|
Glossa. Posita condemnatione Christi, convenienter agitur de
crucifixione, cum dicitur et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem
quemdam Cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt ei crucem
portare post Iesum. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes autem
narrat quod Iesus baiulabat sibi crucem: unde intelligitur quod ipse
sibi portabat crucem cum exiret in eum qui dicitur Calvariae locum.
Simon autem in itinere angariatus est, cui data est portanda crux
usque ad locum: nullus enim aliorum acceptabat crucem baiulare, eo
quod lignum detestabile putabatur; et ideo Simoni Cyrenaeo, quasi in
quamdam iacturam imposuerunt crucem portare, quam alii recusabant.
Hic adimpletur illud: cuius principatus super humerum eius:
principatus enim Christi est crux eius, propter quam, secundum
apostolum, Deus eum exaltavit. Et sicut in signum dignitatis alii
balteum, alii mitram portant; sic et dominus crucem. Et si
inquiras, invenies non aliter in nobis regnare Iesum, nisi per
asperitates: quo fit ut deliciosi inimici sint Christi crucis.
Ambrosius. Christus ergo crucem baiulans, iam trophaeum suum victor
attulit; crux super humeros imponitur, quia sive Simon, sive ipse
portaverit, et Christus in homine et homo portavit in Christo. Nec
discordant Evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium. Et
bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae trophaea ipse
erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non Iudaeus est qui
crucem portat, sed alienigena atque peregrinus, nec praecedit, sed
sequitur, iuxta hoc quod scriptum est: tollat crucem suam, et
sequatur me. Beda. Simon autem obediens, Cyrene heres
interpretatur; unde per eum populi gentium designantur, qui quondam
peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo facti sunt Dei
heredes. De villa autem Simon egrediens, crucem portat post Iesum,
cum Paganis ritibus derelictis vestigia dominicae passionis obedienter
amplectitur. Villa enim Graece pagos vocatur, a qua Pagani nomen
trahunt. Theophylactus. Vel ille tollit crucem Christi, qui venit
a villa, idest dimittit hunc mundum et opera eius, in Ierusalem,
idest in supernam libertatem, tendens. Ex hoc etiam non modicum
sumitur documentum. Quia enim ad modum Christi magister est, debet
ipse prius tollere crucem, et timore Dei propriam carnem configere;
et sic subditis et obedientibus eam imponere. Sequitur autem Christum
etiam multitudo plebis et mulierum; nam subditur sequebatur autem illum
multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.
Beda. Multa quidem turba crucem domini, sed non una eademque mente
sequebatur: nam populus qui eius mortem impetraverat, ut morientem
laetus aspiceret; mulieres vero, ut moriturum plorarent. Non autem
ideo solus mulierum planctus sequebatur, quia non etiam innumerus
virorum coetus de eius erat passione moestissimus; sed quia femineus,
quasi contemptibilior, sexus liberius poterat quod senserat ostentare.
Cyrillus. Amans etiam lacrymarum est semper sexus femineus, et
mentem habens flexibilem ad pietatem. Theophylactus. Per hoc etiam
significabatur quod multitudo magna Iudaeorum esset post crucem itura,
credens in Iesum. Sed et mens infirma, quae significatur per
feminam, si sumpta cordis contritione per poenitentiam fleat, sequitur
Iesum propter nostram salutem afflictum. Flebant igitur mulieres per
compassionem. Eum autem qui ultro patitur, flere non oportet, sed
magis ei applaudere; et ideo eas flere vetat; sequitur enim conversus
autem Iesus ad illas dixit: filiae Ierusalem, nolite flere super
me. Beda. Cuius scilicet cita resurrectio mortem solvere potest,
cuius mors et omnem mortem et ipsum mortis destructura est auctorem.
Notandum autem, cum filias Ierusalem appellat, quod non solae quae
cum eo venerant a Galilaea, sed et eiusdem urbis cives et mulieres
adhaeserunt. Theophylactus. Mandat deplorantibus eum in futura mala
prospectum intendere, et super illis flere; sequitur enim super vos
ipsas flete, et super filios vestros. Cyrillus. Significans in
futuro mulieres liberis esse orbandas: nam irruente bello in terram
Iudaeorum, cuncti simul peribunt magni et parvi; unde sequitur quia
ecce venient dies in quibus dicent: beatae steriles, et ventres qui
non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Theophylactus. Cum
scilicet feminae crudeliter suos assabunt filios, et venter qui
produxerat, flebiliter iterato recipiet genitum. Beda. In quo die,
venturae a Romanis obsidionis et captivitatis tempus significat, de
quibus supra dixerat: vae praegnantibus et nutrientibus in illis
diebus. Naturale est autem, imminente captivitate hostili, alta vel
abdita, quibus abscondantur homines, refugia quaerere; unde sequitur
tunc incipient montibus dicere: cadite super nos; et collibus:
operite nos. Refert enim Iosephus, instantibus sibi Romanis,
certatim Iudaeos cavernas montium colliumque petisse speluncas.
Potest autem et ex superfluo quod beatificandas dicit steriles, de his
intelligi qui utrolibet sexu se castraverunt propter regnum caelorum;
montibus collibusque dici cadite super nos, et operite nos; cum
quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo,
sublimium quorumcumque virorum quaesierint exemplis, monitis et
precibus defendi. Sequitur quia si in viridi ligno haec faciunt, in
arido quid fiet? Gregorius Moralium. Se lignum viride, et nos
lignum aridum dixit: quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos
vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur.
Theophylactus. Quasi dicat Iudaeis: si ergo in me, lignum
fructiferum, iugiter virens, taliter saevierunt Romani, quid non
attentabunt erga vos? Populum dico, quasi lignum aridum, privatum
qualibet vivificante virtute, nec ullum fructum ferentem. Beda. Vel
quasi omnibus diceret: si ego, qui peccatum non feci, lignum vitae
appellatus, sine igne passionis a mundo non exeo; quid putas eis
manere tormenti qui sunt fructibus vacui? Theophylactus. Malam autem
opinionem de domino innuere volens Diabolus, etiam latrones faciebat
crucifigi cum eo; unde sequitur ducebantur autem et alii duo nequam cum
eo ut interficerentur.
|
|