|
Beda. Religiosae mulieres non solum in die parasceve, sed etiam
sabbato transacto, idest sole occidente, mox ut operandi licentia
remeavit, emerunt aromata, ut venientes ungerent corpus Iesu, sicut
Marcus testatur; praeoccupante tamen iam noctis articulo, monumentum
adire non valuerunt; et ideo dicitur una autem sabbati valde diluculo
venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. Una
sabbati, sive prima sabbati, prima est a sabbato, quam diem dominicam
propter domini resurrectionem mos Christianus appellat. Quod autem
valde diluculo mulieres venere ad monumentum, magnus quaerendi et
inveniendi dominum fervor caritatis ostenditur. Ambrosius. Sed magna
oritur hoc loco plerisque dubitatio: siquidem hic valde diluculo,
Matthaeus vespere sabbati mulieres ad monumentum venisse dixerunt.
Sed Evangelistas de diversis putes dixisse temporibus, ut personas
alias mulierum, et alias conicias visiones. Quod autem scriptum est
vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse
dominum, sic temperandum est: ut neque mane dominica, quae est prima
post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur: nam quomodo
triduum completur? Non ergo vesperascente die, sed vespere noctis
resurrexit. Denique Graecus sero dixit. Sero autem horam significat
in occasu diei, et rei cuiuslibet tarditatem; si dicas: sero mihi
suggestum est. Est ergo et sero tempus noctis profundum: unde et
mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, custodibus
quiescentibus. Et ut scias nocte factum, mulieres aliae sciunt,
aliae nesciunt: sciunt quae observant noctibus et diebus, nesciunt
quae recesserunt. Nescit una Maria Magdalene, secundum Ioannem:
nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. Ergo si plures
Mariae, plures etiam fortasse Mariae Magdalenae; cum illud nomen
personae sit, hoc sumatur a loco. Augustinus de Cons. Evang. Vel
Matthaeus a prima parte noctis, quod est vespere, ipsam voluit noctem
significare; cuius noctis fine venerunt ad monumentum: et hoc ea de
causa, quia iam a vespere paraverant, et licebat afferre aromata
transacto sabbato. Eusebius. Iacebat autem organum verbi extinctum:
magnus vero lapis claudebat sepulcrum, quasi mors eum duxisset
captivum; sed nondum lapso triduo vita se promit iterum post
sufficientem mortis convictionem; unde sequitur et invenerunt lapidem
revolutum a monumento. Theophylactus. Nam Angelus revolverat eum,
ut testatur Matthaeus. Origenes. Amotus est autem lapis post
resurrectionem propter mulieres, ut credant resurrexisse dominum,
videntes monumentum vacuum corpore; unde sequitur et ingressae non
invenerunt corpus domini Iesu. Cyrillus. Cum igitur non invenissent
corpus Christi, quod resurrexerat, ducebantur diversis
cogitationibus: et propter amorem Christi et adhibitam sollicitudinem
meruerunt visionem angelicam; sequitur enim et factum est dum mente
consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt iuxta illas in
veste fulgenti. Eusebius. Iucunditatis et gaudii indicia salutiferae
resurrectionis nuntii, et fulgentes amictus praestant. Moyses enim
plagas Aegyptiis praeparans in flamma ignis Angelum perspexit. Sed
non tales visi sunt mulieribus in sepulcro: sed mites et hilares,
quales decebat conspici in regno et gaudio domini. Et sicut in
passione eclipsatus est sol, moeroris et angustiae signa promens
crucifigentibus filium Dei, ita Angeli vitae ac resurrectionis
praecones habitum salutiferi festi candidati designabant. Ambrosius.
Sed quomodo Marcus unum iuvenem in albis sedentem, Matthaeus unum,
Ioannes et Lucas duos Angelos in albis sedentes visos esse
memoraverunt? Augustinus. Possumus intelligere unum Angelum visum a
mulieribus, et secundum Marcum et secundum Matthaeum; ut eas
ingressas in monumentum accipiamus, scilicet in aliquod spatium quod
erat aliqua maceria communitum ante illum saxei sepulcri locum; atque
ibi vidisse Angelum sedentem a dextris, quod dicit Marcus; deinde
intus ab eis, dum inspicerent locum in quo iacebat corpus domini,
visos duos alios Angelos stantes, sicut dixit Lucas, locutos ad
earumdem exhortandum animum et aedificandam fidem; unde sequitur cum
timerent autem, et declinarent vultum in terram. Beda. Sanctae
mulieres astantibus sibi Angelis, non in terram cecidisse, sed vultum
dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore
dominicae resurrectionis vel ipsi domino vel Angelis sibi visis,
terrae prostratum adorasse: unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel
in memoriam dominicae, vel in nostrae spem resurrectionis, omnibus
dominicis diebus et toto quinquagesimo tempore non flexis genibus, sed
declinatis in terram vultibus oremus. Non erat autem in monumento,
qui locus est mortuorum, quaerendus ille qui ad vitam resurrexit a
mortuis; et ideo subditur dixerunt ad illas, scilicet Angeli ad
mulieres: quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed
resurrexit. Die autem tertia, sicut ipse inter discipulos tam viros
quam feminas praedixit, resurrectionis suae triumphum celebravit; unde
sequitur recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea
esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum
peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere. Die namque
parasceve hora nona spiritum tradens, vespere sepultus; mane prima
sabbati resurrexit. Athanasius de Human. verbi. Poterat siquidem
statim suscitare corpus a morte. Sed dixisset aliquis eum nequaquam
fuisse mortuum, vel non plene mortem ei inhaesisse. Forsitan quoque
si eodem momento mors et resurrectio contigissent, gloria
incorruptibilitatis in incerto haesisset. Quapropter ut corpus vere
extinctum ostenderetur, ipsa meridie mortem sustinuit, et tertia die
illud incorruptibile redhibuit. Beda. Uno etiam die in sepulcro et
duabus noctibus iacuit, quia lucem suae simplae mortis tenebris duplae
nostrae mortis adiunxit. Cyrillus. Instructae autem mulieres
Angelorum affatibus accelerantes ea retulerunt discipulis; unde
sequitur et recordatae sunt verborum eius; et egressae a monumento,
nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. Namque
femina quae quondam mortis fuit ministra, venerandum resurrectionis
mysterium prima percepit et nuntiat. Adeptum est igitur femineum genus
et ignominiae absolutionem et maledictionis repudium. Ambrosius.
