|
Origenes in Lucam. Annuntiaverat Ioannes Christum, Baptismum
spiritus sancti praedicabat, et cetera quae Evangelii tradit
historia: exceptis ergo his alia annuntiasse monstratur in eo quod
dicitur multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
Theophylactus. Exhortatio enim eius erat bona doctrina; et ideo
convenienter Evangelium dicitur. Origenes. Et quomodo in Evangelio
secundum Ioannem de Christo refertur, quia multa et alia locutus
est, sic et in praesenti loco intellige quod Lucas hic dixit, quoniam
maiora quaedam a Ioanne annuntiabantur quam ut deberent litteris
credi. Miramur autem Ioannem, quo inter natos mulierum maior nemo
fuerit, quod in tantam opinionem meritis virtutis ascenderit ut a
plerisque Christus putaretur; sed illud multo mirabilius, quod non
timuit Herodem, non formidavit interitum; unde sequitur Herodes
autem tetrarcha cum corriperetur ab illo, et cetera. Eusebius
Eccles. Hist. Dicitur autem tetrarcha ad differentiam alterius
Herodis, quo regnante natus est Christus: erat enim ille rex, hic
autem tetrarcha. Erat autem illi coniux Aretae regis Arabum filia,
quam, cum coniux esset fratris sui Philippi, more sacrilego duxit,
quamvis prolem haberet a fratre: his enim solum licebat hoc agere
quorum fratres sine prole vitam compleverant. Super hoc Herodem
reprehenderat Baptista. Primo quidem diligenter eius audiebat
sermones, cum sciret eos ponderosos, et consolatione plenos; sed
Herodiadis concupiscentia cogebat eum aspernari verba Ioannis: unde
et eum detrudit in carcerem; et hoc est quod dicitur adiecit et hoc
super omnia, et inclusit Ioannem in carcere. Beda. Non autem his
diebus captus est Ioannes, sed, iuxta Evangelium Ioannis, post
aliqua gesta signa a domino, et post eius Baptismum diffamatum. Sed
a Luca propter exaggerandam malitiam Herodis praeoccupatum est: qui
cum videret ad praedicationem Ioannis multos confluere, milites
credere, publicanos poenitere, totum vulgus Baptisma suscipere, ipse
e converso non solum Ioannem contemnit, sed vinculat et occidit.
Glossa. Ante etiam quam Lucas aliquid narret de actibus Iesu,
dicit Ioannem ab Herode captum; ut ostendat se solummodo ea domini
facta praecipue descripturum quae eo anno gesta sunt quo Ioannes captus
est vel punitus.
|
|