|
Glossa. Post manifestationem resurrectionis Christi per Angelos
mulieribus factam, manifestatur ulterius eadem resurrectio per ipsius
Christi apparitionem discipulis; unde dicitur et ecce duo ex illis
ibant ipsa die in castellum. Theophylactus. Quidam alterum horum
duorum Lucam inquiunt esse, et ob hoc suum nomen occultasse.
Ambrosius. Vel duobus discipulis seorsum dominus iam se vespere
demonstrat, scilicet Ammaoni et Cleophae. Augustinus de Cons.
Evang. Castellum autem illud non absurde accipimus etiam villam
secundum Marcum potuisse appellari. Deinde castellum describit,
dicens quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine
Emmaus. Beda. Ipsa est Nicopolis, civitas insignis Palaestinae,
quae post expugnationem Iudaeae sub Marco Aurelio Antonino principe
restaurata, cum statu mutavit et nomen. Stadium autem, quo Graeci,
auctore ut dicunt, Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars
milliarii; et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum et
quingenta significant: quod spatium itineris eis congruit qui de morte
et sepultura domini certi gradiebantur, de resurrectione domini dubii:
nam resurrectionem, quae post septimam sabbati facta est, octavo
numero contineri nullus ambigit. Discipuli ergo, qui de domino
loquentes incedunt, sextum milliarium coepti itineris compleverant:
quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam in sexta sabbati
subiit, pervenisse dolebant. Compleverant et septimum, quia hunc in
sepulcro non dubitabant quievisse; sed de octavo dimidium tantum
peregerant, quia gloriam iam celebratae resurrectionis non credebant
perfecte. Theophylactus. Praedicti autem discipuli loquebantur de
his ad invicem quae acciderant; non quasi credentes, sed sicut
stupentes in rebus extraneis; unde sequitur et ipsi loquebantur ad
invicem de his omnibus quae acciderant. Beda. Loquentes autem de se
dominus appropinquans comitatur; ut et fidem resurrectionis mentibus
eorum incendat, et quod se facturum promiserat, impleat, scilicet ut
ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio
eorum; unde sequitur et factum est dum fabularentur, et secum
quaererent et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
Theophylactus. Obtento enim iam spirituali corpore, non obstat loci
distantia quin adesset quibus volebat; nec ulterius naturalibus legibus
corpus suum regebat, sed spiritualiter et supra naturam: unde, ut
Marcus dicit, sub alia forma eis videbatur, in qua non concedebatur
eis eius cognitio; sequitur enim oculi autem eorum tenebantur ne illum
agnoscerent; ut scilicet totam suam dubiam intentionem revelent, et
vulnus detegentes, recipiant medicinam; et ut cognoscerent quod
quamvis corpus ipsum quod passum fuerat, resurrexerit, non tamen
amplius tale erat ut esset omnibus visibile, sed tantum his a quibus
vellet videri; et ut non dubitent quare de cetero non conversatur inter
plebem: quia scilicet post resurrectionem conversatio eius non esset
digna hominibus, sed divina magis: quod etiam est forma resurrectionis
futurae, in qua sicut Angeli conversabimur, et filii Dei.
Gregorius in Evang. Convenienter etiam eis speciem quam
recognoscerent, non ostendit; hoc agens foris in oculis corporis quod
apud illos agebatur intus in oculis cordis: ipsi namque apud seipsos
intus et amabant et dubitabant. De se ergo loquentibus, praesentiam
exhibuit; sed de dubitantibus, cognitionis suae speciem abscondit:
verba quidem eis contulit; nam sequitur et ait ad illos: qui sunt hi
sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Graecus. Conferebant quidem inter se, quasi non amplius exspectantes
Christum viventem; sed dolorosi, quasi perempto salvatore; unde
sequitur et respondens unus cui nomen Cleopha, dixit ei: tu solus
peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa
his diebus? Theophylactus. Quasi dicat: tu solus peregrinus es, et
extra confinia Ierusalem habitas, et expers es eorum quae in medio
eius contigerunt, et haec ignoras? Beda. Vel hoc dicit, quia
peregrinum putabant eum cuius vultum non agnoscebant. Sed revera
peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta iam
resurrectionis gloria, longe distabat, et quorum fide, utpote
resurrectioni eius nescia, manebat extraneus. Sed adhuc dominus
interrogat; nam sequitur quibus ille dixit: quae? Et ponitur eorum
responsio, cum subditur et dixerunt ei: de Iesu Nazareno, qui fuit
vir propheta. Prophetam fatentur, filium Dei tacent, vel nondum
perfecte credentes, vel soliciti ne inciderent in manus Iudaeorum
persequentium, quia nesciebant quis esset, vel quod verum credebant
celantes; ad cuius commendationem subditur potens in opere et sermone.
Theophylactus. Primo quidem est opus, secundo sermo: nullus enim
doctrinae sermo approbatur, nisi prius is qui docet, se ostendat
auctorem: praecedit enim opus aspectum. Nam nisi mundaveris
intellectus speculum per opera, non emicat decor optatus. Adhuc autem
subditur coram Deo et omni populo: nam primo complacendum est Deo;
deinde curandum, quantum possibile est, de innocentia apud homines,
ut praecedente divino cultu vivamus sine scandalo plurimorum.
Graecus. Deinde assignatur causa tristitiae, traditio et passio
Christi, cum sequitur et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et
principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Subditur autem desperantium vox, cum dicitur nos autem sperabamus quod
ipse esset redempturus Israel. Sperabamus, inquiunt, non speramus,
ac si mors domini, similis esset mortibus aliorum. Theophylactus.
Expectabant enim Christum salvaturum et redempturum populum Israel ab
ingruentibus malis, et a servitute Romanorum; ipsum quoque credebant
terrenum regem fieri, quem putabant promulgatam in se mortis sententiam
cavere potuisse. Beda. Merito ergo tristes incedebant: quia et
seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint,
quem iam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant; et maxime
dolebant eum sine causa occisum, quem noverant innocentem.
Theophylactus. Videntur tamen hi viri non omnino increduli esse, per
hoc quod subditur et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod
haec facta sunt: in quo videntur habere memoriam eius quod eis dominus
dixerat, se tertia die resurrecturum. Graecus. Porro relatam a
mulieribus resurrectionis famam commemorant, cum subditur sed et
mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad
monumentum, et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam
visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Dicunt quidem hoc
quasi non credentes; propter quod referunt se territos, idest
stupefactos: non enim quod erat eis relatum firmum aestimabant, aut
angelicam illuminationem fuisse; sed stuporis et turbationis causam
inde sumebant. Testimonium quoque Petri non certum aestimabant, dum
diceret, se non vidisse dominum, sed resurrectionem eius conicere ex
eo quod corpus ipsius in sepulcro non iacebat; unde sequitur et
abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut
mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Augustinus de Cons.
Evang. Cum autem Lucas dixerit Petrum accurrisse ad monumentum, et
Cleopham dixisse ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad
monumentum; intelligitur attestari Ioanni, quod duo ierint ad
monumentum; sed Petrum primo solum commemoravit, quia illi primitus
Maria nuntiaverat.
|
|