|
Chrysostomus. Quia dominus dixerat: orate pro persequentibus vos,
hoc etiam crucem ascendens fecit; unde sequitur Iesus autem dicebat:
pater, dimitte illis: non quia non posset ipse relaxare, sed ut nos
pro persequentibus orare doceret, non solum verbo, sed et opere.
Dixit autem dimitte eis, si poenituerunt: favet enim poenitentibus,
si velint post tantam nequitiam, reatus per fidem diluere. Beda.
Neque putandum est hic eum frustra orasse; sed in eis qui post eius
passionem crediderunt, quod orabat, impetrasse. Notandum sane, quod
non pro eis oravit qui filium Dei intellexerunt crucifigere, nec
confiteri voluerunt; sed pro eis qui nesciebant quid facerent, zelum
Dei habentes, sed non secundum scientiam; unde subdit non enim sciunt
quid faciunt. Graecus. Permanentes vero post crucem in infidelitate
nullus per ignorantiam iuvari putabit, signis, miraculis, sonora voce
eum praedicantibus esse Deum. Ambrosius. Refert ergo considerare
qualis crucem ascendat: nudum enim video. Talis ergo ascendat qui
saeculum vincere parat, ut saeculi adiumenta non quaerat. Victus est
autem Adam qui vestimenta quaesivit; vicit ille qui tegumenta
deposuit, et talis ascendit quales nos auctore Deo natura formavit;
talis in Paradiso primus homo habitaverat, talis in Paradisum homo
secundus intravit. Pulchre autem ascensurus crucem regalia vestimenta
deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem,
etsi utrumque Christus. Athanasius. Qui etiam cunctas conditiones
nostras causa nostri suscepit, induit vestimenta nostra, signa
mortificationis Adae, ut exuat illa et horum vice induat nos vitam et
incorruptionem. Sequitur dividentes vero vestimenta eius, miserunt
sortes. Theophylactus. Forsitan enim plures eorum egebant; vel
forte magis ad opprobrium hoc faciebant et ex quadam lascivia: quid
enim pretiosum inveniebant in vestibus? Beda. In sorte autem gratia
Dei commendata est: quia cum sors mittitur, non personae cuiusdam vel
meritis, sed occulto Dei iudicio ceditur. Augustinus de Cons.
Evang. Hoc quidem breviter dictum est a tribus Evangelistis;
Ioannes autem distinctius hic explicat quemadmodum hoc gestum sit.
Theophylactus. Deludentes igitur hoc agebant: nam ubi principes
subsannabant, quid dicere oportet de vulgo? Sequitur enim et stabat
populus, qui scilicet petierat eum crucifigi, expectans, scilicet
finem; et deridebant eum principes cum eis. Augustinus de Cons.
Evang. Quia principes dixit, nec addidit sacerdotum, omnes primates
generali nomine complexus est, ut ibi possent intelligi Scribae et
seniores. Beda. Quia etiam nolentes confitentur quod alios salvos
facit; sequitur enim dicentes: alios salvos fecit, seipsum salvum
faciat, si hic est Christus Dei electus. Athanasius. Dominus
autem vere salvator non salvando seipsum, sed creaturam liberando,
volebat cognosci salvator. Neque enim medicus, quia sibi medetur,
medicus esse cognoscitur, nisi erga languidos artem probet: sic
dominus salvator existens, non habebat opus salutis, neque descendendo
de cruce volebat cognosci salvator, sed moriendo; multo namque maiorem
salutem mors salvatoris affert hominibus quam descensus de cruce.
Graecus. Videns autem Diabolus nullum esse sibi defensaculum,
titubabat; et quasi aliud non valens, tentavit ulterius propinari
salvatori acetum ad bibendum; sequitur enim illudebant autem ei et
milites accedentes, et acetum offerentes illi: quod contra seipsum
facere Diabolus ignorabat: nam amaritudinem irae ex praevaricatione
legis actam, qua cunctos detinebat, salvatori praebebat; quam illa
sumens consumebat, ut vice aceti, vinum det nobis in potum, quod
sapientia miscuit. Theophylactus. Obtulerunt autem milites Christo
acetum, quasi regi subministrantes; sequitur enim dicentes: si tu es
rex Iudaeorum, salvum te fac. Beda. Et notandum, quod Iudaei
vocabulum Christi Scripturae sibi auctoritate creditum blasphemantes
irrident; milites vero, utpote Scripturarum nescii, non Christo,
sed regi Iudaeorum insultant.
|
|