurae: Barabbas enim patris
filius Latine dicitur. Illi ergo quibus dicitur: vos ex patre
Diabolo estis, vero Dei filio, patris sui filium, idest
Antichristum, praelaturi esse produntur. Beda. Haeret autem
Iudaeis usque hodie sua petitio: quia enim data sibi optione, pro
Iesu latronem, pro salvatore interfectorem elegerunt; merito salutem
vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus intantum
subiecerunt ut et patriam et regnum suum perdiderint. Theophylactus.
Sic ergo gens olim sancta furit ad caedendum; Pilatus gentilis caedem
prohibet; sequitur enim iterum autem Pilatus locutus est ad illos,
volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: crucifige,
crucifige eum. Beda. Pessimo enim genere mortis occidere
innocentem, hoc est crucifigere, desiderant. Pendentes enim in ligno
crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixis, producta
morte necabantur, ne dolor citius finiretur. Verum a domino electa
erat mors crucis, quam Diabolo superato, tamquam trophaeum, in
frontibus fidelium erat positurus. Theophylactus. Tertio autem
Pilatus Christum absolvit; sequitur enim ille autem tertio dixit ad
illos: quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in
eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. Beda. Hanc correptionem
qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum salvatorem
saevirent, ne Pilatus quaerebat, non solum obtulisse, sed etiam
deridendo et flagellando exhibuisse, verba Ioannis testantur. Quia
vero totam accusationem quam adversus dominum detulerunt, sollicita
Pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem ad solas se preces
convertunt; unde sequitur at illi instabant vocibus magnis,
postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum.
Theophylactus. Tertio clamant contra Christum, ut per trinam hanc
vocem, suam esse occisionem Christi approbent, quam petendo
extorserunt; sequitur enim et Pilatus adiudicavit fieri petitionem
eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem
missus fuerat in carcerem; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Chrysostomus. Putabant enim hoc se posse astruere, quod Iesus
deterior esset latrone, et adeo nequam ut neque pro pietate neque pro
festi praerogativa deberet liberari.
|
|