|
Beda. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi a domino
cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis eius coniungit
tacite novissimum diem quo ascendit in caelum, dicens eduxit autem eos
foras in Bethaniam. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus
obedientiae dicitur: qui enim propter inobedientiam perversorum
descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Deinde propter
situm eiusmodi villae, quae in latere montis olivarum posita esse
narratur: quia videlicet obedientis Ecclesiae domus in ipsius summi
montis, idest in Christi, latere, fidei, spei dilectionisque suae
fundamenta locavit. Eos autem benedicit, quibus praecepta docendi
tradiderat; unde sequitur et elevatis manibus suis benedixit eis.
Theophylactus. Forsan vim conservativam influens eis usque ad
adventum spiritus; et fortassis instruens nos, ut quoties recedimus,
benedictionibus subditos Dei commendemus. Origenes. Quod autem
elevatis manibus benedixit eos, significat quod deceat benedicentem
cuiquam ornatum esse variis operibus et arduis respectu aliorum: sic
enim manus tolluntur in altum. Chrysostomus. Attende autem, quod
dominus bravia repromissa aspectui subicit. Promiserat quidem corporum
resurrectionem: a mortuis resurrexit, et per quadraginta dies
discipulos certificat. Promittitur etiam, quod in nubibus rapiemur in
aera; et hoc ipse patefecit per opera; sequitur enim et factum est dum
benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
Theophylactus. Et Elias quidem videbatur quasi assumi in caelum;
sed salvator ipse praecursor omnium ascendit in caelum, appariturus
divino conspectui in sacro suo corpore: et iam nostra natura in
Christo honoratur a qualibet virtute angelica. Chrysostomus. Sed
dices: quid interest mea? Quia et tu in nubibus suscipieris
similiter: nam corpus tuum connaturale est illi corpori. Erit igitur
et corpus tuum tam agile ut possit transire per aera; nam sicut caput,
sic et corpus; sicut principium, sic et finis. Aspice autem quomodo
honoratus es per hoc principium. Infima pars rationalis creaturae homo
erat; sed pedes effecti sunt caput, sublimati in regiam sedem in suo
capite. Beda. Ascendente autem in caelum domino, discipuli
adorantes ubi steterunt novissime pedes eius, confestim Hierosolymam
redeunt, ubi promissionem patris sunt expectare praecepti; sequitur
enim et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno.
Gaudia magna agunt, quia Deum ac dominum suum post triumphum
resurrectionis etiam caelos penetrasse laetantur. Graecus. Et erant
vigilantes: non degentes in propriis Laribus, sed expectantes
supernam gratiam conversantur in templo, inter cetera etiam loci
honestatem adicientes; unde dicitur et erant semper in templo.
Theophylactus. Nondum aderat spiritus, et iam spiritualiter
conversantur: prius erant reclusi, iam stant in medio principum
sacerdotum, nec aliquo distrahuntur mundano, sed omnibus contemptis
iugiter Deum laudant; sequitur enim laudantes et benedicentes Deum.
Beda. Et attende, quod Lucas inter quatuor animalia caeli
designatus accipitur per vitulum; cuius victima, qui in sacerdotium
eligebantur, initiari sunt iussi, eo quod ipse sacerdotium Christi
ceteris amplius exponendum suscepit; et Evangelium suum, quod a
ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, in templi
devotione complevit: et apostolos ibi ministros novi sacerdotii
futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et in
benedictione conclusit: ut in loco orationis et inter laudum devotiones
promissum spiritus sancti adventum paratis cordibus expectent.
Theophylactus. Quos nos imitantes, in sacra vita semper degamus,
laudantes et benedicentes Deum, cui est gloria et benedictio et virtus
in saecula. Amen.
|
|