|
Cyrillus. Ostenderat dominus discipulis manus et pedes, ut
certificaret discipulos, quod corpus quod passum fuerat resurrexit.
Ut adhuc autem magis certificaret, aliquid manducabile petiit; unde
dicitur adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio
dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? Gregorius Nyssenus. Et
iussu quidem legis Pascha cum amaricantibus edebatur; quia adhuc
amaritudo manebat, post resurrectionem vero cibus favo mellis
dulcoratur; unde sequitur at illi obtulerunt ei partem piscis assi, et
favum mellis. Beda. Ad insinuandum ergo resurrectionis suae
veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis
dignatur, ne arbitrentur eum non solide, sed imaginabiliter sibi
apparere; unde sequitur et cum manducasset coram eis, sumens
reliquias, dedit eis. Manducavit quidem potestate, non ex
necessitate: aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter sol calens;
illa indigentia, iste potentia. Graecus. Si damus dominum vere
comedisse, demus et omnes homines post resurrectionem uti ciborum
fomentis. Sed quae ex quadam dispensatione fiunt a salvatore, non
sunt regula et norma naturae; quoniam in quibusdam aliis dispensavit.
Resuscitabit enim nostra corpora incorrupta, qui tamen dereliquit
proprii corporis foramina, quae clavi foraverant, et lateris
cicatricem, ut ostendat quod mansit post resurrectionem natura
corporis, nec est in aliam mutatus substantiam. Beda. Manducavit
ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens, nec quasi in
resurrectione quam expectamus, cibis egere significans; sed ut eo modo
naturam corporis resurgentis astrueret. Mystice autem piscis assus,
quem Christus comedit, significat Christum passum: ipse enim latere
dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae;
et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae: sed favus
mellis nobis extitit in resurrectione. In favo quidem mellis utramque
naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mellis in cera
est; mel vero in cera, est divinitas in humanitate. Theophylactus.
Videntur autem et comesta aliud habere mysterium: quod enim manducavit
partem piscis assi, significavit quod naturam nostram in huius vitae
mari natantem, assans eam igne propriae deitatis, et exsiccans eius
humiditatem, quam a profundis undis contraxerat, escam fecit divinam;
et eam quae prius erat abominabilis, praeparavit Deo cibum suavem;
quod significat favus mellis. Vel per piscem assum significat vitam
activam consumentem nostram humilitatem laborum prunis; contemplationem
vero significat per favum mellis, propter dulcedinem eloquiorum Dei.
Beda. Postquam autem visus est, tactus est et manducavit, ne in
aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad
Scripturas; unde sequitur et dixit ad illos: haec sunt verba quae
locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum; idest, cum adhuc essem in
carne mortali, in qua estis et vos: tunc quidem in eadem carne
resuscitatus erat, sed cum illis in eadem mortalitate non erat: et
subdit quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege
Moysi et prophetis et Psalmis de me. Augustinus de Cons. Evang.
Illud attendant qui magicis artibus Christum tanta potuisse, et nomen
suum ad apostolos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant,
utrum potuit magicis artibus prophetas divino spiritu antequam in terra
nasceretur implere. Neque enim si magicis artibus fecit ut coleretur
et mortuus, magus erat antequam natus, cui prophetando venturo gens
una deputata est.
|
|