|
Cyrillus. Postquam cruci tradiderunt dominum omnium, mundi machina
lugebat proprium dominum, et obtenebrata est lux in meridie, secundum
Amos, unde dicitur erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae
sunt in universa terra usque ad horam nonam: quod erat manifestum
indicium, quod forent passurae caliginem crucifigentium animae.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quod de tenebris dictum est,
etiam alii duo, Matthaeus et Marcus, contestantur. Addit autem
Lucas, unde factae sunt tenebrae, cum subdit et obscuratus est sol.
Augustinus de Civ. Dei. Quam solis obscurationem non canonico
cursu siderum accidisse satis ostendit, quod tunc erat Pascha
Iudaeorum, quod plena luna solemniter agitur; regularis autem solis
defectio non nisi in fine lunae contingit. Dionysius ad Polycarpum.
Cum ambo apud Heliopolim essemus, ambo simul incidentem mirabiliter
soli lunam notabamus (non enim eiusce coniunctionis tunc aderat
tempus), ipsamque rursus ab hora nona usque in vesperam ad solis
diametrum, supra naturae vires restitutam. Insuper et eam lunae
incidentiam observavimus ab oriente coepisse, et usque ad solaris
corporis finem pervenisse: ac tum demum resilisse, nec ex ea, ut
assolet, parte luminis defectum et restitutionem contigisse, sed ex
adverso diametri. Graecus. Hoc igitur prodigium factum est ut
pateret quod qui mortem susceperat, gubernator esset totius creaturae.
Ambrosius. Sol etiam occidit sacrilegis, ut funesti spectaculum
sceleris obumbraret; tenebrae effusae sunt oculis perfidorum, ut fidei
lumen resurgeret. Beda. Volens autem Lucas miraculum miraculo
adiungere, subiungit et velum templi scissum est medium. Hoc
expirante domino factum est, sicut Matthaeus et Marcus contestantur,
sed Lucas praeoccupando narravit. Theophylactus. Per hoc autem
dominus ostendebat, quod non erunt ulterius sancta sanctorum
inaccessibilia; sed tradita in manus Romanorum inquinarentur, et
eorum aditus pateret. Ambrosius. Velum etiam scinditur, quo duorum
populorum divisio, et synagogae profanatio declaratur. Scinditur
velum vetus, ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat. Synagogae
velamen suspenditur, ut religionis interna mysteria revelata, mentis
cernamus intuitu. Theophylactus. Per hoc etiam ostenditur quod
velum, quod sequestrabat nos a sacris quae sunt in caelo,
disrumpitur, idest Dei inimicitia et peccatum. Ambrosius. Deinde
etiam ubi acetum bibit, assumptae mortalitatis impletum est omne
mysterium, et immortalitas sola remansit; unde sequitur et clamans
voce magna ait Iesus: pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Beda. Patrem invocando, filium Dei se esse declarat: spiritum vero
commendando, non defectum suae virtutis, sed confidentiam eiusdem cum
patre potestatis insinuat. Ambrosius. Caro moritur, ut resurgat
spiritus; patri commendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis
vinculo solverentur, et pax fieret in caelo, quam terrena
sequerentur. Cyrillus. Haec autem vox edocet quod animae sanctorum
non deinceps in Inferno clauduntur, ut prius; sed apud Deum sunt,
huius rei facto Christo principio. Athanasius. Commendat enim patri
se per universos mortales in se vivificatos: nam sumus membra eius,
secundum illud apostoli: omnes unum estis in Christo. Gregorius
Nyssenus. Decet autem quaerere qualiter in eodem tempore dominus
tripartitur seipsum: in viscera terrae, ut dixerat Pharisaeis; in
Paradisum Dei, ut dixit latroni; in manus paternas, ut nunc
dicitur. Sed recte considerantibus, hoc nec quaestione dignum
videtur: nam qui ubique est per divinam potentiam, quolibet loco
adest. Ambrosius. Commendatur ergo patri spiritus; sed cum sit in
superioribus, illuminat et Inferna, ut universa redimantur; etenim
Christus omnia, et in Christo omnia. Gregorius Nyssenus. Alia
solutio est, quod in tempore passionis neutram partem humanitatis semel
unita divinitas dimisit, sed animam de corpore sponte disiunxit, sed
tamen in utroque permanentem ostendit: nam per corpus, in quo mortem
suscepit, confutavit mortis potentiam; per animam vero latroni paravit
introitum Paradisi. Dicit autem Isaias de superna Ierusalem, quae
a Paradiso non est alia: super manus meas depinxi moenia tua. Unde
palam est quod existens in Paradiso manus patris inhabitabat.
Damascenus. Vel expressius loquendo, in sepulcro erat secundum
corpus, in Inferno secundum animam; sed sicut Deus, in Paradiso
cum latrone, et in throno erat cum patre et spiritu sancto.
Theophylactus. Clamans vero alta voce expirat, quia inerat ei
potestas ponendi animam suam, et eam resumendi; unde sequitur et haec
dicens, expiravit. Ambrosius. Quasi dicat: tradidit spiritum quia
non invitus amisit: quod enim emittitur, voluntarium est; quod
amittitur, necessarium.
|
|