|
Beda. Postquam praebuit se videndum oculis, manibus contrectandum,
legis commemoravit Scripturas, consequenter aperuit sensum, ut
intelligatur quod legitur; unde dicitur tunc aperuit illis sensum ut
intelligerent Scripturas. Theophylactus. Alioquin quomodo eorum
anima turbata et vacillans, circa Christi mysterium studuisset? Sed
et verbis eos docuit; sequitur enim et dixit eis, quoniam sic scriptum
est, et sic oportebat Christum pati, scilicet per lignum crucis.
Beda. Perdidit autem Christus fructum passionis, si non esset
veritas resurrectionis; unde subdit et resurgere a mortuis die tertia.
Deinde post commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae
unitatem, cum subdit et praedicari in nomine eius poenitentiam et
remissionem peccatorum in omnes gentes. Eusebius. Dictum enim erat:
postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Oportebat autem
conversus ex gentibus expiari a quolibet contagio et macula per ipsius
virtutem, quasi contaminatos ab errore Daemonum idololatriae, et
quasi nuper conversos a vita execrabili et impudica: et ideo dicit,
quod oportet praedicari prius quidem poenitentiam, consequenter
remissionem peccatorum in omnes gentes: eis enim qui prius quidem veram
ostenderunt malorum poenitentiam, salubri gratia veniam commissorum
donavit, pro quibus et mortem subiit. Theophylactus. In hoc vero
quod dicit poenitentiam et remissionem peccatorum, etiam de Baptismate
meminit, in quo per depositionem priorum scelerum subsequitur venia
peccatorum. Sed quo pacto intelligetur in solo Christi nomine
Baptisma fieri, cum alibi mandet hoc fieri in nomine patris et filii
et spiritus sancti? Et primo quidem dicimus, quod non intelligitur
quod in solo Christi nomine fiat Baptisma, sed quod Christi
Baptismate aliquis baptizetur, idest spiritualiter, non Iudaice,
nec tali quali Ioannes baptizabat ad solam poenitentiam, sed ad
spiritus almi participationem; sicut et Christus in Iordane
baptizatus ostendit spiritum sanctum in specie columbina. Porro
Baptisma in Christi nomine, idest morte Christi, intelligas: sicut
enim ipse post mortem triduo resurrexit, sic et nos ter in aquam
mergimur, et consequenter emergimur, incorruptibilitatis spiritus
arrham recipientes. Hoc etiam Christi nomen continet in se et patrem
quasi unctorem, et spiritum quasi unctionem, et filium quasi unctum,
scilicet secundum humanam naturam. Non autem decebat amplius
bipartitum esse humanum genus in Iudaeos et gentiles: et ideo, ut
omnes in unum uniret, mandavit incipere sermonem a Ierusalem et ad
gentes terminari; unde sequitur incipientibus ab Ierusalem. Beda.
Non solum quia credita sunt illis eloquia Dei, et eorum est adoptio
filiorum et gloria; verum etiam ut gentes variis erroribus implicatae,
hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod
eis qui filium Dei crucifixerunt, venia concedatur. Chrysostomus.
Insuper ne dicerent aliqui, quod omissis notis iverunt se ostentaturos
ad extraneos, ideo prius apud ipsos occisores pandunt resurrectionis
signa in eadem civitate in qua prorupit temerarius ausus. Ubi enim
crucifixores credere videntur, resurrectio plurimum demonstratur.
Eusebius. Quod si ea quae Christus praedixit, iam sortiuntur
effectum, et verbum eius vivax et efficax per universum mundum oculata
fide perspicitur, tempus est non incredulos esse erga eum qui protulit
verbum. Eum enim necesse est divinam vitam ducere cuius opera vivida
verbis consona ostenduntur; quae quidem ministerio apostolorum impleta
sunt; unde subdit vos autem estis testes horum, mortis scilicet et
resurrectionis. Theophylactus. Consequenter ne turbati cogitarent:
quomodo nos homines idiotae testimonium perhibebimus gentibus et
Iudaeis, qui te occiderunt? Subiungit et ego mittam promissum patris
mei in vos; quod scilicet per Ioelem promiserat dicens: effundam
spiritum meum super omnem carnem. Chrysostomus. Sicut autem milites
invasuros multos nemo dux exire sinit donec armati sint; sic et
discipulos ante spiritus descensum, ad conflictum egredi non
permittit; unde subdit vos autem sedebitis in civitate quoadusque
induamini virtute ex alto. Theophylactus. Idest, virtute non
humana, sed caelesti. Nec dixit: suscipiatis, sed induamini,
integram tutelam spiritualis velaminis indicans. Beda. De hac autem
virtute, idest spiritu sancto, dicit etiam Angelus Mariae: et
virtus altissimi obumbrabit tibi; et ipse dominus alibi: nam et ego
novi virtutem de me exisse. Theophylactus. Cur autem non Christo
praesente, vel eo discedente statim spiritus venit? Decebat enim eos
fieri cupidos rei, et demum recipere gratiam: tunc enim magis ad Deum
erigimur, cum incumbit necessitas. Oportebat enim interim nostram
comparere naturam in caelo, et foedera consummari, ac deinde spiritum
advenire et gaudia celebrari serena. Attende etiam quantam eis
necessitatem imposuit Hierosolymis esse, in eo quod illic spiritum
promisit largiri. Ne enim rursus post eius resurrectionem aufugerent,
hac expectatione quasi quodam vinculo omnes simul eos ibi detinuit.
Dicit autem donec induamini virtute ex alto; nec expressit quando, ut
sint iugiter vigiles. Quid ergo miraris, si diem nobis novissimum non
pandit, cum diem hunc propinquum pandere noluit? Gregorius Reg.
Pastor. Admonendi sunt ergo quos a praedicationis officio vel
imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit, ne
dum sibi tantum onus officii praecipitatione arrogant, viam sibi
subsequentis meliorationis abscindant. Ipsa enim veritas, quae
repente quos vellet roborare potuisset; ut exemplum sequentibus daret,
ne imperfecti praedicare praesumerent; postquam plene discipulos de
virtute praedicationis instruxit, mandavit eis ut in civitate
sederent, donec induerentur virtute ex alto. In civitate quippe
sedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne
loquendo exterius evagemur; ut cum virtute divina perfecte induimur,
tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.
Ambrosius. Consideremus autem quomodo secundum Ioannem acceperint
spiritum sanctum; hic autem in civitate iubentur sedere, quoadusque
induantur virtute ex alto. Sed spiritum sanctum vel illis undecim
quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum
promittit; vel eisdem ibi insufflavit, hic spopondit. Nec videtur
esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum. Ergo aliam
insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur: ibi enim
remittendorum gratia tributa est peccatorum; quod videtur esse
augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas de Deo spiritum
sanctum Christi, et credas de Deo spiritum: Deus enim solus peccata
dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit effusam.
Chrysostomus. Vel dicit: accipite spiritum sanctum, ut eos idoneos
faceret ad receptionem: aut quod futurum est, ut praesens indicavit.
Augustinus de Trin. Vel dominus post resurrectionem suam bis dedit
spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximorum, et
iterum de caelo propter dilectionem Dei.
|
|