|
Origenes in Lucam. Dignum erat ut plus Ioanni quam ceteris
hominibus deferretur, qui aliter quam cuncti mortales vixerat: quam ob
causam diligebant quidem eum iustissime, sed non servabant in caritate
modum; unde dicitur existimante autem populo, et cogitantibus omnibus
in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, et
cetera. Ambrosius. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio
aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum
putabant, per virginem venisse non credunt: et utique divini adventus
signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est. Origenes.
Habet autem periculum dilectio, si modum transeat: debet enim qui
aliquem diligit, naturam et causas considerare diligendi, et non plus
diligere quam meretur: nam mensuram caritatis modumque si
transcenderit, et qui diligit et qui diligitur in peccato erit.
Graecus. Unde Ioannes non fuit gloriatus in habita opinione de ipso
ab hominibus, nec aliquatenus visus est primatum appetere; sed
infirmam humilitatem amplexus est; unde sequitur respondit Ioannes,
dicens omnibus: ego quidem baptizo vos in aqua. Beda. Quomodo autem
respondit eis qui in secreto cordis quia Christus esset, cogitabant,
nisi quia non solum cogitabant, sed etiam, sicut alius Evangelista
declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus
inquirebant? Ambrosius. Vel videbat Ioannes cordis occulta. Sed
consideremus cuius gratia: Dei enim munus est qui revelat, non virtus
hominis qui divino magis adiuvatur beneficio, quam naturali cernit
officio. Cito autem respondens probavit non esse se Christum, qui
visibili operatur officio: nam cum ex duabus naturis, idest ex anima
homo subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per
invisibile mysterium consecratur: aqua enim corpus abluitur, spiritu
animae delicta mundantur: licet etiam in ipso fonte sanctificatio
divinitatis aspiret: et ideo aliud fuit Baptisma poenitentiae, aliud
est gratiae: istud Baptisma ex utroque, illud ex uno: opus hominis
est gerere poenitentiam delictorum, Dei munus est gratiam implere
mysterii. Declinans ergo maiestatis invidiam, non verbo sed opere
declaravit non esse se Christum; unde sequitur venit enim fortior me
post me. In hoc quod dicit fortior me, comparationem non fecit:
neque enim inter Dei filium et hominem ulla poterat esse comparatio;
sed quia multi fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique fecit
comparationem, eo quod addiderit cuius non sum dignus solvere corrigiam
calceamentorum eius. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus quidem
dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare. Itaque si ad rem
pertinet aliud intelligere in eo quod dictum est: calceamenta portare,
et corrigiam calceamentorum solvere, ut unus Evangelistarum hoc, alii
aliud dicerent, omnes verum narraverunt: si autem nihil intendit
Ioannes, cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius
et humilitatem suam; quodlibet horum dixerit, sive de solvenda
calceamentorum corrigia, sive de portandis calceamentis, eamdem tamen
sententiam tenuit quisquis etiam verbis suis per calceamentorum
memoriam, eamdem significationem humilitatis expressit. Ambrosius.
Per hoc etiam quod dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare,
evangelicae praedicationis ostendit in apostolos gratiam esse collatam,
qui sunt calceati in Evangelium. Videtur tamen ideo hoc dicere quod
plerumque Ioannes personam accipit populi Iudaeorum. Gregorius in
Evang. Sed et Ioannes se indignum esse ad solvendum corrigiam
calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego redemptoris
vestigia denudare non valeo, qui sponsi nomen mihi immeritus non
usurpo. Mos enim apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi
competeret, accipere nollet uxorem, ille ei calceamentum solveret qui
ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Vel quia calceamenta ex
mortuis animalibus fiunt, incarnatus dominus quasi calceatus apparuit,
qui morticina nostrae corruptionis assumpsit. Corrigia ergo
calceamenti est ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam
calceamenti eius non valet: quia incarnationis mysterium nec ipse
investigare sufficit qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.
Chrysostomus in Matthaeum. Et quia dixerat quod suum Baptisma nil
plus haberet quam aquam, consequenter ostendit excellentiam exhibiti
per Christum Baptismatis, cum subdit ipse vos baptizabit in spiritu
sancto et igni: per ipsam dicti metaphoram ostendens abundantiam
gratiae: non enim ait: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit:
ac rursus per id quod de igne subicit, ostendit virtutem gratiae; et
sicut Christus aquam vocat spiritus gratiam, ostendens per vocabulum
aquae, nitorem qui contingit ex ea, et consolationem immensam quae
mentibus capacibus illius ingeritur; sic et Ioannes per ignis
vocabulum exprimit fervorem et rectitudinem gratiae, necnon et
peccatorum consumptionem. Beda. Potest et spiritus sanctus nomine
ignis significatus intelligi: quia incendit per amorem, et per
sapientiam corda quae replet, illuminat: unde et apostoli Baptisma
spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in
praesenti in spiritu, et in futuro baptizaremur in igne; ut
videlicet, sicut in remissionem omnium peccatorum ex aqua et spiritu
renascimur; ita et tunc de levibus quibusdam peccatis Purgatorii ignis
ante ultimum iudicium Baptismate permundemur. Origenes in Lucam.
