|
Augustinus de Trin. Cum post illam vocem continuo tradidit
spiritum, hoc maxime qui aderant, sunt mirati: longa enim morte
cruciabantur ligno suspensi; unde dicitur videns autem centurio quod
factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: vere hic homo iustus
erat. Augustinus de Cons. Evang. Non est autem contrarium quod
Matthaeus, viso terraemotu, dicit admiratum centurionem, cum Lucas
dicat hoc eum admiratum fuisse quod emissa illa voce expirasset,
ostendens quam potestatem habuit quando moreretur. In eo autem quod
Matthaeus dixit non solum viso terraemotu, sed addidit: et his quae
fiebant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret ipsum
domini mortem fuisse miratum. Quod autem Lucas etiam ipse dixit
videns autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia
quae facta erant in illa hora mirabiliter, tamquam unum mirabile factum
commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula.
Quod autem alius dixit, centurionem dixisse: vere filius Dei erat
iste, Lucas autem ait, quod iustus erat, putari potest diversum;
sed vel utrumque dictum a centurione debemus intelligere, et aliud
illum, aliud istum commemorasse; vel fortasse Lucam exprimere
voluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit Iesum filium Dei:
forte enim non unigenitum aequalem patri centurio intellexerat; sed
ideo filium Dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti
dicti sunt filii Dei. Iam vero quia Matthaeus addidit eos qui cum
centurione erant, Lucas vero hoc tacuit; non est contrarium, cum
alius dicit quod alius tacet: et Matthaeus dixit: timuerunt valde;
Lucas autem non dixit: timuit, sed glorificavit Deum: quis non
intelligat Deum timendo glorificasse? Theophylactus. Nunc autem
videtur effectum sortiri quod dominus dixerat: cum exaltatus fuero,
omnia ad me traham. Exaltatus namque in cruce attraxit latronem et
centurionem, sed et quosdam Iudaeorum, de quibus sequitur et omnis
turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae
fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Beda. Quod
percutiebant pectora, quia poenitentiae et luctus indicium est, potest
dupliciter intelligi: sive enim eum cuius vitam dilexerunt, iniuste
occisum dolebant; sive cuius mortem se impetrasse meminerant, hunc in
morte amplius glorificatum tremebant. Notandum autem, quod gentiles
Deum timentes, apertae confessionis voce glorificant; Iudaei
percutientes solum pectora, silentes domum redeunt. Ambrosius. O
duriora saxis pectora Iudaeorum. Iudex arguit, credit minister,
proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra
concutitur, monumenta reserantur: Iudaeorum tamen immobilis duritia
manet orbe concusso. Beda. Unde merito per centurionem fides
Ecclesiae designatur, quae Dei filium tacente synagoga confirmat.
Impletur autem quod dominus patri conqueritur dicens: elongasti a me
amicum et proximum, et notos meos a miseria; unde sequitur stabant
autem omnes noti eius a longe. Theophylactus. Sed feminarum genus
olim maledictum, manet et videt haec omnia; sequitur enim et mulieres
quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes, et sic primae
refocillantur iustificatione, aut benedictione a passione profluente,
sicut et resurrectione.
|
|