|
Gregorius in Evang. In praemissis verbis Baptistae Ioannis
constat, quod audientium corda turbata sunt, quae consilium
quaerebant, cum subinfertur et interrogabant eum turbae dicentes: quid
ergo faciemus? Origenes in Lucam. Tres ordines inducuntur
sciscitantium Ioannem super salute sua: unus quem Scriptura appellat
turbas; alius quem publicanos nominat; tertius qui militum
appellatione censetur. Theophylactus. Et quidem publicanis et
militibus a malo abstinere praecepit; turbis autem, quasi non
malitiosis existentibus, bonum aliquod praecepit observari; unde
sequitur respondens autem dicebat illis: qui habet duas tunicas, det
non habenti. Gregorius. Propter hoc quod tunica plus est necessaria
usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut
non solum exteriora quaecumque, sed ipsa nobis valde necessaria
dividere cum proximis debeamus; scilicet vel tunicam qua vestimur, vel
escam qua carnaliter vivimus; unde sequitur et qui habet escas,
similiter faciat. Basilius. Hic autem docemur quod ex omni eo quod
affluit supra proprii victus necessitatem, tenemur erogare illi qui non
habet, propter Deum, qui quaecumque possidemus largitus est.
Gregorius. Quia enim in lege scriptum est: diliges proximum tuum
sicut teipsum, minus proximum amare convincitur qui non cum eo in
necessitate illius etiam ea quae sunt sibi necessaria partitur: idcirco
de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum; quoniam si
una dividitur, nemo vestitur. Inter haec autem sciendum est quantum
misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa
prae ceteris praecipiuntur. Ambrosius. Alia enim officiorum
praecepta propria sunt singulorum: misericordia communis est usus:
ideo commune praeceptum est omnibus ut conferant non habenti.
Misericordia est plenitudo virtutum. Misericordiae tamen ipsius pro
possibilitate conditionis humanae mensura servatur, ut non sibi
unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.
Origenes in Lucam. Profundiorem autem locus iste recipit
intellectum. Quomodo enim non debemus duobus servire dominis, sic nec
duas habere tunicas, ne sit unum indumentum veteris hominis et alterum
novi: sed debemus nos exuere veterem hominem, et ei dare qui nudus
est: alius enim habet unum, alius vero omnino non habet, contraria
scilicet fortitudo; et quomodo scriptum est ut in profundum maris
praecipitemus nostra delicta, sic proiici a nobis oportet vitia atque
peccata, et iacere super eum qui eorum nobis causa extitit.
Theophylactus. Quidam autem tunicas duas esse dixit spiritum
Scripturae et litteram. Habentem vero duo haec monet Ioannes ut
instruat ignorantem, et det ei ad minus litteram. Beda. Quantum
autem Baptistae sermo virtutem habuerit, hinc probatur, cum et
publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum;
unde sequitur venerunt autem publicani ut baptizarentur, et dixerunt:
magister, quid faciemus? Chrysostomus. Magna est virtutis
fortitudo, dum felicitatis viam requirunt ab indigo locupletes.
Beda. Praecepit ergo eis ne ultra praescriptum exigant; unde
sequitur et ille dixit ad eos: nihil amplius quam quod vobis
constitutum est faciatis. Publicani vero appellantur hi qui vectigalia
publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel
rerum publicarum; nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia
sectantur, eodem vocabulo censentur; quos omnes pariter in suo quemque
gradu ab agenda fraude coercet; ut dum primo se ab alienorum
temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda
pertingerent. Sequitur interrogabant autem eum et milites, dicentes:
quid faciemus et nos? Iustissimo autem moderamine praemonet, ne ab
eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse
debuerant; unde sequitur et ait illis: neminem concutiatis, scilicet
per violentiam, neque calumniam faciatis, scilicet per fraudulentam
malitiam; et contenti estote stipendiis vestris. Ambrosius. Docens
idcirco stipendia militiae constituta, ne dum sumptus quaeritur,
praedo grassetur. Gregorius Nazianzenus. Stipendium enim appellat
imperialem provisionem, et deputata per legem dignitatibus munera.
Augustinus contra Faustum. Sciebat enim eos cum militarent non esse
homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed
salutis publicae defensores: alioquin responderet eis: arma abjicite,
militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite.
Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri,
ut dominentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non
religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus
atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et
si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae
plerumque ut etiam inde puniantur, adversus violentiam resistentium,
sive Deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella
suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur ubi
eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ipse ordo
constringit. Chrysostomus super Matth. Volebat autem Ioannes
quando publicanis et militibus loquebatur, ad aliam maiorem
philosophiam ipsos traducere; sed quoniam nondum erant ad illam
idonei, minora reserat: ne si potiora proferret, nequaquam illis
intenderent, et his etiam privarentur.
|
|