|
Athanasius. Ubi corruptum est genus humanum, ibi Christus proprium
corpus exposuit; ut ubi seminata est corruptio, ibidem incorruptio
oriatur: propter quod in loco Calvariae crucifigitur; dicitur enim et
postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt
eum: quem locum doctores Iudaeorum aiunt esse sepulcrum Adae.
Beda. Vel aliter. Foris portam loca erant in quibus truncabantur
capita damnatorum, et Calvariae, idest decollatorum, sumpserunt
nomen. Et sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios
crucifigitur; ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia.
Cyrillus. Non autem ipse unigenitus Dei filius in propria natura qua
Deus est, passus est quae sunt corporis; sed magis in natura
terrena. Decet enim utrumque de uno et eodem filio dici: scilicet et
non pati divine, et passum esse humanitus. Eusebius. Si autem
aliter post conversationem cum hominibus evanescens subito evolaret,
fugiens mortem: ab hominibus compararetur phantasmati: et quemadmodum
si quis incombustibile quoddam nobis vas et praevalens ignis naturae
vellet ostendere, flammae illud traderet, et consequenter a flamma
illud illaesum extraheret, sic Dei verbum volens ostendere
instrumentum, quo usus est ad humanam salutem, esse praevalens morti;
mortale morti exposuit ad demonstrandam eius naturam; deinde post
modicum a morte illud eripuit in signum divinae virtutis. Et prima
quidem causa mortis Christi haec est: secunda vero divinae potestatis
ostensio, corpus Christi inhabitantis: cum enim antiquitus
deificarent homines, communem exitum mortis sortito, quos heroas et
divos nominabant: docuit illum solum mortuum verum esse fatendum quem
bravia victoriae, morte prostrata, decorant. Tertia ratio est
victima pro toto genere hominum mactanda; qua oblata, tota potestas
Daemonum periit, et error quilibet est sedatus. Est et alia causa
salutiferae mortis: ut discipuli occulta fide conspicerent
resurrectionem post mortem; ad quam propriam spem erigere docebantur;
ut mortem contemnentes, agonem contra errores inirent alacriter.
Chrysostomus. Non autem sui mortem, quam non habebat, cum sit
vita, sed hominum, venit consumpturus salvator: unde non propria
morte corpus deposuit, sed ab hominibus illatam sustinuit. Sed et si
aegrotavisset corpus eius, et in conspectu omnium solveretur,
inconveniens erat eum qui sanaret aliorum languores, habere proprium
corpus affectum languoribus. Sed et si absque aliquo morbo seorsum
alicubi corpus deposuisset, ac deinde rursus se offerret, non
crederetur ei de resurrectione disserenti: oportet enim mortem
resurrectionem praecedere. Cur ergo resurrectionem palam quidem
praedicaret, clanculo vero moreretur? Nimirum si latenter haec
evenissent, quod excogitarent homines incredulitatis calumnias?
Quomodo pateret Christi in mortem victoria, nisi coram omnibus eam
patiens, per incorruptionem corporis probasset extinctam? Sed dices:
decebat saltem gloriosam mortem sibi excogitare, ut evitaret ignominiam
crucis. Sed et si hoc fecisset, suspectum se reddidisset, quasi non
habens virtutem contra quamlibet mortem. Sicut ergo pugil prosternens
illum quem hostes obtulerint, ostenditur excellentior omnibus; sic
omnium vita ab hostibus illatam, quam putabant esse diram et infamem et
detestabilem, mortem in cruce suscepit, ut hac interempta, dominium
mortis totaliter destruatur. Propter quod non caput ei amputatur ut
Ioanni; neque sectus est, ut Isaias; ut corpus integrum et
indivisibile morti servet, et non fiat occasio volentibus Ecclesiam
dividere. Volebat etiam supportare quam incurreramus maledictionem;
maledictam mortem, scilicet crucis, suscipiendo, secundum illud
Deut. 21: maledictus homo qui pendet in ligno. In cruce etiam
expansis manibus moritur, ut altera quidem manu veterem populum,
altera eos qui sunt ex gentibus trahat, utrosque sibi coniungens.
Moriens etiam in cruce a Daemonibus expiat aerem, et ascensum nobis
parat in caelum. Theophylactus. Quia etiam per lignum mors
intraverat, necesse erat ut per lignum exterminaretur; et ut dominus
per ligni dolores invictus transiens confutaret delectationem
provenientem ex ligno. Gregorius Nyssenus. Sed et figura crucis a
medio contactu in quatuor extrema partita, significat virtutem et
providentiam eius qui in ea pependit, ubique diffusam. Augustinus de
quaest. Nov. et Veter. Testam. Non frustra etiam tale genus
mortis elegit, ut latitudinis et altitudinis et longitudinis et
profunditatis, de quibus apostolus loquitur, magister existeret. Nam
latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona
opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab
ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur,
idest persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur.
Altitudo est in ea ligni parte quae ab illo quod transversum figitur,
sursum versus relinquitur: hoc est ad caput crucifixi, quia bene
sperantium superna expectatio est. Iam vero illud ex ligno quod fixum
occultatur, unde totum illud exurgit, profunditatem significat
gratuitae gratiae. Chrysostomus. Duos etiam latrones utrinque
crucifixerunt, ut eorum suspicionis fieret particeps; unde sequitur et
latrones, unum a dextris, alterum a sinistris. Sed non ita evenit:
nam de illis nihil dicitur; huius autem crux ubique honoratur. Reges
diademata deponentes, assumunt crucem: in purpuris, in diadematibus,
in armis, in mensa sacrata, ubique terrarum crux emicat. Non talia
sunt humana: viventibus enim illis qui egerunt strenue, arrident
propria gesta, his autem pereuntibus pereunt. Sed in Christo totum
contrarium: nam ante crucem omnia moesta; ut autem crucifixus est,
omnia clariora facta sunt; ut noscas non purum hominem esse
crucifixum. Beda. Duo autem latrones cum Christo crucifixi
significant eos qui sub fide Christi, vel agonem martyrii vel
continentiae arctioris instituta subeunt; sed qui haec pro aeterna
gloria faciunt, dexteri latrones; qui autem humanae laudis intuitu,
sinistri latronis actus imitantur.
|
|