|
Ambrosius. Factum verbum vox secuta est: verbum enim prius intus
operatur, sequitur vocis officium; unde dicitur et venit in omnem
regionem Iordanis. Origenes in Lucam. Iordanis idem est quod
descendens: descendit enim Dei fluvius aquae salubris. Quae autem
loca decebat perambulare Baptistam, nisi Iordani circumadiacentia?
Ut si quem poenitere contingeret, protinus occurreret fluenti
humiditas ad recipiendum poenitentiae Baptismum; subditur enim
praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
Gregorius in Evang. Cunctis legentibus liquet quia Ioannes
Baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam
dedit; tamen Baptismum suum in remissionem peccatorum dare non
potuit. Chrysostomus super Ioannem. Cum enim nondum oblata esset
hostia, nec descendisset spiritus, qualiter erat fienda remissio?
Quid est ergo quod Lucas dicit in remissionem peccatorum? Erant
siquidem Iudaei ignari, nec culpas proprias perpendebant. Quoniam
igitur haec erat causa malorum; ut peccata agnoscerent ad redemptorem
quaerendum, venit Ioannes hortans illos poenitentiam agere, ut per
poenitentiam effecti meliores atque contriti ad recipiendam veniam
satagant. Apte ergo, cum dixisset quod venit praedicans Baptismum
poenitentiae, addidit in remissionem peccatorum; quasi dicat: idcirco
suadebat illis poenitere, ut subsequentem veniam facilius impetrarent,
credentes in Christum, nam nisi poenitentia ducerentur, nequaquam
exposcerent gratiam: unde Baptisma illud nullam aliam habet causam,
nisi quod praeparatorium erat ad fidem Christi. Gregorius. Vel
Ioannes dicitur praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem
peccatorum; quoniam Baptismum quod peccata solveret, quia dare non
poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat
verbo praedicationis, ita Baptismum poenitentiae, quo peccata
solvuntur, praecurret suo Baptismate, quo peccata solvi non possunt.
Ambrosius. Et ideo plerique sancto Ioanni typum legis imponunt, eo
quod lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Gregorius
Nazianzenus. Et ut aliquatenus de Baptismatum differentia
disseramus, baptizavit Moyses, sed in aqua, nube et mari; hoc autem
figuraliter agebatur. Baptizavit quoque Ioannes non utique ritu
Iudaeorum, non enim solum in aqua, sed etiam in remissionem
peccatorum: non tamen omnino spiritualiter: neque enim addit, in
spiritu. Baptizat Iesus, sed in spiritu: et hic est perfectio.
Est quoque quartum Baptisma, quod fit per martyrium et sanguinem,
quo etiam ipse Christus est baptizatus; quod ceteris est venerabilius
nimis, eatenus, quatenus iteratis contagiis non foedatur. Est etiam
quintum ex lacrymis, laboriosius tamen; iuxta quod quidam singulis
noctibus suum rigat cubile et stratum in lacrymis. Sequitur sicut
scriptum est in libro Isaiae prophetae: vox clamantis in deserto.
Ambrosius. Bene vox dicitur Ioannes verbi praenuntius: quia vox
praecedit inferior, verbum sequitur quod praecellit. Gregorius in
Evang. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae
Iudaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret,
aperitur, cum dicitur parate viam domini, rectas facite semitas eius.
Omnis enim qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam
venienti domino ad corda audientium viam parat, ut rectas Deo semitas
faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae
praedicationis format? Origenes in Lucam. Vel in corde nostro via
praeparanda est domino: magnum enim est cor hominis et spatiosum; si
tamen fuerit mundum. Neque in corporis quantitate, sed in virtute
sensuum, magnitudinem eius intellige, quae tantam scientiam capiat
veritatis. Praepara ergo in tuo corde viam domino per conversationem
bonam, et egregiis vel perfectis operibus dirige semitam vitae, ut in
te sermo Dei absque offensa perambulet. Basilius. Et quia semita
est via quam praecedentes calcaverant, et quam priores homines
corruperant, eam iterato dirigere iubet sermo illis qui a praecedentium
zelo recedunt. Chrysostomus. Clamare autem parate viam domini, non
regis erat, sed praecursoris officium: et ideo eum vocaverat vocem,
quia verbi erat praecursor. Cyrillus. Sed quasi quis responderet,
et diceret: qualiter viam praeparabimus domino, vel qualiter eius
semitas rectas faciemus, cum plura sint impedimenta honestam vitam
volentibus ducere? Ad hoc propheticus sermo respondet. Sunt enim
viae quaedam et semitae nequaquam ad eundum habiles; adeo ut alicubi ad
tumulos et iuga tollantur, alicubi declives sint; et ad hoc removendum
dicit omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur.
