|
Theophylactus. Aliam attende sagacitatem Daemonis agitatam in
Christum: triplici enim litterarum figura promulgabat accusationem
Iesu, ne scilicet quemquam transeuntium lateat quod ob hoc suspensus
fuerat, quia se regem faciebat; dicitur enim erat autem et
superscriptio scripta super illum litteris Graecis, Latinis et
Hebraicis: hic est rex Iudaeorum: per quod significabatur,
potentissimas gentium quales erant Romani, prudentissimas, quales
Graeci, maxime Deum colentes, quale fuit Iudaeorum genus, subici
debere imperio Christi. Ambrosius. Merito autem supra crucem
ponitur titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est
regnum quod habet Christus. Lego titulum regis Iudaeorum, cum
lego: regnum meum non est de hoc mundo; lego causam Christi super
caput eius scriptam, cum lego: et Deus erat verbum: caput enim
Christi Deus. Cyrillus. Alter autem latronum eadem cum Iudaeis
eructabat; sequitur enim unus autem de his qui pendebant latronibus
blasphemabat eum, dicens: si tu es Christus, salvum fac teipsum et
nos. Alter refrenabat voces ipsius; sequitur enim respondens autem
alter increpabat eum, dicens: neque tu times Deum, qui in eadem
damnatione es? Sed et proprium reatum confessus est, subdens et nos
quidem iuste, nam digna factis recipimus. Chrysostomus. Hic
fungitur vice iudicis, condemnatus, et incipit de veritate censere qui
coram Pilato post multa tormenta confessus est scelera. Quia aliud
est homo censor, quem latent intima, et aliud Deus, qui mentes
penetrat: et ibi quidem post confessionem poena subsequitur, hic autem
confessio fit ad salutem. Sed et Christum pronuntiat innocentem, cum
subdit hic vero nihil mali fecit; quasi dicat: novam vide iniuriam;
honestatem damnari cum scelere. Nos viventes occidimus, hic mortuos
suscitavit; nos aliena sumus furati, hic et sua iubet tribuere.
Beatus igitur latro astantes docebat, talia disserens, quibus alterum
increpabat. Sed ut videt extinctos auditus astantium, redit
consequenter ad eum qui novit praecordia; sequitur enim et dicebat ad
Iesum: domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Crucifixum
aspicis, at dominum profiteris: condemnati vides figuram, et regis
praedicas dignitatem: mille malis imbutus, postulas iustitiae fontem
reminisci tuae nequitiae. Sed dices: video quidem apparens
opprobrium, sed intueor latens regnum; et tu avertis mea publica
scelera, et acceptas fidem intentionis occultae. Discipulum veritatis
usurpavit nequitia, discipulum nequitiae non commutabit veritas?
Gregorius Moralium. In cruce clavi manus eius pedesque ligaverant;
nihilque a poenis in eo liberum nisi cor et lingua remanserunt.
Inspirante Deo, totum illud ei obtulit quod in se liberum invenit;
ut iuxta hoc quod scriptum est corde crederet ad iustitiam, ore
confiteretur ad salutem. Tres autem virtutes quas apostolus memorat,
subito repletus gratia, et accepit latro, et servavit in cruce.
Fidem namque habuit, qui regnaturum Deum credidit, quem secum
pariter morientem vidit: spem habuit, qui regni eius aditum
postulavit: qui caritatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui
fratrem et collatronem pro simili scelere morientem de iniquitate sua
redarguit. Ambrosius. Pulcherrimum autem datur affectandae
conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur. Cito
ignoscit dominus, quia cito ille convertitur, et uberior est gratia
quam precatio: semper enim dominus plus tribuit quam rogatur. Ille
rogabat, ut memor sui esset; de domino autem sequitur et dixit illi
Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Vita est enim
esse cum Christo; et ubi Christus, ibi regnum. Theophylactus. Et
quemadmodum quisque rex victoriosus rediens ex triumpho optima praedarum
fert secum, sic et dominus praedatus portionem diabolicarum praedarum,
scilicet latronem, ducit secum in Paradisum. Chrysostomus. Erat
ergo videre salvatorem in medio latronum, trutinam iustitiae
trutinantem fidem et infidelitatem. Expulit Diabolus de Paradiso
Adam, Christus latronem impulit ante totum orbem et ante apostolos.
Nudo verbo, sola fide in Paradisum introivit, ne quia post errores
introitum desperaret. Attende celeritatem a cruce in caelos, a
condemnatione in Paradisum, ut noveris non ad benevolentiam illius,
sed ad clementiam dominum totum fecisse. Si autem iam facta est
bonorum retributio, numquid supervacua erit resurrectio? Si enim
introduxit latronem in Paradisum, corpus autem eius corruptum remansit
foris, liquet non esse resurrectionem corporum. Haec dicunt illi:
sed caro, quae fuit laborum particeps, numquid privabitur praemiis?
Audi Paulum dicentem: oportet corruptibile hoc incorruptionem
induere. Sed si dominus pollicitus est regnum caelorum, introduxit
autem latronem in Paradisum, nondum ei retribuit praemia. Sed
dicunt: nomine Paradisi regnum caelorum nominavit, usitato nomine
utens dum alloqueretur latronem, qui nihil audierat de arduis
documentis. Quidam autem non sic legunt hodie mecum eris in
Paradiso, sed sic: dico tibi hodie; et consequenter: mecum eris in
Paradiso. Sed adhuc evidentiorem solutionem subiungemus: nam medici
cum vident aliquem desperatum, dicunt: iam mortuus est; sic et
latro, quoniam non amplius timebatur eius regressus ad perditionem,
dicitur Paradisum intrasse. Theophylactus. Hoc tamen est verius
omnibus, quod quamvis non omnia promissa sortiti sunt et latro et alii
sancti, ne sine nobis consummarentur, ut dicitur in epistola ad
Hebraeos, sunt tamen in regno caelorum et in Paradiso. Gregorius
Nyssenus. Hoc iterum oportet discutere: quomodo latro censeatur
dignus Paradiso, cum sanctis flammea framea prohibeat introitum. Sed
attende quod sermo divinus eum versatilem dicit, ut indignis quidem
obviet, dignis vero liberum ad vitam patefaciat aditum. Gregorius
Moralium. Vel illa romphaea flammea versatilis dicitur, pro eo quod
fuisset quandoque venire tempus ut etiam removeri debuisset: quando
scilicet veniret qui suae incarnationis mysterio Paradisi nobis iter
aperiret. Ambrosius. Sed et illud solvendum est, quia alii,
scilicet Matthaeus et Marcus, duos conviciantes inducunt latrones;
iste unum conviciantem, unum repugnantem: fortasse et iste prius
conviciatus est, sed repente conversus est. Potuit etiam de uno
pluraliter dici, sicut est illud: in caprinis pellibus ambulabant
(...) secti sunt, cum solus Elias melotidem habuisse, Isaias
sectus esse doceatur. Mystice autem duo latrones duos populos
peccatores significant per Baptismum crucifigendos esse cum Christo;
quorum dissensio diversitatem pariter credentium significat. Beda.
Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius
baptizati sumus. Per Baptismum autem, cum peccatores essemus,
abluimur: sed alii, dum Deum in carne passum laudant, coronantur;
alii, dum aut fidem aut opera Baptismi habere renuerunt, dono quod
accepere, privantur.
|
|