Mulieribus autem docere in Ecclesia non permittitur; sed domi viros
suos interrogant. Ad eos ergo femina mittitur qui domestici sunt.
Quae autem fuerint hae mulieres ostendit subdens erat autem Maria
Magdalene. Beda. Ipsa est soror Lazari, et Ioanna, uxor Cusae
procuratoris Herodis; et Maria Iacobi, idest mater Iacobi minoris
et Ioseph. Et communiter de aliis subditur et ceterae, quae cum eis
erant, quae dicebant ad apostolos haec. Ut enim perpetui reatus apud
viros mulier opprobrium non sustineret; quae culpam viro transfuderat,
transfudit et gratiam. Theophylactus. Est autem naturaliter
incredibile mortalibus resurrectionis miraculum; unde sequitur et visa
sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
Gregorius in Evang. Quod non tam illorum infirmitas, quam nostra,
ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis
dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes
agnoscimus, de eorum dubitatione solidamur. Theophylactus. Petrus
autem hoc audiens tollit moras, et vadit ad monumentum: quia nec ignis
novit moras ingestus materiae; unde sequitur Petrus autem surgens
cucurrit ad monumentum. Eusebius. Solus enim ipse credit feminis
dicentibus se Angelos vidisse; et cum esset eximii affectus prae
ceteris, sedulum se promebat, passim circumspiciens dominum; unde
sequitur et procumbens vidit sola linteamina posita. Theophylactus.
Cum autem ad monumentum fuisset, hoc primo consecutus est ut miraretur
quae prius ab ipso vel ab aliis deridebantur; unde sequitur et abiit,
secum mirans quod factum fuerat: idest apud se mirans rei eventum,
qualiter sola linteamina derelicta fuere, corpore myrrha peruncto; vel
quantam opportunitatem habuisset fur, ut haec semotim involuta
dimittens, circumstantibus militibus corpus auferret. Augustinus de
Cons. Evang. Intelligitur autem hoc Lucas recapitulando posuisse
de Petro: tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum quando et
Ioannes, cum tantummodo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene,
nuntiatum eis fuerat de corpore ablato. Postea autem facta sunt haec
de visione Angelorum. Ideo autem Lucas Petrum solum commemoravit,
quia illi primitus Maria nuntiaverat. Item potest movere quod Petrum
non intrantem, sed procumbentem dicit. Lucas sola linteamina
vidisse, et discessisse mirantem; cum Ioannes dicat intrasse,
linteamina vidisse posita, et seipsum post Petrum intrasse. Sed
intelligendum est, Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas
commemorat, Ioannes tacet: post autem ingressus est antequam Ioannes
intraret. Beda. Iuxta intellectum vero mysticum, per hoc quod
mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum,
discussis vitiorum tenebris, ad domini corpus accedere: nam et
sepulcrum illud figuram dominici habebat altaris, in quo corporis
Christi mysterio non in serico, non in panno tincto, sed instar
sindonis, quo eum Ioseph involvit, in linteo puro debent consecrari;
ut sicut ipse veram terrenae naturae substantiam pro nobis morti
obtulit, ita et nos in commemorationem ipsius purum de terrae germine,
candidumque, et multimodo quasi mortificationis genere castigatum
altari linum imponamus. Aromata autem, quae mulieres deferunt,
significant odorem virtutum et orationum suavitatem, quibus altari
appropinquare debemus. Revolutio autem lapidis insinuat reserationem
sacramentorum, quae tegebantur velamine litterae legis, quae in lapide
scripta est; cuius ablato tegmine, corpus domini mortuum non
invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus secundum
carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Quomodo autem posito in
sepulcro corpore domini, Angeli astitisse leguntur, ita etiam tempore
consecrationis mysterii corporis Christi assistere sunt credendi. Nos
ergo, exemplo devotarum mulierum, quoties mysteriis caelestibus
appropinquamus, propter angelicam praesentiam, seu propter reverentiam
sacrae oblationis, cum omni humilitate vultum declinemus in terram,
nos cinerem et terram esse recolentes.
|
|