Quaedam viarum inaequaliter dispositae sunt; et dum nunc sursum
erigunt, nunc vergunt deorsum, valde sunt ad eundum difficiles; et
quantum ad hoc subdit et erunt prava in directa et aspera in vias
planas. Hoc autem intelligitur actum esse per nostri salvatoris
potentiam: quondam enim evangelicae conversationis et vitae iter erat
ad eundum difficile, ex eo quod et mentes singulorum mundanae
voluptates oppresserant; ut autem Deus factus homo peccatum damnavit
in carne, explanata sunt omnia, et reddita sunt ad eundum facilia; et
nec collis, nec vallis proficere volentibus obviat. Origenes.
Quando enim venit Iesus, et spiritum suum misit, omnis vallis
repleta est operibus bonis et fructibus spiritus sancti; quos si
habueris, non solum vallis esse desistis, sed etiam mons Dei esse
incipies. Gregorius Nyssenus. Vel quietam in virtutibus
conversationem significat per convalles, secundum illud: valles
abundabunt frumento. Chrysostomus. Elatos autem superbos nomine
montis denuntiat, quos Christus humiliavit. Colles autem desperatos
appellat, non solum ob superbiam mentis suae, sed propter
desperationis sterilitatem: collis enim nullos fructus producit.
Origenes in Lucam. Vel intelligas quoniam montes et colles, qui
sunt adversariae potestates, per adventum Christi prostrati sunt.
Basilius. Sicut autem colles respectu montium magnitudine differunt,
in aliis sunt idem; sic et adversae potestates proposito quidem
conformes sunt, immanitate tamen offensionum secernuntur. Gregorius.
Vel vallis impleta crescit, mons autem et collis humiliatus
decrescit: quia in fide Christi et gentilitas plenitudinem gratiae
accepit, et Iudaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit.
Humiles enim donum accipiunt, quod a se corda superbientium
repellunt. Chrysostomus in Matthaeum. Vel per hoc declarat legis
difficultatem in fidei facilitatem conversam; ac si dicat: non
ulterius sudores et dolores imminent; sed gratia et remissio peccatorum
facilem viam pariunt ad salutem. Gregorius Nyssenus. Vel iubet
valles impleri, deiici vero colles et montes; volens ostendere quod
nec ob defectum virtutis ordo sit concavus, nec discrepet ob excessum.
Gregorius. Prava autem directa fiunt, cum malorum corda per
iniustitiam detorta, ad iustitiae regulam diriguntur. Aspera autem in
vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per
infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt.
Chrysostomus. Deinde horum subicit causam, dicens et videbit omnis
caro salutare Dei: ostendens quoniam usque ad fines mundi diffundetur
Evangelii virtus atque cognitio, ex more ferino et obstinata voluntate
ad mansuetudinem et lenitatem humanum genus convertens. Non autem
solum Iudaei et proselyti, immo tota humana natura salutare Dei
videbit. Chrysostomus. Idest, patris qui filium misit ut nostrum
salvatorem. Caro autem praesens accipitur pro toto homine. Gregorius
in Evang. Vel aliter. Omnis caro, idest omnis homo, salutare
Dei, videlicet Christum, in hac vita videre non potuit. Propheta
ergo oculum ad extremum iudicii diem tendit, quando hunc omnes et
electi et reprobi pariter videbunt.
|
|