|
Chrysostomus. Manens aliquis in pristino statu, et mores suos et
consuetudinem non relinquens, nequaquam rite ad Baptismum venit. Si
quis ergo velit baptizari, egrediatur: unde signanter dicitur et
dicebat ad turbas quae exibant, ut baptizarentur ab ipso.
Egredientibus itaque ad lavacrum turbis, loquitur quae sequuntur; si
enim iam egressi essent, nequaquam ad eos diceret genimina viperarum.
Chrysostomus. Ille itaque cultor deserti videns omnes incolas
Palaestinae circumstantes ipsum et admirantes, non flectebatur pro
tanta reverentia, sed insurgens in ipsos arguebat eos. Sacra autem
Scriptura, secundum stimulantes passiones, plerumque ferarum nomina
imponit hominibus; interdum canes eos nominans causa procacitatis,
equos ob luxum, asinos propter dementiam, et leones et pardos causa
rapacitatis et petulantiae, aspides causa doli, serpentes et viperas
causa veneni et calliditatis. Unde et nunc Ioannes Iudaeos audacter
genimina viperarum vocat. Basilius contra Eunom. Oportet autem
scire, quod haec nomina natus et filius de animalibus dicuntur;
genimen vero potest dici fetus antequam effingatur; fructus etiam
palmarum genimina dicuntur; raro autem in animalibus accipiuntur, et
semper in malo. Chrysostomus in Matthaeum. Ferunt autem viperam
matrem coeundo necare, cuius semen excrescens perimit matrem; et sic
prodit in lucem scisso parentis utero, in vindictam quodammodo parentis
genitoris; itaque parricida est proles viperea. Tales erant Iudaei,
qui patres spiritales eorum atque doctores occidebant. Quid autem si
non invenit eos peccantes, sed incipientes converti? Non debebat eis
conviciari, sed permulcere. Dicendum, quod non adhibebat mentem his
quae fiebant exterius; mentis enim eorum arcana cognoverat domino
revelante: nimis enim se iactabant in progenitoribus. Hanc ergo
radicem scindens nominat illos genimina viperarum, non quidem
vituperans patriarchas, aut eos viperas nominans. Gregorius in
Evang. Sed quia per hoc quod bonis invident eosque persequuntur,
patrum suorum carnalium vias sequentes, quasi venenati filii de
veneficis parentibus nati sunt. Quia vero supradicta sententia
intendit quod extremo Christus examine ab omni carne videbitur, recte
subditur quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Ventura ira est
animadversio ultionis extremae. Ambrosius. Ostenditur autem his Dei
miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum poenitentiam
delictorum, futuri terrorem iudicii provida devotione metuentes: aut
fortasse, iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes,
ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant et
sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant. Gregorius. Quia
vero tunc fugere ab ira peccatorum non valet qui nunc ad lamenta
poenitentiae non recurrit, subditur facite ergo fructus dignos
poenitentiae. Chrysostomus. Non enim satis est poenitentibus peccata
dimittere, sed opus est eius fructus ferre, secundum illud: declina a
malo, et fac bonum; sicut non sufficit ad sanationem sagittam
evellere, sed oportet ulceri medicamentum apponere. Non autem dicit
fructum, sed fructus, copiam designans. Gregorius. Nec solum
fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos.
