|
Cyrillus. Undique resurrectionis fama per apostolos divulgata, et
affectu discipulorum erecto ad Christi visionem, venit desideratus;
et quaerentibus, et expectantibus revelatur; nec disceptatur de alio,
sed evidenter se offert; unde dicitur dum autem haec loquuntur, stetit
Iesus in medio eorum. Augustinus de Cons. Evang. Hanc
ostensionem domini post resurrectionem, Ioannes commemorat. Sed quod
dicit Ioannes, non cum illis fuisse apostolum Thomam, cum secundum
Lucam duo illi regressi in Ierusalem, invenerunt congregatos
undecim, proculdubio intelligendum est quod inde Thomas exierit,
antequam dominus haec loquentibus appareret. Dat enim Lucas locum in
sua narratione quomodo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius
inde exisse Thomam, et postea dominum intrasse; nisi quis dicat, non
illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulos illos
undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed cum adiunxit Lucas
et eos qui cum ipsis erant, satis utique declaravit evidentius illos
undecim appellatos qui vocabantur apostoli, cum quibus ceteri erant.
Sed videamus, cuius mysterii gratia, secundum Matthaeum et Marcum
resurgens ita mandaverit: praecedam vos in Galilaeam, ibi me
videbitis; quod etsi completum est, tamen post multa completum est;
cum sic mandatum sit, ut aut hoc solum, aut hoc primum expectaretur
fieri debuisse. Ambrosius. Unde hoc convenientius arbitror, quod
dominus quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea eum viderent; sed
illis ob metum intra conclave residentibus primum se obtulisse.
Graecus. Nec hoc est promissi transgressio; sed potius festinata ex
benignitate impletio, propter pusillanimitatem discipulorum.
Ambrosius. Postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam
petiisse. Vel nihil obstat si dicantur pauciores intra conclave, et
in monte quamplures fuisse. Eusebius. Duo enim Evangelistae,
scilicet Lucas et Ioannes, solis undecim hunc scribunt apparuisse in
Ierusalem; ceteri vero duo in Galilaeam properare, non solum
undecim, sed etiam universis discipulis et fratribus dixerunt Angelum
et salvatorem iussisse; de quibus Paulus meminit dicens: deinde
apparuit plusquam quingentis fratribus simul. Est autem verior
solutio, quod prius quidem in Ierusalem latitantibus, semel aut bis
visus est ad eorum consolationem; in Galilaea vero non in conclavi,
aut semel aut bis, sed cum multa potestate ostensionem sui fecit,
praebens se eis viventem post passionem in signis multis, ut Lucas
testatur in actibus. Augustinus de Cons. Evang. Vel quod ab
Angelo, hoc est a domino, dictum est, prophetiae accipiendum est:
in Galilaea enim, secundum transmigrationis significationem,
intelligendum occurrit, quia de populo Israel transmigraturi erant ad
gentes; quibus apostoli praedicantes Evangelium non crederent nisi
ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet; et hoc
intelligitur: praecedet vos in Galilaeam. Secundum autem illud quod
Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum
est, sed in qua est aequalis patri, quam promisit electis suis; illa
erit revelatio tamquam vera Galilaea, cum videbimus eum sicut est.
Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo in illam
aeternitatem, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens
non deserit. Theophylactus. Primo igitur dominus in medio
discipulorum stans, solito pacis affatu eorum turbinem sedat,
ostendens quod ipse idem est magister eorum, qui hoc verbo gaudebat,
quo etiam eos munivit cum ad praedicandum misit; unde sequitur et dixit
eis: pax vobis: ego sum, nolite timere. Cyrillus. Pudeat ergo nos
pacis munus deserere, quam nobis hinc discedens Christus reliquit.
Pax et res et nomen dulce, quam et Dei esse accepimus, iuxta illud:
pax Dei, et eius esse Deum, iuxta illud: Deus pacis, et ipsam
esse Deum, iuxta illud: ipse est pax nostra. Pax bonum commendatum
ab omnibus, observatum autem a paucis. Quae autem est causa?
Fortassis ambitio dominii aut facultatum, aut livor, aut odium, aut
contemptus, aut aliquid huiusmodi ex his quae Dei ignaros videmus
incurrere. Dei quippe praecipue pax est, quae confoederat omnia;
cuius nihil est adeo proprium sicut unitas naturae, et pacificus
status. Transumitur vero Angelis et divinis potestatibus, quae ad
Deum et ad invicem pacifice se habent; diffunditur vero per totam
creaturam, cuius est decor; tranquillitas in nobis autem manet
secundum animam quidem per investigationem virtutum et communicationem,
secundum corpus vero in membrorum et elementorum commensurationem:
quorum alterum pulchritudo, alterum sanitas appellatur. Beda.