Et quomodo Ioannes iuxta Iordanem fluvium venientes ad Baptismum
praestolabatur, et alios abigebat, dicens: generatio viperarum, eos
vero qui confitebantur peccata, suscipiebat, sic stabit in igneo
flumine dominus Iesus iuxta flammeam rhomphaeam; ut quicumque post
exitum vitae huius ad Paradisum transire desiderat, et purgatione
indiget, hoc eum amne baptizet, et ad Paradisum transmittat: eum
vero qui non habet signum priorum Baptismatum, lavacro igneo non
baptizet. Basilius. Non autem propter hoc quod dicit baptizabit vos
in spiritu sancto, integrum quis esse Baptisma fatebitur in quo nomen
solius spiritus invocatum est: oportet enim semper illibatam manere
assignatam traditionem in vivificante gratia: nam addere vel minuere
quicquam excludit a vita perpetua: sicut enim credimus, sic et
Baptisma suscipimus in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Graecus. Per hoc ergo quod dicit baptizabit in spiritu sancto,
ostendit abundantiam gratiae et beneficii copiam. Ne autem aliqui
putent quod dona largiri et potestas et voluntas est creatori: punire
vero inobedientes nullam sibi fore causam; ob hoc subdit cuius
ventilabrum in manu eius: ostendens quod non solum munificus est
dignis, sed etiam praevaricationum ultor. Ventilabrum autem
promptitudinem iudicii exprimit: non enim cum induciis, sed in
instanti et absque quolibet intervallo separat damnandos a collegio
salvandorum. Cyrillus. Per hoc autem quod subdit et permundabit
aream suam, designat Baptista Ecclesiam pertinere ad Christum,
quasi ad dominum. Beda. Per aream enim praesens Ecclesia
figuratur, in qua multi sunt vocati, pauci vero electi; cuius areae
purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob
manifesta peccata de Ecclesia, sacerdotali castigatione, eicitur,
vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur. Et
universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis
Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Ambrosius.
Ventilabri ergo indicio, discriminandorum dominus declaratur ius
habere meritorum, eo quod dum frumenta ventilantur in area, plena a
vacuis velut quodam aurae spirantis examine separantur; unde sequitur
et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne
inextinguibili. Per hanc comparationem dominus ostendit quod iudicii
die solida merita fructusque virtutis ab inanis iactantiae, exiliumque
factorum infructuosa levitate discernat, perfectioris meriti viros
locaturus in mansione caelesti. Ipse enim perfectior fructus est qui
meruit eius esse conformis qui sicut granum tritici excidit, ut
plurimos fructus afferret. Cyrillus. At paleae lentos et inanes
signant, et quolibet vento peccati ventilatos et volubiles.
Basilius. Conferunt autem his qui digni sunt regno caelorum velut
palea tritico; non tamen intuitu divinae caritatis et proximorum hoc
faciunt, sive spiritualibus donis, sive corporalibus beneficiis.
Origenes in Lucam. Vel quia absque vento non possunt triticum et
paleae separari; ideo habet ventilabrum in manu sua; quod alios
paleas, alios triticum esse demonstrat. Cum enim esses palea levis,
idest incredulus, ostendit te esse tentatio quod latebas. Cum autem
fortiter tentamenta toleraveris, non te faciet fidelem tentatio atque
patientem; sed virtutem, quae in te latebat, profert in medium.
Gregorius Nyssenus. Expedit autem scire, quod nec bona quae per
repromissiones reposita sunt honeste viventibus, talia sunt ut verbo
valeant explicari: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in
cor hominis ascenderunt: nec peccatorum poenae ad aliquid eorum quae in
praesenti sensum afficiunt, proportionem habent: et quamvis aliquae
illarum poenarum per nostra nominentur vocabula, differt tamen non
modicum: cum enim audis ignem, aliud quiddam conicere doceris ex eo
quod additur inextinguibili, quod in istum ignem non cadit. Gregorius
Moralium. Miro modo expressus est ignis Gehennae: ignis namque
noster corporeus per congesta ligna nutritur, nec valet nisi fotus
subsistere; at contra Gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se
missos reprobos corporaliter exurat, lignis non nutritur, sed creatus
semel inextinguibilis durat.
|
|