Quisquis enim illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis
utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet
abscindere, quanto meminit se perpetrasse illicita. Neque enim par
fructus esse boni operis debet eius qui minus, et qui amplius
deliquit: aut eius qui in nullis, et eius qui in quibusdam facinoribus
cecidit. Per hoc ergo cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto
maiora quaerat bonorum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi
intulit damna per culpam. Maximus. Poenitentiae fructus est
impassibilitas animae, qua plenarie non fruimur, dum interdum
passionibus instigamur: nondum enim fructus poenitentiae dignos
peregimus. Poeniteamus ergo veraciter, ut a passionibus expediti,
peccatorum veniam consequamur. Gregorius. Sed Iudaei de generis
nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia
de Abrahae stirpe descenderant: quibus recte dicitur et ne coeperitis
dicere: patrem habemus Abraham. Chrysostomus. Non hoc indicans
quod ab Abraham naturali origine non descenderent; sed quia nihil
prodest ab Abraham descendisse, nisi secundum virtutem cognationem
observent. Cognationis namque leges consuevit Scriptura vocare non
eas quae secundum naturam consistunt, sed quae derivantur a virtute vel
vitio; quibus namque se quisque conformem statuit, horum filius, vel
frater vocatur. Cyrillus. Quid enim confert carnalis generositas,
nisi consimilibus studiis fulciatur? Vanum est igitur extolli de bonis
praedecessoribus, et deficere ab eorum virtutibus. Basilius. Neque
enim equum velocem esse facit patris erga cursum strenuitas; sed veluti
ceterorum animalium probitas consideratur in singulis, sic quoque laus
propria viri discernitur quam praesentium bonorum in se comprobat
argumentum. Turpe namque est alienis ornari decoribus quem virtus
propria non venustat. Gregorius Nyssenus. Sic igitur Iudaeorum
promulgato exilio, consequenter ingerit convocationem gentilium, quos
lapides appellat: unde sequitur dico enim vobis, quia potest Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Chrysostomus in
Matthaeum. Quasi dicat: ne putetis quod, si vos perieritis, filiis
privetur patriarcha: potest enim Deus etiam ex lapidibus homines illi
praebere, et ad illum perducere sanguinem: nam et ab ipso principio
sic evenit: ei namque quod est ex lapidibus homines fieri, aequipollet
exitus filii ab illo emortuo utero Sarae. Ambrosius. Sed licet
Deus possit diversas convertere et mutare naturas, tamen mihi plus
mysterium quam miraculum prodest. Quid enim aliud quam lapides
habebantur qui lapidibus serviebant, similes utique his qui fecerant
eos? Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda
pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oraculo pollicetur.
Ut autem scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque
homines comparavit, cum subdit iam enim securis posita est ad radicem
arboris. Exempli autem ideo facta est mutatio, ut illo comparationis
processu quidam intelligatur homini clementior iam profectus. Origenes
in Lucam. Et quidem si iam ingrueret consummatio et temporum finis
instaret, nulla mihi quaestio nasceretur: dicerem enim propterea hoc
prophetatum esse, quia illo tempore complebitur. Cum autem tanta post
saecula fluxerint ex quo spiritus sanctus hoc dixit, ego puto
Israelitico populo prophetari, quod praecisio eius vicina sit. His
enim qui egrediebantur ad eum ut baptizarentur, haec inter cetera
loquebatur. Cyrillus. Securim ergo in praesenti nominat mortiferam
iram, quae divinitus irruit in Iudaeos propter exercitam impietatem in
Christum. Non tamen haesisse radici securim praenuntiat, sed ad
radicem, idest iuxta radicem positam: decisi namque fuerunt rami, nec
radicitus extirpata est planta; reliquiae enim Israel salvae fient.
Gregorius. Vel aliter. Arbor huius mundi est universum genus
humanum: securis vero est redemptor noster, qui velut ex manubrio et
ferro, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate: quae
videlicet securis iam ad radicem arboris posita est, quia etsi per
patientiam expectata, videtur tamen quid factura est. Et notandum,
quod non iuxta ramos securim positam, sed ad radicem dicit: cum enim
malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris
abscinduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur,
infructuosa arbor a radice abscissa est. Unusquisque autem perversus
paratam citius Gehennae concremationem invenit, qui fructum boni
operis contemnit; unde sequitur omnis ergo arbor quae non facit fructum
bonum excidetur, et in ignem mittetur. Chrysostomus. Eleganter
dictum est non faciens fructum, et adicitur bonum: officiosum enim hoc
animal Deus creavit, et naturalis est sibi exercitiorum instantia,
otium vero innaturale. Obest enim inertia etiam cunctis corporis
membris, nulli autem ut animae: ea namque cum continuo sit naturaliter
mobilis, otiari non patitur. Sicut autem otium malum est, ita et
indecens exercitium. Ex eo autem quod praemisit poenitentiam,
praedicat quod securis adiacet, non quidem incidens, sed terrorem
incutiens. Ambrosius. Faciat ergo fructum qui potest gratiae, et
qui debet poenitentiae. Adest dominus qui fructum requirat, fecundos
vivificet, steriles reprehendat.
|
|