Discipuli autem noverant Christum verum hominem, cum quo tanto
tempore fuerant conversati; sed postquam mortuus est, non credunt
tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se
videre spiritum, quem emisit in passione; unde sequitur conturbati
vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. Error ille
apostolorum secta est Manichaeorum. Ambrosius. Adductis autem
virtutum exemplis, Petrum et Ioannem non credimus potuisse dubitare.
Cur ergo Lucas inducit fuisse turbatos? Primo omnium quia paucorum
opinionem sententia maioris partis includit; deinde, quia, etsi
Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, quod se
dominus cum corpore, vectibus obseratis improvisus infunderet.
Theophylactus. Verum, quia per verbum pacis non est sedatus turbo in
animabus discipulorum, aliunde indicat eis se filium Dei esse, qui
mentis cognoscebat arcana; unde sequitur et dixit eis: quid turbati
estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Beda. Quales
utique cogitationes, nisi falsae et perniciosae? Perdidit enim
Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis;
tamquam si bonus agricola diceret: quod ibi plantavi, inveniam, idest
fidem, quae in cor descendit, quia desuper est. Cogitationes autem
istae non desuper descenderunt, sed de imo in cor, sicut herba mala,
ascenderunt. Cyrillus. Hoc autem fuit evidentissimum signum quod non
alius est qui videtur, sed ille idem quem viderant in ligno mortuum et
positum in sepulcro, quem non latebat aliquid eorum quae erant in
homine. Ambrosius. Consideremus autem qua gratia, secundum
Ioannem, apostoli crediderunt, et gavisi sunt, qui secundum Lucam
increduli redarguuntur. Et videtur mihi Ioannes quasi apostolus
maiora et altiora tetigisse: his sequentia et humanis proxima; hic
historico usus circuitu, ille compendio: quia et de illo dubitari non
potest, quia testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit; et
ideo utrumque verum putamus; nam et si in primo Lucas eos non
credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat. Cyrillus.
Comprobans autem dominus devictam esse mortem, et humanam naturam iam
in Christo corruptionem exuisse, primo ostendit eius manus et pedes,
et clavorum foramina; unde subdit videte manus meas et pedes, quia ego
ipse sum. Theophylactus. Sed et aliud subiungit: palpationem
scilicet manuum atque pedum, cum dicit palpate, et videte quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; quasi
diceret: vos putatis me esse spiritum, idest phantasma, sicut plures
defunctorum circa sepulcra videri sunt soliti; sed scitote quod
spiritus neque carnem habet neque ossa; ego autem carnem et ossa
habeo. Ambrosius. Hoc autem dominus ideo dixit, ut speciem nobis
suae resurrectionis ostenderet: nam quod palpatur corpus est. In
corpore autem resurgemus; sed illud subtilius, hoc crassius, utpote
adhuc terrenae labis qualitate concretum. Non ergo per incorpoream
naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem Christus clausa
penetravit. Gregorius Moralium. Non enim illa resurrectionis gloria
corpus nostrum erit impalpabile, et ventis aereque subtilius, ut
Eutychius dixit; sed subtile quidem per effectum spiritualis
potentiae, palpabile autem per veritatem naturae. Sequitur et cum
haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Beda. Quibus scilicet
indicata clavorum vestigia claruere; sed secundum Ioannem etiam latus
eis ostendit, cum fuerit lancea perforatum; ut scilicet ostensa
vulnerum cicatrice, dubietatis eorum vulnus sanaret. Solent autem in
hoc loco gentiles calumniam struere, quasi non valuerit dominus vulnera
sibi inflicta curare: quibus respondendum est, quia non est consequens
ut qui maiora fecisse probatur, minora facere nequiverit; sed certe
dispensationis gratia, qui mortem destruxit, signa mortis delere
noluit: primo quidem, ut per hoc discipulis fidem suae resurrectionis
astrueret; deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis
pro homine pertulerit, semper ostendat; tertia ut sua morte redemptis
quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis indiciis,
insinuet: postremo ut in iudicio quam iuste damnentur impii,
denuntiet.
|
|