|
Gregorius in Evang. Redemptoris praecursor quo tempore verbum
praedicationis accepit, memorato Romanae reipublicae principe et
Iudaeae regibus designatur, cum dicitur anno autem quintodecimo
imperii Tiberii Caesaris. Quia enim illum praedicare veniebat qui ex
Iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat; per regem
gentium et principes Iudaeorum praedicationis eius tempora
designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat in Romana
republica, unus praefuisse describitur, cum dicitur imperii Tiberii
Caesaris. Graecus. Mortuo enim Augusto monarcha, a quo Romani
principes nomen Augusti adepti sunt, Tiberius post illum ad iura
monarchiae succedens, decimumquintum annum suscepti principatus
agebat. Origenes in Lucam. Et in prophetico quidem sermone solis
Iudaeis praedicato, solum Iudaeorum regnum describitur: visio
Isaiae in diebus Oziae, Ioathan et Achaz regum Iuda; at in
Evangelio, quod erat praedicandum universo mundo, dominium
describitur Tiberii Caesaris, qui totius orbis dominus videbatur.
Verum si solum hi qui sunt de gentibus essent salvandi, satis erat
solius Tiberii facere mentionem; sed quia oportebat et Iudaeos
credere, ob hoc etiam Iudaeorum regna describuntur, seu tetrarchiae,
cum subditur procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem
Galilaeae Herode: Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et
Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. Gregorius.
Quia enim Iudaea erat pro culpa perfidiae dispergenda, in Iudaeae
regno per partem et partem plurimi principabantur, secundum illud:
omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Beda. Pilatus quidem
duodecimo anno Tiberii Caesaris in Iudaeam missus, procurationem
gentis suscepit; atque ibi per decem continuos annos usque ad ipsum
pene finem Tiberii perduravit. Herodes autem et Philippus et
Lysanias filii sunt Herodis illius sub quo dominus natus est, inter
quos et ipse Herodes Archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui
a Iudaeis apud Augustum criminatus, apud Viennam exilio periit.
Regnum autem Iudaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per
tetrarchias dividere curavit. Gregorius. Et quia Ioannes illum
praedicavit qui simul rex et sacerdos existeret; Lucas Evangelista
praedicationis eius tempora non solum per regnum, sed etiam per
sacerdotium designavit; unde subditur sub principibus sacerdotum Anna
et Caipha. Beda. Ambo quidem incipiente praedicatione Ioannis,
idest Annas et Caiphas, principes fuere sacerdotum; sed Annas illum
annum, Caiphas vero eum quo crucem dominus ascendit, administrabat,
tribus aliis in medio pontificatu perfunctis: verum hi maxime qui ad
domini passionem pertinent, ab Evangelista commemorantur. Legalibus
namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus
honor vitae vel generis merito reddebatur; sed Romana potestate summa
sacerdotii praestabatur. Iosephus enim refert, quod Valerius
Graccus Anna a sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit
filium Baphi; sed etiam hunc non multo post abiiciens, Eleazarum
Ananiae pontificis filium surrogavit: post annum vero et hunc arcet
officio, et Simoni cuidam Caiphae filio pontificatus tradidit
ministerium; quo non amplius ipse quam unius anni spatio perfunctus,
Iosephum, cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem: itaque
omne hoc tempus quo dominus noster docuisse describitur, intra
quadriennii spatia coarctatur. Ambrosius. Congregaturus autem
Ecclesiam Dei filius, ante operatur in servulo; et ideo bene dicitur
factum est verbum domini super Ioannem Zachariae filium: ut Ecclesia
non ab homine coeperit, sed a verbo. Bene autem Lucas compendio usus
est, ut Ioannem declararet prophetam, dicens factum est super eum
verbum Dei, alia non addens: nullus enim eget iudicio sui qui verbo
Dei abundat. Unum itaque dicens, omnia declaravit; at vero
Matthaeus et Marcus et vestitu et cinctu et cibo prophetam declarare
voluerunt. Chrysostomus. Verbum autem Dei hic mandatum esse
dicitur: quia non a se venit Zachariae filius, sed Deo ipsum
movente. Theophylactus. Per totum autem tempus praeteritum usque ad
sui ostensionem occultus fuit in deserto; et hoc est quod subditur in
deserto: ut nulla suspicio innascatur hominibus, ut gratia affinitatis
ad Christum, vel conversationis a teneris annis, talia de ipso
testaretur: unde ipse testificans dicebat: ego nesciebam illum.
Gregorius Nyssenus. Simul etiam qui in spiritu et virtute Eliae
hanc vitam ingressus est, amotus a conversatione humana, invisibilium
speculationi vacans, ne huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur
assuetus, quamdam confusionem ac errorem incurreret erga viri boni
discretionem. Et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est
apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur: quia mundum et
expers cuiuslibet naturalis passionis desiderium suum a principio usque
ad finem divinis aspectibus obtulit. Ambrosius. Desertum etiam est
ipsa Ecclesia: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet
virum. Factum est ergo verbum domini, ut quae erat ante deserta
fructum nobis terra generaret.
|
|